Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

344 EPI-sTOLκFirmanae perturbare coneris: si modo ea vera sunt, quae nobis de te nunciantur . Quod cum nos permissuri arullo modo simus, neque velimus pacificum statum illius civitatis turbari , aut carere domo quemquam , & propria satisfactione , nisi auctoritas nostra , & Culpa demerentis intercesserit; monemus te , ut hoc consilio , atque hac opera desistas . Quod si tibi injuriam aliquam factam , aut te ulla re violatum esse putas, si nobis significave1 is , ea remedia adhibebimus, quae tibi, & incolumit, ii tuae fuerint opportuna : sin autem ulterius, quod non Credimus, tumultus ac turbas concitare processeris, erit nobis necesse id agere , quo te hujus temeritatis poeniteat. Datum Romae I s ΙΑ. Leo X. Sadoletus.

XIX. ORATORI FLORENTINO IN GALLIA L

DIlecte Elli. Quo studio scribamus ad chari L

simum Ludovicum Regem Francorum Christianissimum , ut Majestas sua favere dilecto Filio nostro Ludovico Cardinali sanctorum quatuor , &ejus Procuratori in apprehendenda possessione Ecclesiae Venetensis velit , ex intercluso nostiarum litterarum exemplo poteris cognoscere . Cum autem

a Ut LudovIeus Card. iii SS. Iv. Coronatornm possessionem assequatur Venet. Eeelesiae . Quis Ludovicus iste sit tit. SS. IV. Coronatorum , non equi dem seio; sed vereor ut pro Ludovico legendus sit Murenisu .Laurentius Pue Cius Card. creatus a Leone a. Isis. tituli Ss. Iv. Coronatorum appellatur septiis hoc tempore , & Venet ensem Eeelesiam rexisse dieitur a Liaee iorom. 3. 6ι. 3 37. Iimile librarii errarum suspicati sumus inesse ep. superiori . .

372쪽

merito prosequamur, resque ipsius non secus ac nostras cordi habeamus , devotionem tuam hori mur in Domino , petimusque instanter, ut omni studio , ac diligentia dare operam apud praefatum Regem velis, quo dimis Cardinalis sui justi desiderii compos eiciatur; sicut ex litterarum nostr rum ad eum missarum copia poteris instrui: erit . hoc nobis gratissimum . Datum Rome Is 14 Leo X. Sadoletus.

XXXI. EPISCOPO PARISIENSI.

V Enerabilis Frater. Nota sunt Fraternitati tuae virtutes, ac merita dilecti filii nostri Ludovici Cardinalis Sanctorum quatuor , quibusque nos illum plurimis , ac justissimis causis adducti impensus in Domino diligamus. Cum iqitur cupiamus eum Ecclesiae Venetensi , cui de ipsius persona per nos fuit provisum , favente Rege , consequi liberam , & expeditam possessionem ; Oratoresque praefati Regis apud nos existentes, Maiestatem suam

contentam esse , assensumque praestitisse dicant, unum est adhuc , quod deesse videtur, videlicet, ut Rex ipse regias suas litteras ad Consiliarios Ducatus Britanniae mittat, eosque moneat, ut Princuratori dieti Cardinalis opem , dc operam in a

2 In idem argumentum . Episcopus hie Parisiensis est Stephanus de Pon .her I atque hoc tempore resiorum etiam Sisillorum, at vosanx, susto rasa

373쪽

346 EPIs TOLEprehendenda possessione praebeant Opportunam . Cum autem intelligamus quantae sit authoritas tua apud ipsum Regem, & quantum tu ipsius Lud. Card. causa , qui Fraternitati tuae studiosus admodum , & benevolus est , debeas, eamdem Fratemnitatem tuam hortamur in Domino, ut sua prude tia ; & apud ipsum Regem dexteritate essicere ve

lit , quo & ipsius Ludovici Cardinalis jusso deside

rio , dc nostris intercessionibus satisfiat; quod erit,& Fraternitatis tuae bonitate, & prudentia dignum,& nobis valde gratum . Is ΙΦ. Leo X. Sadoletus.

XXXII. IMPERATORI L

CI arisi. dcc. Majestatis tuae litterae scriptae humanissime , quibus dilectos filios nobis secundum carnem assines, statres Malaspinae per te restitutos in fraternum familiare seudum , ac , quod potius multo est, in gratiam tuam , nobis significasti , gratissime nobis iuerunt. Nam cum eorum Commodum , quos charos, & acceptos habemus, tum vero nobis quidem non incognitam , sed j cundam tamen summam , ac singularem clei ventiam Imperatoriae Majestatis tuae in se continebint; ob quam gratias agimus Serenitati tuae quas possu

2 Massimiliano Imp. gratias agit quod Malespinis assinibus suis nudum restituerit . Asfines suos dicit, qui,d Rieetarda filia Alberiei Malespina , di Lucretiae Biensis Laurentio Cybo nupterit , filio Magdalena Medieeae sororis Leonis.

374쪽

IAco EI SADOLETI. 347mus magnas. Etsi enim gratum nobis admodum est. nostros affines, & domesticam utilitatem. & Principis sui obtinere benevolentiam ; tamen quia ita aperte praetefers , id te dare illorum quidem fidelitati & virtuti , sed etiam magis auetoritati &intercessioni nostrae ; videtur nobis hoc beneficium directe abs te erga nosmetipsos proficisci . Quare illi quidem tuo nomini, & imperio devoti semper futuri sunt; habent enim causas , & plurimas , &maximas: sed quod ad nos pertinet, quibus Majestas tua etiam cos , qui sese rei Ecclesiasticae dediderunt, assines nostros commendat; nos ad eam voluntatem , quam erga ipsos habemus, dabimus operam , ut Majestatis tuae commendatio magnum minmcntum attulisse videatur; quod data opportunitate cognoscent. Datum Romae X. Septembris Is I

XXXIII. REGI SCO E . CHarissime in Christo Fili noster. Ex litteris tuis

quinti Octobris datis cognovimus , Celsitudinem tuam de suorum omnium Procerum consensu ad re ni re imen evectam & in solio re ali st

a Gratulatoria Iaeobo v. quod Proeerum suorum eonsensit Rex suerit alutati a r Aecidit id , patre Iaeobo Iv. ln praelio laeso sub Autumnum a. Ist 3. mutus neeis mentio fit in ep. Leonis Is . lib. v. data v. Id. Octobr. a s xx. In Act. Rymer vin xx II. litterae sunt Leonis X. 13. Nov. seriptae quibus Hen-

vico Λngliae Resi innuit ut sacro in loco Iacobi corpus sepelias . Duilirso by Cooste

375쪽

348 EPIs TOL Ebilitam fuisse , accedente ad id quoque charisi. ita Chri1 o fit. nost. Hemici Angliae Regis Fidei desen

soris avunculi tui auxilio , quem nos semper Cupi dum status, & amplitudinis tuae agnovimus; quoa nobis auditu perjucundum fuit. Nam cum tuae sisvemus dignitati, quam justam debitam in te . Majorum quoque tuorum praeclaris virtutibus , Merga hanc sanetam Sedem ossiciis responsuram non dubitamus ; tum gaudemus omni nomine pacis atque concordiae, cujus fundamenta inter duo ista

regna Angliae & Scottae jam esse jacta, & firmata

jucundo accepimus nuncio . Utinam ea quoque in universa reliqua Christianitate constitui, & componi posset; in quo nos equidem ita laboramus , ut neque diurnae quietis partem ullam , neque nocturnae capiamus. Sed adhuc durioribus animis bellantium, nostris consiliis , & paternis monitionibus non est obtemperatum : pro quo , ut Deus , & D minus noster sua caelesti providentia actionibus nostris tendentibus ad pacem favere dignetur , tuae quoque Celsitudinis est, & orare eum , & orandum

ceteris tuis omnibus mandare. De te vero , quanquam existimemus , tua sponte recte, ac juste aet rum omnia, innixum cum praestanti natura tua,

tum ejusdqm avunculi tui Angliae regis prudentissimi consiliis; tamen nostrum quoque est, monere , atque hortari, ut in hoc regni tui primordio gratus primum illi summo Regi , & regnorum omnium largitori Deo studeas esse ; deinde te ita temperate

376쪽

IACOBI SADOLETI. 3ψ9perate geras , ut justitiam tuam , necnon in meritos beneficcntiam omnes intelligant; pacemque inprimis retineas , sine qua nihil stabile tutum tenere potes. De tuis vero, & Majorum tuorum quae

ad nos perscribis privilegiis , nihil sumus , nisi quod erit reetum & debitum, facturi: & cum in illi;

conservandis, tum in ceteris omnibus, ad status tui firmitatem pertinentibus ita aeturi, ut Celsitudo tua intelligat, curae nobis esse & salutem, & dignitatem tuam. Datum Romae die XXI II. Novembris Is I 4. Leo X. Sadoletus.

XXXIV. IN SCOTIAM .RCHarissima in Christo filia nostia , & dilecti filii. Accepimus per manus dilecti filii Thoma Nudiae notarii, de Cubicularii nostri vestras litte

I Re ginae Seotiae respondet petenti ut nominationes regias Leo reeipe rei 3 significat autem Ecclesiam S. Andreae eum commendasset primo Innoeen eici Cardinali ss. Cosma & Dainiani nepoti suo , eain postea Andreae Arehiepiseopo Bituricensi eoncessise . Is est Andreas Forman domo Seotus , Episcopus Moravi enss , qui eum esset Regis Seotiae Legatus Ludovieo Gali ,rum Regi. electiis est Archiepiscopus Bituricensis a. in s. anno vero elapsis Arehiepiscopatum hune S. Andrea obtinuit . V. GHL Chris . ro. a. col. st . Innocen tius vero ille, est Ianoeentius cybo,Franellei Cybia Anguillariae & Magdalenae Leonis sororis filius, quem Leo Cardinalem secerat die a 3 . Sept. a. Is 3. idque Ferdinando nuneians Hispaniae Regi ep. Bemb. R. 7. 3 Scies, inquit,

ω ad xi. kal. Octobr. , farribus meis E R. Cardinalibus consentior sis, Laurentium Pueetiam familiarem meum a dandis litteris, o. Iuumn --ἀisem Archiepseopum Frorantia designatum, μι ruetim meum,-Bemar--m Divulum Albinum Masorem, atque In centium obum sororiι mea

377쪽

3so EPISTOLAEras in I i. die Iunii proxime datas , quibus nobis ,& Sedi Apostolicae supplicatis , ut, servatis Μ jorum vestrorum privilegiis quod felic. memor Romanos Pontifices praedecessores nostros fecisse ,& nos pollicitos esse , assirmatis Ecclesiam Sameti Andreae , ac reliquas deinceps Ecclesias, ex petitione , & postulatione vestia , in personas vestris

litteris comprehensas transierre, dc nominationes vestras admittere vellemus; inque ea re , & vestrae& totius regni saluti commoditatique consulere. Quibus nos litteris respondemus ; nos ab initio nostr1 Pontificatus , cum eam personam a Deo nobis impositam suscepissemus, ut tanquam Communis,& universalis omnium fidelium pater curam salutis filiorum nostrorum gereremus, spectasse semper, dc cogitasse, quonam modo maxime illius regni commodis , & utilitati consuleremus . Admonebat autem nos, & ad peculiarem quandam, erga vestram nationem , benevolentiam incitabat virtus , & pie

tas,& in hanc sanctissimam Sedem Fidemque Christi universam , clarae memoriae Iacobi Regis quondain vestri

filium . Innocentii LVIII. nepotem, piarimis maximiseque sis in Cardi ilium Caerugium eo lavis .... De Dinoeentio Muem spero με uevolumus t habet enim egregiam indolem conjunctam eum optimis moribu . os omas litterarum , ismarum arrium se iis , ut nihil jam sit adolescente illo nobrus ,riegantius , eharius . Rexisse eum inter cetera Ee clesias , Eeclesam S. Andreae in Seotia , narrat Ciaeeonius es m. 3. col. 3. . cuὲ advertari epistola hae videtur , effectu cirea posessionem non Deuto. Regina haec Seotia , est Margarita Iaecibi Iri uxor, mater Iacobi V. eui marito In proelio necat in regni generali eonventu . in quo filias biennis Rex salutatus, regnum regendum traditum est, una eam duobus regni Proceribus.

378쪽

IAcoHI SADOLETI. BII vestri voluntas, ac observantia, quem & nos vivum patrio amore dileximus , & deiunctum sumus pio dolore , dc misericordia prosecuti. Cum autem is, sicut Deo placuit, excessisset rebus humanis, ac mox Eccletia S. Andreae vacavisset , existimavimus, cum eam dilecto filio nostro Innocentio Sam storum Cosmae de Damiani Diacono Cardinali , noltro secundum carnem nepoti commendaremus , sutulum illud vinculum quoddam majoris conJun. stionis inter nos & vestratu nobis dilectam &charam nationem , quo ad majorem erga vos benevolentiam suscipiendam incitaremur; sicut nos ad vos tum scripsisse recordari potestis . Sed illius provisionis, & commendationis nostrae effectu circa pollessionem non siccuto , cum intelligere nobis vidercmur , vos malle dictam, & alias istius regnjEcclesias vestrae nationis hominibus conferri, Vertimus curam , ut ea in re , & deside1io vestro , de honori Sedis Apostolicae consuleremus, qui bene de se meritis, gratam se . & beneficam solet exhi- here ; nec diu tamen cogitandum nobis fuit, quin Venerabilem Fratrem Andream Archiepiscopum tunc Bituricensem hoc honore dignum statueremus; cum praesertim ad illius dignitatem , & merita, multa accederent extrinsecus adjumenta, quae nobis id maxime suaclerent. Nam & quanto amore illum Rex vester defunctus, ob fidem, & integrit-tem in eo cognitam , semper dilexerit. in memoria

habuimus ejus autem Regis judicium, & voluntas magni

379쪽

magni a vobis fieri debet in & quia de ejusdem Andreae Archiepisc. prudentia , dc virtute conscii ora. mus , sciebamusque quantum ille pro communi pace , bono Sedis Apostolicae laborasset, aliquam gratiam per nos, & Sedem Apostolicam illi debere fatebamur . Tertiti cum hominem vestrae nationis vestris Ecclesiis, & Praelatis praeficiendum esse videremus , non habuimus hominem , qui & sua virtute potior , & nobis gratior , & vestro isti regno , ac nationi utilior esse possit. Quin pro amore

erga vos , Ela illam patriam nostro et ut ad eam longe a nobis sitam benevolentia , & beneficiis pro- Pius' accederemus, praeter dictam Ecclesiam S. Andreae . & alia Monasteria , quae prefato Archiepiscopo contulimus , etiam nostrum de latere Leg tum in isto regno Scottae eum Creavimus Cum iis facultatibus , quas vobis proficuas , 8c salutares fore ob spirituales gratias, & cmundationes Vestrarum conscientiarum non dubitamus. Atque haec omnia egimus de ven. fratrum nostiorum S. R. E Cardinalium consensu , & consilio , in quibus si ex vestra natione aliquis promovendus fuit; hic , praeterquamquod velier est, & vestra ex natione, nobis quoque & Sedi Apostolicae gratissimus semperstit. Si fides quaesita est, hic sicut Regi vestro defuncto usque ad mortem fidelissimus extitit, ita vo- his summam fidem praebiturus est: si istius regni utilitas spe stata , habere non potestis hominem usu, & experientia rerum , & gratia , dc auctoritate

380쪽

tate sua vobis & ibi in regno , 8c hic in curia ad vestra commoda procuranda utiliorem . Quare si haecausae & rationes vobis, ut sunt, etiam justae videntur , & si intelligitis in his omnibus . perficiendis

illius regni honorem , & commodum nobis ante oculos fuisse propositum , debetis etiam vos, pro vestra perpetua in sanctam Sedem Apostolicam reverentia , nostris, & ejusdem Sedis sanctis, & bene consultis deliberationibus acquiescere . Ac nos qui dem , & hoc fecimus, ut dictas Praelatias ab hominibus vestiae nationis non amoveremus, & in futurum,sives ram voluntatem ad nostram in hoc negotio consormabitis, ostendemus vobis, magnae curae

esse nobis , non solum servare privilegia vestra , sed majoribus in dios donis vel ram nationem honorare. Et haec quidem translatio , & promotio nostra praefati Archiepiscopi ante erat in Consistorio nostro saeta , quam nos vestias litteras accepimus: sed etsi integrum nobis Bisset, non potiuisemus me lius, & ex judicio nostro , & ex utilitate vestra providere; dc cum jam res bis mutata sit, pro honestate , & gravitate Sedis Apostolicae , turpis jam esset alia permutatio . Itaque in hac sententia persistimus, ut bene per nos vobis consultum , volque gratulari potius ob hanc provisionem nostram , quam eam labefactare debere judicemus . Eos autem Praelatos, quos nobis nominatis, homines dignissimos esse arbitramur : sed , quod nunc non pos sumus, aliis occasionibus libentissime sumus faet Ii ν

SEARCH

MENU NAVIGATION