Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

JAc OBIS ADOLETI. I stuis deesse . Scilicet hoc non est esse similem , sed longe virtute antecedere . Non enim jam te ex Majorum tuorum exemplo cohortabimur , sed haec erit animi tui & virtutis excelsitas, in universam posteritatein omnibus Principibus exemplo . Nos quidem, qui novo quodam amoris asseetu erga M jestatem tuam incitati sumus , deprecantes tibi apud omnipotentem Deum omnia prospera & gloriosa, gratias tibi agimus pro tuo ossicio tanto, non quas debemus; id enim est infinitum , sed quantas animo capere aut verbis reserre possumus maximas: quod & perpetuo acturi sumus, id supra omnia desiderantes , ut aliqua sese nobis offerat occasio , ut quid de tua singulari natura sentiamus, quantumve tua causa cupiamus, possimus tibi memorabili aliquo facto declarare : quod tamen Deo auspice futurum confidimus . Sed dc de his omnibus, & quam optemus, Majes atem tuam quae bene coepta sunt ad salutarem finem deducere , scribimus Nuntiis nostris, ut cum Majestate tua nostro nomine Communicent: quibus illa fidem habere dignabitur. Datum Mallianae die A. Maji ysa I. anno nono . Gratias tibi quas possumus habemus , Redemptorem nostrum humiliter deprecantes , tibi concedat prospera cuncta , impleat sanct a desideria , tribuatque Majestati tuae similem semper animum, di parem Virtutem. Verba manu propria n. D. N.

LXXIL

442쪽

LXXII. ELECTO RI L

EX litteris quoque Nunciorum , testimoniisque

multorum, tum ipsa in primis fama divulgUte , .quae nullum clarius faetum latere sinit . ad nos perlatum est, Nobilitatem tuam in hac caussa, in qua Catholicae fidei salus de veritas consistebat, tantam praestitisse virtutem, ac damnandis error,hus Martini Lutheri, ipsoque pro haeretico, ut quidem est , reputando , tantam adhibuisse & religionem simul & prudentiam, ut certe Deo gratias agere maXimas debeamus, quod talis viri Praelatique animum sui sancti Spiritus igne afflaverit, ejus, que conitantiam & pietatem maxime necessario tempore pro suae sanetae Fidei Candore conservam do contra impium furorem novae debacchantis haereseos stare voluerit; quod quidem dignum tua praestanti virtute, dignum hoc quem geris honore,

di num genere θ Majoribus tuis ; sed in primis isto ipso chartissimo in Chrisso filio nostro optimo , religiosissimoque Caesare dignissimum , cujus ut honor maximus, sic pietatis laus eximia fuit. Vincit pro-1ecto facultatem & vim nostram , ut vix te pari laude celebrare , vix idoneas gratias agere posse videamur . Sed nos memoriam tanti tui beneficii perpetuam in animo retinebimus; ipse autem Deus spem

s Non uni, sed pluribus missum est hoe litterarum exemplum, Trevirens .

taxoniae die.

443쪽

IAeo EI SADOLETI. AIT spe stator idem & remunerator bonorum operum , cui Sa te opera navata est , & cui multorum fidelium animae per te sunt vel servatae vel redditae,

is te profecto jam largis praemiis illustrabit; ut quotidie magis perspectui us sis, nulla re uberiores percipi fructus, quam vera pietate, & Dei legum

mandatorumque obserVantiar quamquam nec nos,

ubicumque locus nobis datus fuerit, Nobilitati tuae deerimus. Nunc, quod reliquum est; quoniam sabsis & pestiferis opinionibus damnatis, hominis impii perversitas & pertinacia frangenda est, ipseque

acrius insequendus, ut nefario fomito errorum sublato,qui abducti in pravum sensum, Satanae perfidia sunt, ad veritatis regulam & viam reducantur, hortamur Nobilitatem tuam in Domino, & per viscera misericordiae Dei nostii obsecramus, ut semel susceptam hujus perniciosae labis a grege fidelium pro eulsandae curam , provinciam , actionemque ad exitum perducas; instesque omni tua opera , auctoritate, diligentia, ut pestilentis hominis, eorumque , qui cum eo senserint pervicaciter , imis pietas nullum amplius locum inter fideles Dei inveniat , sed vel exterminata ex omni Germania , Vel poena affecta suo exemplo doceat omnes , non esse a more Majorum divinitus instituto , nec a PP.

sanetorum Doctorum sanctionibus discedendum:' quod etiam tibi aliquanto studiosius elaborandum es,

In eod. nostro legitur haee adnotatio ς verba qua sequuntur , tyrantur , missita tantum sum in ιitteris ad Ducem Saxonia. Diuitigoo by Cooste

444쪽

latius in perniciem Catholica fidei manatit, cui tu pro tua singulari sapientia in primis debes providere . Qua in 1 e Nobilitas tua, & in honorem summi Dei publicae saluti Christiani populi prospexerit & sedignissimum nobisque gratissimum effecerit,sicut cum ea latius Nuncii iidem nostri nostro nomine agent, quibus fidem adhibebit . Datum Mallianae 4.

Maii Ira I. Anno nono .

LXXIII. CONFESSORI. DIlecte Fili. Gratum est nobis, debere tibi quo

tidie novas gratias, ut etiam referre possimus: sic enim tua virtus, fides , religioque mereretur . Nam quod optimo animo , quod piaestantissima pietate, quod singulari in Catholicam fidem& sanctam Sedem Apostolicam voluntate est Caesar; provenit id quidem a Deo potissimum, & ab illius optima religiosissimaque natura; sed & tuae

partes in cohortrado non exiguae fuerunt. Itaque tantum ille Christianae reip. damnanda Lutheri impietate praestitit, tam magnifice atque praeclare auctoritatem suam ceteris exemplo esse voluit, ut

nihil majus sit, quod a maximo Principe expediare possimus . Agimus igitur sublatis a manibus in Coelum & Deo, & illi, & Devotioni tuae ingentes gratias, quas reseret tibi quidem Deus, sed di nos

445쪽

IA OBI SAD LETI. ΦΙ9 tuorum ossiciorum erga nos memoriam sumus perpetuam in animo nostro conservaturi. Cernimus enim & cognoscimus, quantum tu elaboraveris,

qua cura, quo studio , quanta diligentia sueris adnixus, ut ingens malum perniciosae haeresis, quae sensim Germaniam omnem. tamquam pestilentia quaedam inficiebat, ipso auctore damnato, comprimeretur , Satanaeque per hunc modum in. fidelium greges grassanti, pessimorum hominum ministerium surriperetur . . Quae quoniam a te, Deo auspice, coepta & magna ex parte consecti sunt, de rei,

quo etsi non es hortandus; satis enim te eadem viditus tua religioque adhortatur; tamen Devotionem tuam hortamur in Domino , ut pergere eadem Comstantia , palmamque Daree & penitus exterminatae impietatis quaerere tibi apud Deum & universum populum Dei non postponas: in quo quid tua virtusessicere possit, scimus; de optima voluntate non dubitamus . Certe id quod intelligere potes ipse , erit hoc tuum tibi ossicium de apud Deum fructuosum , & apud homines gloriosum; nobis vero ita

gratum, ut quantum Devotioni tuae pro eo de Mmus , loco & tempore simus declaraturi: sicut latius tecum Nuntii nostri nostro nomine agent, qui

bus fidem habebis.Datum Mallianae die A. Maii Isa I.

Dd a LXXIV.

446쪽

LXXIV. TU DENSO .

V Enerabilis frater &c. Praeter nomen virtutis& litterarum , quo fraternitati tuae jam pridem eramus affecti, cum intelligeremus te egregia quadam ingenii & doctrinarum laude florere , accedit duplex jam ossicium , ut de tua in summum Deum pietate , in nos, hancque sanetam Sedem observantia judicare liquido possimus. Nam in hac labe pestisera, quae per impietatem & scelus Lutherianum , in gregis nobis crediti perniciem latius manabat, cum talium Virorum, qualis es tu, praesidio in primis Christiana egeret Res p., suscepisti tu munus non solum agendi & pro Catholica Fide laborandi , quod tibi commune suit cum multis, sed

etiam contra impios pro de sendenda vetere religionis observantia, scribendi; in quo praecipuam certe laudem, δc a nobis ipsis , & omnium eruditorum judicio es consecutus. At nos .cum illam quidem praeclaram orationem tuam libenter legimus , tum haec novissima laetissime accepimus, te , ut Martini haeretica pravitas & perfidia totius concilio Germaniae damnaretur , isque pro haeretico reputaretur . omni tua opera & consilio , gratia, auectoritate

contendisse : pro quo sanctissimo opere & labore

s ridensem opincit Epimeopum intelligit Ludovicum Martianum natione Belgam , qui sedit ah a. Isi 8. ad diem a. Octobris x sa r. ut Prudentius deSandovat in Antiquitat. Tudensbus Hispanice scriptis di Brasa editis par. 1s .

447쪽

IA OBI S ADOLETI. Aa Ituo agimus fraternitati tuae magnas gratias. Fecisti

enim quod te dignum , quod virtuti tuae & is iquam obtines dignitati, consentaneum ; sed idem Deo acceptissimum, nobis gratissimum, qui hoc nunquam eX animo & ex memoria nostra amissuri sumus. Itaque & nostra tibi prompta voluntas &henignitas in omni occasione futura est parata. Nunc quod superest , quoniam ut exarescant rivi omnes errorum , fons ipse impietatis penitus excim dendus est, hortamur fiaternitatem tuam in D mino , ut quam adhibuit Virtutem a principio, eamdem deducat ad extremum ; ut jam omniuIIL,

consessione nefarii & contumacis haeretici Martini nec nomen nec vestigium inter fideles populos in Germania consistat: in quo optimum & consta tissimum habemus Caesarem ; sed & tua in storitas non mediocri adsumento Christianae Reip. esse potest, ut quidem jam filii . dod supremum jam in

causa hac ossicium tuis pristinis multis & aetionibus& ossiciis summi meriti cumulum adjecturum est; sicut cum fraternitate tua copiosius Nuntii nostrinoilro nomine agent, quibus fidem habebit . Datum Mallianae 4. Μηi 1sa I. Anno nono .

448쪽

LxXT GEORGIO DUCI SAXONIAE LDIleeu fili &c. Etsi non dubitamus Nobilitatem

tuam qua coepit virtute in causa, & Fidei C tholicae , & S. R. E. adversus impietatem eorum , qui & novas excitare haereses, & veteres ac d mnatas revocare conantur , defendenda . eadem usque ad extremum perseveraturam ; visum tamen fuit nobis nunc cum tempus maxime opportunum adest, operam & auctoritatem tuam ut adhiberes ad

refellendos impetus istorum . qui prae sua & ambiatione & iniqua iracundia pacem perturbare, Zietania seminare omnia acerbo incendio permiscere contendunt, has denuo ad Nobilitatem tuam scruhere litteras , teque in Domino Vehementer exhortari, ut cum pristinam tuam Virtutem atque prudentiam , tum veterem laudem Majorum tuorum , quorum in hanc sanetam Sedem semper praeclara extitit voluntas, in hoc maxime facto , hoc praecipue tempore , Concilio totius Germaniae procerum coacto, expromere , & perspicuam omnibus facere, ac causam S. R. E. constanter tueri adversus mali-' gnitatem & iniqua consilia novorum haereticorum velles; ut praeter causam Fidei, in cujus sincerit te atque unitate salus omnium nostrum consistit, Communis etiam pax atque concordia, te quoque

et au-a Extat ad eamdem Epistola Iv. est autem huIus commune argumentum. eum superioribus, adhortatio ad fidem Catholicam tuendam di prodigandos Iatherga a

449쪽

IAco EI SADOLETI. Aa 3 auctore & defensore incolumis conservetur: quod certe dignissinum ea qua fulges δc animi & generis nobilitate , Deoque acceptissimum futurum es ;nobis vero , qui tuae Nobilitati ex animo semper fa- imus , gratistimum; sicut tecum latius dilecti filii Marinus C racciolus & Hieronymus Aleander nota rii & nuncii nostri nostro nomine agent , quibus summam fidem Nobilitas tua habebit. Datum Romae die xv I. Maji I sa 1. Anno octavo.

Dilectis filiis Chieregato & Hieronymo de Medicis

Canonicis Concordiensibus, vel eorum alteri

LXXVI. L E O PAPADIlecte fili salutem & Apostolicam benedictio

nem. Contulimus nuper dilecto filio Fram cisco Chieregato decretorum Doctori cubiculario nostro Parochialem Ecclesiam S. Vitalis Villae . . Concordiensis Dioecesis,per obitum bonae memoriae Joannis Episcopi Catanensis, illius dum viveret ultimi commendatarii, extra Romanam Curiam desun-cti , Vacantem, nostraeque de Apostolicae Sedis di LD d - . . pQ

3 Leonis nomine hane seripsit Bembus ι sed hic eidem Ioeum dedimus . quod de Franeisco Clerieaeo ageret ad quem sequentes epistola pertinent quas linum in locum eontieere voluimus. De Franei o Clericato , sive Cheregatos utroque enim modo latine voeatum invenies Cochlaeis ad an. Is 23. & vi Hadriani vI.Scriptores:sule enim Hadriano charissimus,ab eo ad conviniumNo sLimbergensem missis. Sed & Leo Clericato plurimum usus est,.ut ex his litteris Patet. V. R Card. Pallavicinum Hist. C. n. lib. a. p. o. n. s. oec. Mignit sit Jo. Episcopus Catanensis ieeens mortaua non pronum est affirmMe.

450쪽

424 EPISTOLAE positioni reservatam , prout in aliis nostris sub plumbo conficiendis litteris plenius explicabitur. Cupientes autem ut hujusmodi nostiae provisiones suum ut par est consequantur erietum,ac providere volentes, ne dum litterae sub plumbo hujusmodi expediuntur, possellio dicto e Ecclesiae. per quempiam occupetur indebite , illiusque fructus distris fiantur & dissipentur , vobis per praesentes committimus & mandamus, ut ipsius Ecclesi ae possessionem

fructusque , redditus, ac proventus, auetoritate nostra , nomine dicti Francisci quam citius capiatis &Conservetis , neminique, pr uterquam eidem Francisco , vel ejus legitimo Procuratori, cum primum litteras sub plumbo , ut effertur , istuc miserit expeditas, relaxetis & consignetis, contradictores per censuras Ecclesiasticas, & alia juris remedia compescendo . Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris die a6. Septembris Is 13. Pontificatus nostri anno primo . Petrus Bembus .

LXXVII. LEO PAPA X.

UNiversis & singulis ad quos hae nostrae pervenerint salutem M Apostolicam benedictionem .

Cum in praesentia contingat, dilectum filium Franciscum Chieregatum , civem Vicentinum, notarium de cubicularium nos rum in patriam & ad nonnulla alia loca, ob qivedam nostra & sua negotia profi-

SEARCH

MENU NAVIGATION