장음표시 사용
471쪽
I A c o R I S A D o L E T I. - nibus nostris consiliis actisque, edoceret; cui Serenitas tua fidem summam habebit. Datum M inae sub anulo Piscatoris die Januarii Isas. Pontifi-,
catus nostri anno secundo. .i i i
XC. CARDINALI MOGUNTINO 'DIl: fili noster Evc. Superioribus diebus, cum de
tumultu Civit. Magdeburgen. ac de impiorum Lutheranam pestem in eo populo spargentium factione, ad nos esset allatum, non mediocrem in animo nostro concepimus dolorem . Nam & procuratione, atque custodia nostri dilecti gregis , quem a truculenta luporum rabie incolumem servare non poteramus, admodum moesti solicitique fuimus, &tuae quoque dignitati ac tuo honori , illo modo
deis t Alberto de quo Qxxix. Fuit autem non Μoguntinus solum Archi pistoris, sed Arehiepiseopus etiam Magdeburgensis , Ioannis Marchionis Hectoris filius 3e Ioaehimi frater; de eulus studio in Catholiea religione tuenda Trithemius in inst. S. Maximini. Dominus Alberrus ex Maνehionibus Arandeburgi. Princeps nobilissimus, Moguntina-Magdeburgensis in Sax nia Melesiarum insignium Archiepiscopus,atq- Primas Germania reverendissimus . Christi devotigimus Archi-Prahul, cum cultor, , amator, v nerator Sanctorum Dei maximus esset. Reliquias , saera busta eorum summa eum venerationa semper , ubi licuit, inquisirit, de pulvere eum honore levans , auro es argenso vesiυit 3 honorem quoque debitum singulis exhibuit, omnem memoriam sessive celebravit. Mox enim,ut summi Pontificatus si iram apud Germanos . domino providente. vicem sese it, rotum se Christiana religioni manetpaυit cte. De eo plura Serarius in vita .
δε ea Serario Raynaldus ad h. a. n. 34. narrantque a Catholica Fide avoeare eum conatum Lutherum s cum nihil prone isset dixisse iratum ; Recte institu. rus est Roma Albertus, ideoqM Lurhe nam doctrinam nostram fueri faeit. De hoc tumultu Magde burgensi hoe anno . aut superiori nihil Cochlaeus , alit Furius , Raynaldus &e. qui tamen testantvt universim, Germaniae urbes tamuI-
472쪽
detrahi, pro nostra in te paterna benivolentia aegre tulimus. Videbamus etiam exemplum in ea re toti Germaniae ac Principibus, nobilibusque praesertim, perniciosum proferri, si. imperitae plebes illa ratione subducere se a superiorum Obedientia ; δc ordinem omnem disciplinamque vitae turbare & confundere Conarent Ir quae cum omnia gravia nobis &dura videbantur, tum nihil durius, quam quod cum tanto animarum fidelium detrimento ista nobis charissima & dilectissima natio invictae Germaniae tantis incommodis & calamitatibus erat vexata. Itaque tunc patet no affectu studioque moti mandavimus dii. filio nostro Laurentio Tituli S. Anastasiae S. R. E. Presbytero Cardinali, nostro & Sedis Apostolicae de latere Legato , ut nihil curae laborisque , omitteret, pro reducendis ad verum Dei cultum sanctamque & sinceram fidemChristi iis qui aberrassent, ac Circumspectioni quoque tuae omnem & meae a ctoritatis,& auxilii consiliique sui opem offerret a
que praestaret: quod & illum fecisse omni cum dilia
gentia , scimus. Cum autem nunc ab eodem Cardinali Legato nostro intellexerimus, Circumspectionem tuam , ut bonum & religiosum Sacerdotem mmagnanimum & severum Principem dccet,quorum dam amicorum & necessariorum Principum auxilio
speque suffultam , instituisse experiri, ud illa, praVOpaucorum consilio a fide, Zc Deo , & Episcopo suo
debita , aversa, ad saniorem mentem reducatur civitas; ac si paternae hortationes non valuerint,
473쪽
honestam illi vim etiam &justam adhibere ; laetati
non parum hoc nuncio sumus, tuamque in eo plurimum & virtutem collaudamus &prudentiam,Ci cumspeetionem. tuam in Domino enixe hortantes,ut
capere & exequi hujusmodi consilia digna tuo genere, & illa qua es praeditus dignitate non postponas,
operamque omnem dare, ut quae tibi commist, animae, in interitum abeunt errore suo sempiternum;tua vigilantia de severitate ad lucem Vitamque revocentur . Nollemus vim , si aliter fieri posset. Sed si non potest, omnis vis quae salutem affert iis quibus adhibita est es: indulgentia & remissione sanctior. Quamobrem nos quidem, ut magno animo ad id opus in-- grediare, tibi auctores sumus,ac ut omnes Vias eXperiare quae prodesse possint, humanitatis quidem primum dc mansuetudinis; ac si illae non profecerint,etiain severitatis;quando utrumque omnino est charitas.Αc nos quidem ad diversos Principes Germaniae amicos tuos, & necessarios scribimus , hortantes eos& commonentes, ut tibi adesse firmo luxilio, communemque causain tueri tecum velint ; suamque Virtutem δc opem omnipotenti Deo , saluti patriae suae,in illa excindenda Lutherana peste,serre ac Praestare : quod facturos certo credimus. Agitur enim nobilitatis , & potestatis , dc salutis omnium Principum causa communis , quae etiam cum honore , & causa summi Dei conjunci a est ; quos etiam cuperemus ad simile foedus omnes , ac in Ratisbonen. conventu inter illos clarissimos proceres factum
474쪽
suit, cum Circumspectione tua convenire : ut es set omnium incolumitas communi tutela, & defensione tutior. Nos, si Circumspectio tua rem bene cogitatam , & coetiam insistere atque exequi perse veraverit, non sumus illi, neque auctoritatis nostrae brachio , neque Omnibus auxiliis, quae praestare a nobis potuerint, defuturi: idque tibi pollicemur,ac etiam ut perseveres & pergM , injungimus; qua etiam de re, ad nostros in Hispania Nuncios scripsimus, ut apud Serenissimum Caesarem omnem op ram , quti ipsius tibi quoque auxilio adsit Serenitas, adhibeant, dc interponant: sicut de his tecum supradietas Cardinalis Legatus noster latius aget,cujus litteris fidem habebis . Datum Romae die 7. Febr.
XCI. MATRI REGIS CHRISTIANISSIMI LDIleeta in Christo Filia salutem, & Apost. B
nediet. Quantum dolorem acceperimus, re quantum animo fuerimus perturbati ex hoc casu acerbo , & inopinato , qui filio tuo Regi praestantissimo, & nobis omni amore charissimo accidit,tuae prudentiae est existimare . Sive enim illius studium erga nos , & sanctam Sedem Apostolicam , sive virtutem atque animum dignum illo honore quem
et Consolatoris ob filium Franeistum I. a Carolo v. captum 3 edita est Ioris Geneari. Sab/udia Guiehenoni. 3. pag. 436. nos eam alicubi en Arehivo Vaticano restituimus t erat tamen & ia codice illo nostro cum in
475쪽
Iaco BI IADoLsTI 4 9 gerebat , sive rerum humanarum imbeeillitatem variosque , & incertos casus cum animo nostro cogitamus , omnia sunt ejusmodi, ut magnum in eo detrimentum videatur secisse haec Apostolica Sedes,& universa Christiana Respublica . Nos quidem adhuc propemodum stupemus , nec satis mentis sumus Compotes , Cum defigimus Cogitationem nostram inconsiliis summi Dei, qui Haec rara, & mirabilia quandoque evenire vult, ut ab omnibus intelligatur, unam esse in rebus stabilem , dc firmam , 'quae ipsi tribuitur fidem , ac pietatem ; cetera omnia incerta , caduca , fragilia, quibus confidere nemo sapiens possit. Cujus rei documentum, si unquam alias, nunc profecto maximum , & apertis. simum a Domino Deo datum est. Sed tamen . etsi res luctuosa , dc acerbus est dolor, quem te matrem indulgentissimam pro tali filio accipere necesse est,
cujus nos etiam calamitatem patrio moerore prosequimur ; attamen tibi prudentissimae & religiosissimae seminae omnis tanti doloris levatio ab eodem ipso Deo petenda est . Ille enim disponit res nostras secundum altitudinem divitiarum consilii sui, per quam quae nobis saepe aspera dc intolerabilia vide tur, eadem proficua & salutaria sunt. Siquidem multa sensibus nostris gravia incidunt, & molesta,
quae eadem animabus afferunt salutem . Omni enim honore & dignitate hujus mundi, salus animae multo est praestantior , quam maxime affert, dc Comparat patientia, cujus omnis aetio, atque exerci-
476쪽
4so Es Is r Laetatio in rebus adversis cernitur. Atque , haec nos non ideo scribimus, quin maximam spem habeamus, di filium aliquando tibi,& regnoGalliae Regem suum,& nobis, ac Sedi Apollolicae nobilissimum Princi- 'pem restitutum iri ; quam spem in nobis, &Dei. bonitas, ac providentia, Caesaris benignitas valde confirmat; sed ut Nobilitas tua patienter suum casum 1erendo , atque i pii Deo ultro gratias age do , omnemque suam fidem in eo collocando , celerius divinam opem , ac clementiam impetrare mereatur . In quo nos quoque , nec tibi, nec filio tuo deerimus . Quantum , & nostrae apud Deum preces , & apud optimum Caesarem valebit auctoritas , instabimus, & nitemur , ut sit filii tui salus , ac libertas in pristinum locum restituta : quod majore cura, δc studio etaiemus, quam audeamus num polliceri . Tu si quid esse in nobis arbitrare , quod opportunum esse possit ad tuum dolorem consolandum, atque levandum , ita volumus confidas, id totum tibi paratum esse , ut nihil simus oratius habituri, quam ea omnia tibi praestare opicis, quae certissima esse testimonia possimi nostrae singularis,& propensae in tuum . & filii tui amorem volunt iis . intum Rome die δ. Mailii Isas. anno secundo .
477쪽
XCII. MATRI REGIS CHRISTIANISSIMI LDIleeta in Christo filia. Quod intelleximus te
aliquantum aegre tulisse , quod nos, qui prius dilectum filium nostrum Joannem Cardinalem de Salviatis Legatum ad Carolum, Regesque alios,& principes, communis pacis & concordiae causa destinatum iter per Galliam habere institueramus, deinde commutato consilio , ut maritimo cursu uteretur injunximus; id nobis non parum molestum fuit: nostras enim actiones optimo animo susceptas in suspicionem adduci, non possumus satis aequo animo ferre , praesertim apud te; quae de nostra in te , ac charissimum in Christo filium nostrum Regem Christianissimum , natum tuum amantissima voluntate , si adhuc parum certa es , 8c etiam nunc dubitas , profecto rem alienam a tua prudentia, dc de nostra fide, ac natura injuste detrahis; si vero non dubitas, planeque esse conscia potes, nos animo
amicissimo nihil aliud, nisi de pace universali, & de filii tui salute, ac liberatione cogitare , indignum est , te vel suspicari aliquid sinistrum de nobis , vel si nihil suspicaris , dare tamen indicia, de sermonis
argumenta, per quae ceteri, te suspicionibus adversus nos offensam existimare possint. At nos, quod ad rem ipsam pertinet', qua cura fuerimus, qua sol F f a citu-
satisfacie querenti.quod D. Salutatum Legatum ad Carolum inmisiain mainxitiinum irer suscipere iussisset s ae de asserendo filio in libertatem .
478쪽
imminere in Galliam, atque erupturum esse Videbatur , recrudesceret, totaque Christianitas diuturnis armis amicta& debilitata, hoc etiam vulnere concideret ad ejus perniciem prope supremo , testis Dominus Deus,& testes toties a nobis, & tanta cum cura scriptae misneque litterae , testes nuncii, quos jam multos ob unam hanc causam quoquoversum destinavimus. Sed haec testimonia ita volumus apud te fidem obtinere, si tu ipsa quoque optima testis es: sunt enim haec omnia a nobis , tua Nobilitate conscia, acta, & transacta ; & nunc , cum Leg tum nostrum jussimus ad Caesarem ire , atque in Hispaniam de pace , & filii tui liberatione , & hujus
sanctae Sedis dignitate acturum; prima nostra cogitatio fuit, ut ad te ille primum contenderet, Conserretque , & communicaret tecum nostra consilia, quae maxima eX parte ad tuum commodum pertinebant . Sed cum repente , & praeter expe clationem non solum nostram , verum etiam insciis illis ,
qui Caesaris victoriae in primis adjutores, & in agendis rebus fideles ministri electi erant, qui ejus consilii participes fierent, dii. fit. nobilis vir Vicerex Neapolitanus Serenissimum filium tuum in Hispaniam
transportasset , nos hac inexpectata re Commoti, ac dubitantes , si Legatus noster deliberanti Caesari non adesset in tempore, ne quid fieret consiliis nostris & pacis, de dignitatis conservandae contrarium ; Legatum approperare jussimus, dc omista itinere
479쪽
I A c o a I s A D o L E T I . 6s 3 itinere terrestri, quod longum , & tardum sere videbatur, classe navigare. Dabat autem nobis causam non Caesaris ipsius mens , aut parum propensa ad omnem Clementiam , & humanitatem voluntas,
sed quia sciebamus , quam multi essent , qui qu6 aut
actiones suas clariores facerent, aut fidem , & industriam suam magis j a starent, ceteros , 8c facile, di libenter calumniarentur et quorum iniquitati, in ipso articulo capiendae deliberationis fuit occurrendum , ut ipsius Caesaris, quanquam firma, & recta per sese mens, nostris tamen etiam consiliis , & monitionibus adjuvaretur . Consilia autem nostra quae sint, quanquam tuae Nobilitati notissima esse debent , tamen hic aperte , & ingenue profitebimur, cupere nos & suadere , ut belli causae omnes amoveantur, ut saliis, & dignitas filio tuo reddatur, ut noster, & Sedis Apostolicae honor Conservetur
huc curae omnes nostrae, huc Cogitationes tendunt.
in quibus non minus Caesari ipsi consulimus, quam aut tibi & filio tuo , aut nobis. Cum enim dignitatem utriusque nostrum illius voluntate confirmari quaerimus; maximam illi profecto attribuimus dignitatem, qui quod victor tanti belli extitit, potuit etiam casu evenire: sin autem bellum , &vietoriam pace, & prudentia composuerit, erit ista laus jam propria , & perennis ipsius Caesaris .
Haec sunt, quae a Legato nostro ad Gesarem desexuntur , quae quia celerius deserenda erant, idcir- co eum jussimus maritimis cursibus. approperare :
480쪽
& tamen mandavimus , ut cum primum appulisset Massiliam , homines certos ad te mitteret , qui te rerum harum omnium redderent certiorem , tuaque mandata exposcerent, dc illa ipsi Legato referrent;
quod ab illo fuisse factum non dubitamus. Illud
pro nostrae Conjunctionis amore Nobilitatem tuam paterno actetu monitam Volumus , ut minas , &verba atrocia, quae isthic in nos & Legatum nostrum jactata seruntur , compressa esse velis; quae etsi incredibilia sunt, tamen cum sermonibus hominum circumferuntur,omnes in eam opinionem adducunt, tanquam parVa apud Vos habeatur Sedis Apostolicae ratio : quod cum nostrae & ejusdem Sedis dignitati contrarium est, tum Vero rebus vestris et1am inutile . Nihil enim in existimatione , ut nobis vid tur , neque in opinione acquiritis , cum honori Sedis Apostolicae, & nostro detrahere judicamini Sed haec , ut falsa sunt, sic etiam ut falsa esse appareant , a vobis es , tuae potissimum Nobilitatis prudentia operante , contendendum. Nos quidem , quantum nobis datum desuper fuerit, neque de amore nostro erga te , & filium tuum , neque de cura conservandae communis omnium dignitatis quidquam remittemus, omniaque experiemur, ut imtelligant omnes, ossicio boni Pontificis, diligentiam nostram non defuisse; sicut Deo fieti , & in bonitate Caesaris fiduciam habentes , piis nostris consiliis divinam clementiam Opem confidimus, allaturam . Datum Romae. Sadol.