장음표시 사용
351쪽
.324 EPISTOL verae cognitionis divini nominis in eis ipsis locis esse successores . Cum igitur inflammati ardore Religionis , & amore erga Fraternitatem tuam ; omnesque illos Maronitas populos fideles atque Cath licos in gremium nostrae paternae charitatis, ut dilectos filios accipientes, Vellemus, ac cuperemus non solum ea, quae idem Guardianus suo nomine a nobis postulat, tradere , & concedere , sed etiam augere autoritatem , dignitatem tuam , re in Concilio Ven. nostr. S. R. E. Cardinalium multum
agitata; quoniam hujus sanctissimae Sedis gravitas ex more Majorum institutis solemnibus, nihil nisi mature & summo consilio agere solet, & ne quoque temere prolabatur, multis in tantis rebus decernendis & testibus , & rebus, & argumentis niti; tuas autem litteras nullas habebamus , & is homo , quem ad nos misisti, licet & bonus, uti possumus judicare , & prudens, tamen unicus , plenam nobis fidem ex inviolabili cerimonia Sedis Apostolicae non faciebat; visum est nobis, &etiadem Fratribus nostris remittere eum nuncium ad Fraternitatem tuam, & has litteras nostras conscribere, quibus tibi plurimam salutem , &Αpostolicam benedictionem nostram impartiamur . Deinde te Frat. nos . charissime de hac mente &Optima in Deum voluntate summopere Commendamus . Po1tremo te in Domino adhortamur , ut rem Spiritu Saneto cooperante bene per te coeptam
omni studio perficias, teque ut membium Dei Ecclesiae
352쪽
clesiae sanum , & integrum, Capiti, & nobis, & iametae Romanae Ecclesiae universali adjungas . Et quoniam nos ardemus desiderio, non solum ornandi Fr ternitatem tuam eis honorum insignibus, quae a
nobis petita sunt, sed aliquanto majora elargiendi, ut id salvo more , & instituto Majorum nostr*rum tutius . & uberius faciamus , nos , & litteris a thenticis , etiam lingua tua conscriptis sin hac . enim urbe Orbis principe, & omnium doctrin rum studiis florentissima multos habemus Arabicarum notarum peritos interpretes & Nunciis , plenissime de tua & nationis illius tuae ad Catholicos ritus S. R. f. conformatione instruas, quibus etiam de rebus omnibus ad supradictum Guardianum scribimus ; is enim, si dissicilis tibi erit, aut periculosa tuorum Legatorum missio , per Fratres suos ad Capitula generalia convenientes nos poterit instruere , ad quem Fraternitas tua omnia poterit sua consilia, & dcsideria transmittere . Nos eo animo sumus, ut si Fraternitas tua adhaeserit, sicut jam coepit , eis consiliis , quae orthodoxae Fidei Congruunt, & ad salutem animarum sunt necessaria: omnes Sedi Apostolicae divinitus datos ex Spiritu Saneho thesauros tuis honoribus, & commodis patefacturi simus, Deumque oraturi, ut te no biscum una incolumem in sua sancta Ecclesia, atque in bono proposito perseverantem conservet. Da
353쪽
CUM superioribus diebus , laborante in extremis quondam Petro de Brignae Monasterii S. Salvatoris de Rotono Ordinis Sancti Benediis dicti Redonensis Dioecesis perpetuo Administrat
re , nos dictum Monasterium nostrae , & sedis Ap stolicae dispositioni in pectore reservavissemus , mdeinde ipsum,ejusdem Petri obitu extra Romanam. Curiam defuncti vacans, de quo tunc nullus praeter nos ullo modo poterat disponere , dilecto filio
Ludovico de Rossis, nostro secundum carnem consanguineo , & Camerario secreto , motu proprio perpetuo commendavissemus, existimavimus semper nostram ejusmodi provisionem rite , & canonice factam , pro nostra , & hujus sanctae Sedis auctoritate , & reverentia , nullum non modo impedimentum , sed nec retaidationem quidem ullam habituram . Itaque ob hanc causam scripsimus antea Majestati tuae tum provisionis nostrae prosecutionem, tum ipsius Ludovici consanguinei nostri, quem
a Ludovieo Regi eommendat Lu4nvieum de Rubeis ut Abbatiam In min ri Britannia positam adipiscatur. Ludovicus hic Rositas , siWe de Rubeis, Le necto Rossici di sorore Leonis natus , ae Leoni eidem earissimus Cardinalibus adscriptus est l. Iiil. i . Sammariani tm. 4. GH Chrs. i. g. i. Inter Abbates Rotioni Redon ordin. S. Benedicti post Petrum de alignae recensent hune Ludovieum de Rosiis. In Dioecesi tamen v netensi eam Abbatiam gouo cant . Eiusdem argumcati est epistola sequitar xxx.
354쪽
mendantes . Nunc autem cum praeter nostram nobis expectationem eveniat, ut ejus Monasterii possisessio , & fructuum provenientium perceptio ipsi Ludovico adhuc assignata , traditaque non fuerit, Majestate tua, non uti speravimus, & optavimus, favente, ac dilecto filio Guillelmo, Consetare, ut intelleximus, tuo , impediente ; non possumus non aliquantum mirari, praesidium , ac liberalitatem Najestatis tuae , quam nos in maximis rebus proinptissimam sperabamus, in his , quae non ita magna sunt, nobis esse interclusam . Iplum autem Guillel- 'mum credidissemus pro sui ordinis professione, &virtutibus aliis, quibus ornatus esse dicitur,non itu rus obviam nostris, & Sedis Apostolicae decretis , quibus ipse melius quam ceteri obtemperare debuit , cum & nos non parvam alias ipsius meritorum habituri essemus rationem. Hoc autem in negotio , cum & nos alio modo deliberaverimus , &ipse ex alieno Ordine existat, dolemus nostram de illo opinionem esse aliquantulum labefactatam. AC si nulla inter nos ipsos atque te alia ossicia ac merita intercederent, tamen erat pietatis , & virtutis tuae, habere respectum ad nostram , & sanctae Sedis Apostolicae dignitatem auctor i tatemque , &quae per nos decreta sitissent inviolata esse jubere. Nunc in tanta nostra conjunctione atque amicitia, nihil minus expectari debuit, quam quicquam nobis a charissimo in Christo filio nostro Ludovico Fram X 4 corum
355쪽
3a8 EPIs ToL Eeorum Rege Christianissimo esse negatum. His de . rebus Omnibus locuti sumus largiter cum dilecto filio Joanne de Rupe sorti nuncio tuo a nobis ad te
redeunte , Cui etiam mandamus , ut ad te nostrum
hujus rei desiderium perserret. Majestatem tuam hortamur in Domino , & enixe requirimus, ut haci in re gratificari nostrae voluntati studeat; cum , &apud Regem nobis conjunctissimum, &pro homine charo , atque grato assine nostro , de nobis bene merito , Optimis Ornato partibus, tuaeque amplitudinis studiosissimo postulemus: erit hoc nobis vere gratissimum. Datum Romae Is 14. anno secundo . Leo X. Sadol.
que ob hanc causam , dc scribimus ad charissimum Francorum Regem Christianissimum. Jc ad Nobilitatem tuam scribendum duximus , te in Domino plurimum hortantes, ut pro nostra, & hujus sanctae Sedis reverentia , dc ex pietate ac Religione tua , ex qua valde commendaris, velis adesse &savere , ut dictus Ludovicus assinis noster , quem Propter ejus merita paterno affectu diligimus , ch rumque habemus, remotis omnibus obstaculis , pro
debito justitiae, Hus monasterii pacificam possessio
nem sa Franelleo Valesio qui Gallia Rex suit anno Insequenti ; dictus autem Max valesias S: Comes Engolis nensis ab obitu patris sui Caroli a.
356쪽
IACO EI SADOLETI. 3aynem , tua Nobilitate interveniente , consequatur :quod erit omnino nobis gratissimum, nostraque erga Nobilitatem tuam liberalitate compensandum
Sed de hac re tota cum dilecto filio Ioanne de Rupesorti regio apud nos nuncio sumus locuti, cui mandavimus , ut rediens, tecum nostrum ejus rei desidcrium communicaret . Ei Nobilitas tua fidem circa hoc adhibebit. Datum Romae I sIq. anno II. Leo X. Sadolet.
Posteaquam Serenitas tua , suis Legatis, viris lectissimis ad nos missis, id , quod Regi Christianissimo fuit consentaneum , veram dc sinceram obedientiam Deo optimo maximo , nobisque Dei interris vices, licet immeritis, gerentibus, ac Sedi Apostolicae praestitit; cum munus eorum publice cum magna dignitate actum , habitamque luculentam orationem laeti auscultavissemus , & quae visa nobis fuerunt ad tuam singularem laudem , dc coinmendationem pertinere , respondissemus; fuimus ab iisdem Legatis tuis appellati, ut privatim eis copiam , & potestatem nostri saceremus , quod habere se dicerent mandata , & munera , de quibus tuo nomine essent nobiscum acturi: quod nos
. 1 EmmanueIi Regi gratias agit pro magni ieentissimIs muneribiis missis is Legati silere Tristantis Cugna , Iaeobus Paeleeus , Ioannes Faria . Historiam huiusce rei habes ab Hieronymo Osorio de reb. Emman. lib. s. a 38.edit. Cinn, Allobr. 1 76.
357쪽
33o EPISTOLA cum illis libenter concessimus antecesserat autem
rumor , 8c hominum expectatio non mediocris, propter famam , & nobilitatem eorum muherum , quae abs te missa esse dicebantur , quo esset tua liberalitas testatior die constituta advocavimus nobis Venerandum Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium Coetum universum ; magnamque praeterea multitudinem & copiam ornatorum ac praestantium virorum tanti spectaculi colebritas concitarat. Itaque constituti in Conventu pleno summae dignitatis excepimus adeuntes Legatos tuos,
eorumque orationem de tua erga nos benevolentia,
de muneribus missis , de animo in sanctam Sedem Apostolicam , ac in Dei fidem egregio ' praestanti jucundissime accepimus , neque mediocri cum ivoluptate , munera ipsa aspeximus, Elephantum lunum Indicum incredibili corporis magnitudine . i& Pardum unum aliquanto specie ipsa venustiorem virgato corpore, & maculis distincto : sed in Elephanto omnium admiratio major, vel propter me- :moriam antiquitatis, quod apud veteres haec bel- llua Romae frequens, tanto saeculoruin intervallo , visa non suerit, postquam videlicet hujus maximae,& nobilissimae civitatis veteres illae imperii, fle potentiae opes conciderunt; vel propter docilitatem belluae atque disciplinam , ita obtemperantis monitis , & praeceptis redhoris sui, ut fides fieret non ,
falso fuisse a gentilibus nostris , litteris proditum , 'es e quandam illi belluae cum genere humano socio-
358쪽
IAco EI SADOLETI. 33Itatem. Atque haec hujusmodi animantium productio , de nobis jucunditati fuit , & popularem inprimis habuit admirationem. Sed cum hoc speet
culo transacto,in medio eorumdem Fratrum nostrorum, oc in gravissimorum , atque omatissimorum hominqm corona consedissemus , explicaverunt eo in loco ministri Majestatis tuae vestem destinatam rebus divinis, ac vere tantummodo dignam , quae in thesauris Dei omnipotentis censeatur , cum ne amo mortalis tam sit arrogans, qui se tanto illo ornatu dignum putare queat. Sed ejus fulgor simul
atque , involucris rejectis, ad oculos intuentium est oblatus , silentium primum , dc tacita admiratio omnes tenuit: neque enim aut oculi ad aspe- etiam , aut vox ad laudem sincere posse videba tur; idque non injuria. Erat enim ea species, ea
pulchritudo nobilissimi operis, qualem nec vidissemus antea unquam , nec videre expectavissemus; is splendor , qui ex candore, dc copia tot gemmarum esse debebat; artem autem in eo , & varietatem operum omnes plane confitebantur etiam pretiosiorem esse materia, cum diuturnus labor nobilitatem summi artificii, ordine, & contextu mirabili margaritarum, antecellere omnibus Indicis, atque
Arabicis opibus coegisset. Hoc dono conspecto, in quo , & magnitudo animi tui, qui dedicasses , dc summi Dei, cujus honori dedicasses, erga te beneficentia perspiciebatur; lectae sunt litterae tuae, scri-Ptae incertum elegantius, an religiosius; te, quod prim,
359쪽
33a EPISTOL Eprimitiae omnium rerum Deo dicandae sunt, primitias Lybiae , Mauritaniae , AEthiopiae, Arabiae , Persidis , atque Indiae in Dei honorem , nobis ipsius vices sustinentibus dare , ac dedicare . Quorum Omnium , & verborum , & operum magnificentia , a
tanto & tam illustri Rege prosecta , inusitata quidem nobis & mirabilis visa est , animo percurrentibus , quas tu prOVincias , quas regiones, quas oras tam terrestres quam maritimas virtute ac victoria . Deo comite , peragralles; ut te praestam
tissimum Regem non solum nostra, sed etiam antiquitatis memoria praebuisses . Sed multo clarior , atque admirabilior visa est in tanto Rege , & optima erga Deum Voluntas , & summa Religio : ani-
mus vero , & benevolentia erga nos , ceterarum rerum omnium nobis accidit jucundissima. Quamquam enim maximas, ac praeclarissimas res nobis dono misisti , tamen multo habemus gratiorem amorem erga nos tuum, quam cunctarum opum , dc divitiarum apparationem. Itaque munera quidem tua, ut nobis charissima, in sacrario nostri delubri Palatini conservaturi sumus , te vero ipsum ac prae stantissimas virtutcs tuas in corde . atque animo no stro perpetuo conservabimus . Utinam quas vellemus gratias tuae Serenitati agere possemus : agimus quidem maximas ; sumusque , si occasio feret , aliquando relaturi. Sed reteret Deus ipse , qui ne pictatem tuam caelestibus suis praemiis , quae maXima sunt, irremuneratam , nec nostram cupiditatem
360쪽
JACO AI S A DOLET I. 333reserendae gratiae , ut confidimus, irritam esse sinet. Nos quidem , quod nosti . e est potestatis, di singularcin benevolentiam tuae erga nos voluntati perpetuo habituri sumus , & summum honorem virtuti . Datum Romae die XI. Maji I s14. anno II. Leo X. Sadol.
CHarissi. 8cc. Cum ad nos allatum sit, inter ceteros Genuenses cives, qui Lugduni jussit Majestatis tuae detenti fuerunt, dilectum quoque filium Jacobum de Saulis, dilecti filii nostri Bandinelli Cardinalis de Saulis patruelem fuisse , statim , & dicti Cardinalis, & ipuus Jacobi causa commoti, quos ipsorum merito paterne diligimus , suscepimus curam scribendi ad Majestatem tuam: & quoniam Jacobi salus nobis admodum cordi est, te in Domino enixe adhortandi , ut cum nobis persuadeatur, nullam gravem hujusmodi detentionis in eo subessse causam , neque ipse de Majestate tua tam male commeritus sit; velis eum intuitu nostri, qui hoc abs testudiose petimus , ut tamen tuae Majestati convenire arbitremur , esIe clementem adversus quidem Omnes , sed praesertim eos qui abs te Cives tui creati, & in numero tuorum habiti sunt, ex quibus est
x Ludovieo scribit pro Iaeobo de Saulis patruele Bendinelli de saulis Cardinalis . Leonis olim earissimi a quam tamen benevolentiam obortae postea gravissima suspiciones extinxerunt, de quibus Galeelardinus M. is. Iovius,cabrera , Folieta M. v. ει litteras Bimbi . v. e. r.