장음표시 사용
391쪽
IACO EI SADOLETI. locorum maritimorum tui temporalis dominii inserioris Germaniae per nos concessarum, & decim rum in eodem Domino impositarum , nos δc Cameram Apostolicam concernentibus, a nobis dEput tum , ad requisitionem nostram , & juxta nostr
rum tibi super hoc directarum litterarum tenorem libens admiseris ; quod prosecto nobis gratissimum fuit, cum hujusmodi proventus per eum cujus fides & probitas nobis nota est ac ab co deputandos dumtaxat exigi statuerimus. Hortamur igitur Majestatem tuam, ut nosti a Contemplatione eumdem Hieronymum nobis gratum dc acceptum , ac ab eo
deputandos circa hujusmodi exaetionem jugiter foveas, ac eis sic tuo favore assistas , ut sibi commissa, sublatis quibusvis impedimentis & perturbationibus , omnino exequi possint, nosque ad complacendum eidem Majestati tuae in reliquis amplius invitemur. Datum Florentiae sub annulo Piscatoris die as. Februarii Is 16. Pontificatus nostri anno tertio .
DIlecte Fili. Credimus Nobilitatem tuam facere optimo animo,cum pro dilecto filio Francisco Maria de Ruvere Urbini Duce assine suo apud nos
-I Carolo III. Gliberti Proregis olim Neapolitani & CIara IonΣagae filioqui etiam Mediolanensi Dueatvi nomine Franei sei I. Gallorum Regis praesitit .& Comellabilis ab eodem Rege ereatus a. 1s r s. Cetera de bellia ab eo gestis,& miserrima morte eum Romam oppugnaret a. 1s 7. notissima. Franciseus de Ruvere varia usus est Breum . Urbiai Ducata spoliat a. Isis.
392쪽
366 EPIIT LAEintercedit , oratque ut causam ejus audire & cognoscere velimus . Agnoscimus enim, pr.estare eam officium , & bonitati suae . & affinitati debitum . Nos vero ejus causam studiose cognos mus, ratio nesque audiemus: quae utinam tales sint, ut eas
nobis, salva nostra, & Sedis Apostolicae dignitate , admittere liceat, aut saltem illatam contumeliam dissimulare . Amavimus enim semper ipsum Ducem, & sua, & Majorum suorum causa : idque multis, & magnis nostris erga illum beneficiis non destitimus declarare. Sed si nostra, & S. R. E. majestas ita aperte & graviter violata apparebit, ut
nostro 3c ejusdem dis honori deesse non possimus. tunc erit & Nobilitatis tuae,& charissimi in Christo filii nostri Francisci Regis Francorum Christianissimi, ad propulsandam illatam nobis, & Ecclesiae
injuriam, omni vestra ope atque auxilio adesse, sicut conjunctio , nostra, & vestrae religiosae mentes postulant. Nos quidem eo animo sumus, ut hanc causam ex Deo & justitia δc non aliter terminaturi simus . Datum Florentiae. Leo X. Sadol.
XLIII. REGI HISPANIA CHarissime Fili. Dilectus Filius Hieronymus de
ich tuae Serenitatis apud nos Orator , vir &fide erga clarae memoriae avum tuum praestans, &
393쪽
IACOBI SADOLETI. 367 nobis ob virtutem , & prudentiam suam non solum charus , sed etiam maxime probatus, tuas nobis praebuit litteras 3. die Aprilis datas : atque ipse suo sermone diligentissime de tua probitate, erga nos benevolentia , in Deum Religione, multa adjunxit ; ex quibus nos & litteris & sermonibus singularem quamdam & jucunditatem, & laetitiam antimo concepimus , jam certius cognoscentes id , quod nos tamen tua praestanti indole , & Μ orum tuorum exemplor inducti semper expectavimus , te& virtute excellentem & pietate , quae in Christiano Rege laus primaria est , eximia, ea Sedi Apostolicae ac nobis tuae erga nos voluntatis praebere testimonia, quae & nostrum de te judicium non fallant , & sint tum nobis ac eidem Sedi optati sima, tum tuae Serenitatis laudi, δc nomini in primis accomodata. Etenim cum talis animus ac voluntas erga dedem Apostolicam ipsa per se omni laude dignissima sit , cum nihil in magno Rege ad
prudentiae, & pietatis famam clarius unquam fuerit, quam habere in omni honore praecipuam sanctae Sc-dis Apostolicae auctoritatem, sicut multa antiquarum rerum monumenta testantur ; tum vero dubium non est, quin principibus tali virtute , & voluntate praeditis, omnium actionum auspex , &fautor Deus adsit, sine cujus numine nulli unquam
Reges prosperum rerum suarum cursum tenere pomtuerunt ; quem tibi, si in hoc animo erga ipsius sponsam Ecclesiam perstiteris, non defuturum non modo
394쪽
368 EP ISTOLA modo speramus, sed etiam pollicemur. Paterna quidem erga te charitas nostra , etsi antea singulat is& egregia semper fuit, tum tuis proximis litteris& d. Hieronymi relationibus, majorem in modum confirmata cst; quam in omni occasione sumus tibi cum Deo declaratuit , sicut latius, dc copiosius cum eodem Oratore tuo collocuti sumus; cui ad Serenitatem tuam nostro nomine scribenti fidem plenam adhibebis. Datum in Villa Manliana ao. Aprilis ID6. a. Φ.Mo X. Sadolet.
XLIIII. REGI HISPANIAE E Git nobiscum diligentissime dilectiis Filius Hie
ronymus de mich , Majestatis tuae apud nos Orator , quod & tu per litteras tuas, ut Ven. A trem Episcopum Cameracensem hac proxime sutura Domini nostri natalis sestivitate crearem Cardinalem , & in amplissimi Sacerdotii honorem voc re vellemus : in quo respondimus ipsi Hieronymo Oratori tuo , quae necessaria fuerunt, & quae nos causae , & quae rationes cogant, ut diiserre cre tiones hujusmodi in aliquant: longius tempus Compellamur ; tuam vero Majestatem hortamur in Domino , & ab ea valde expetimus, ut aequo animo
a Reti id a Leone postulant , ut Episeopum Cameraeensem erearet Car dinalem , respondet; neeesse sibi esse ereationes huiusmodi in longius aliquanto tempus differre . Inter litteras a Bembo seriptas lib. xv. T. extat in qua
piscopum Cameraeensem cardinalib. adseripsisse nunciat Leo Cal. Apr. I I 17.
395쪽
IAco BI SADOLETI. 369pati, & in bonam partem accipere hanc nostram cunctationem usque ad tempus tibi alias per nos promisium velit: quo tempore erit nobis curae, concedente Altissimo , ut suae tunc voluntati per nos largiter satisfiat; quod nos quidem semper &cupimus agere , & meditamur: de qua re tota cxlitteris Oratoris praefati Majestas tua plene fiet certior , quibus fidem adhibebit. Datum &c.. Sadoletus.
XLV. Charissimo in Christo filio nostro Henrico Regi Angliae Illusti LEO PAPA X. LCHarissime in Christo fili noster salutem & Apostolicam benedictionem . Alias dile sto filio , Ioanne de Bois Abbate Monasterii S. Μartini Tornacensis ordinis S. Benedicti, jam in senecta aetate constituto de idoneo coadjutore, nobis homine gratissimo providere volentes , dilectum filium Ludovicum de Rosiis , assinitate nobis arctissima conjunctum , qui nobiscum in omni varietate status nostri, adversis, secundis , angustis , amplisque rebus &
studio ν & fide, & benevolentia semper affuit illi in eoadjutorem cum successione praedicti monasterii de Α a ipsius
a Henrleo Ludovi eum de Rubeis amem suum commendat , ut eoadiutor factis Abatis S. Martini Tornaeensis , concessum munus assequatur . Eamden sonum averat Resi Francorum . U. XT I 1.
396쪽
ipsius consensu adjunximus & creavimus , ac deinde ipsi Joanni Abhiati exemptionem & collectoriam
in dieta civitate Tornacensi concessimus , prout in litteris super utraque re consectis plenius continetur . Cum autem Vehementer nobis cordi sit pro nostra paterna in Ludovicum assinem nostrum cli ritate, quae per nos Vel consanguinitati vel virtuti
ipsius , vel perpetuis ejus erga nos meritis debetur , ut quae tum in beneficium & commoclum ipsius proprium , tum contemplatione ipsius in alterius perlonae hoc est Abatis supradicti ornamentum &honorem data & conccssa a nobismetipsis sunt,
sine ullo impedimento optatum eXitum consequantur ; Majestatem tuam in Domino hortamur &quantopere possumus requirimus , ut ita tua regia illa benignitate eorum utrique velis , ut nostra in utrumque beneficentia & voluntas, per te non m
do defensa, sed etiam cumulata videatur. Quod erit ita nobis gratum, ut expectare a Majestaete tua eo in genere gratius nil pol simus . inamobrem cum& res justa sit, & persona in quam collatum beneficium , optime de nobis merita , & nos rei auctores, cujus acta tu pro Catholica voluntate tua dc in nos , Sedemque harK Apostolicam observantia , proque item vere paterna charitate in te noἀra,rata 1emper habere consuevisti; expectamus intelligere desiderium nostrum nutu tuo expletum esse -Qua quidem expectatione ne frustremur, abs te etiam postulamus. uis autem de rebus omnibus ex Veneris,
397쪽
I A COR I S A D O L A T I .rabilis fratris Episcopi mingorniensis Oratoris apud nos tui litteris, Cui mentem Voluntatemque nostiam omnem aperuimus latius intelliges; quibus fidem ut adhibeas Majestatem tuam enixe hori mur . Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Pis catoris die a. Novembr. Pontificatus nostri
Ia. Sadoletus XLVI. Dileehq filio nostro Thomae tituli s. Caeciliae in Trans tyberi Presbytero Cardinali Eboracensi
m Ilecte fili noster salutem & Apostolicam bene-- dictionem . Alias dilecto filio Ioanni dG
Bois M. sine impedimento ullo optatum exitum consequantur; intelligentes quantum tua auctoritas & gratia hac eis in re prodesse possit,Circ. tuam hortamur in Domino & toto animi affectu requirimus ; ut quoniam quidem non dubitamus quantum causa nostra velis , ita tuo favore de opera adesse utrique eorum studeas, ut nostra in utrumque beneficentia & voluntas per te non modo defensa sed etiam cumulata videatur. Quod erit ita nobis gratum & acceptum , ut tuam pristinam & perpetuam erga nos observantiam summo amore conjunctam simus hoc facto recognituri . Omnino cum honor noster ac hujus sanetae Sedis in eo vertitur, ut quae A a a Per
3 uim est argumentum atque eadem pars prima halus epistolae ae superior Diuitiaco by Coost
398쪽
37a BPIs TOLA 'per nos saeta sunt , inviolata permaneant ; tum talis est haec persona , ut quantum cum Deo nobis . licet, ejus ornamenta & Commoda tamquam n stra propria ducamus . Quamobrem , cum & res justa ut, & persona in quam collatum beneficium, optime de nobis merita, & nos rei auctores, cujus tu semper voluntatem & auctoritatem pro tua praestanti virtute plurimi secisti; expcetamus officium tale Circ. tuae , tum apud illum cla1issimum Regem ad quem etiam scribimus , tum vero apud temetipsum , ut quam primum audiamus desiderium nostrum opera tua expletum esse : quod telliinonium tuae in nos benevolentiae sumus intυ alia multa &magna non minimum existimaturi. His autem de rebus omnibus ex venerabilis fiatris Episcopi Wingorniensis, Majestatis istius apud nos Oratoris litteris , cui mentem voluntatemque omnem nostram aperuimus, latius intelliges : quibus ut fidem adhib heas Circ. tuam enixe. hortamur. Datum Romae apud S. Petium sub annulo nostro Piscatoris die a. Novembr. 1 s 16. Pontificatus nostri anno quarto . Ia. Sadoletus.
399쪽
XLVII. Dilecto filio Petro electo Lavellin LLEO PAPA X. Dilecte fili salutem & Apostolicam benediisti
nem . Cum nuper Cathedrali Ecclesiae Lavellinen . , ex eo quod dilectus filius noster pranciscustit. S. Marcelli Presbyter Cardinalis Surrentinus regimini & administrationi Ecclesiae cui praeerat, in manibuς nostris sponte & libere cessisset, nosque cessionem ipsam duxerimus admittendam , vacanti, de persona tua,nobis, & fratribus nostris ob tuorum exigentiam meritorum accepta,providerimus, teque illi in Pastorem praefecerimus, & in praesentia non valeas ob continua itinera, quae de necessitate nos sequendo subis , & alia impedimenta, litteras provisionis hujusmodi sub plumbo expedire; nos volentes te praemissorum meritorum tuorum & virtutum intuitu speciali gratia prosequi, harum tenore tibi facultatem concedimus auetoritatem, a flualem possessiooem dictae Ecclesiae per te, vel Procur torem tuum ad hoc legitime constitutum apprehendendi, illiusque fruetus, redditus, & proventus exigendi levandique ; mandantes propterea dilectis
r Editam habes ah ugheli. r. 7. eos. 7 2. Est hie Petras Priseus e nobili lamilia Guglielmueeia de Amandula Firmanae dioecesis, Panormitanus Arehlia presbuter &Card. Franeisti Remo lini a secretis . Hic ergo factus est Episcopus Lavellensia , elim eius Eeelesiae administrator perpetuus Francis zus Remollatis Episcopus surrentinas administratione tua sponte cessisset .
400쪽
3 4 EPISTOL Efiliis Archidiacono, Canonicis, & Capitulo dictae Ecclesiae & aliis omnibus ad quos spectat sub poenis
& censuris Ecclesiasticis , quatenus te ad hujusmodi possessionem recipiant & admittant, ac in Episcopum, di Pastorem recognoscant; selic. record . Bonifacii Papae VIII. praedecessoris nostri quae incipit unetae & aliis constitutionibus omdinationibus Apostolicis, ceterisque in contrarium faciantibus, non obstantibus quibuscumque. Volumus autem quod litteras Apostolicas provisionis dictae Ecclesiae intra sex menses expedire tenearis :alioquin lapso termino dc litteris non expeditis, Ecclesia ipsa vacare censeatur eo ipso. Datum flore tiae sub annulo Piscatoris die 3o. Jan. ΜDxv I. Pontificatus nostri anno tertio . Jac. Sadoletus.
XLVIII. PRIOR L ET CONUENTTU S. MARCI ELORENTI
DIleet. Fit. Volentes vobis ea gratiose concedere , per quae istius Ecclesiae & domus vestrae, quam in visceribur caritatis gerimus decori, ac fi- , delis