장음표시 사용
461쪽
IACORI SADOLETI. 43sin hac cura & administratione pro nostro & hujuc Sedis honore gerere studeatis, ut vestra virtus Jc diligentia apud Deum, nosque ceteros omnes jure polsit commendari Datum Romae apud S. Petrum sub anulo Piscatoris die 24. Decemb. Is I9. Pontificatus nostri anno septimo . Ia. Sadoletus.
462쪽
LXXXV. REGI CHRISTIANISSIM' DIlecte Fili. Non habemus hominem neque
magis participem omnium cur rum , & consiliorum nostrorum , neque cui magis fidamus Ven. Frat. Ioanne Matthaeo Giberto Veronensi, Datario , & Praelato nostro domestico , nec vero qui Serenitatis tuae honor , n omini, amplitudini magis addictus sit, ut ei non minus quam nos possit, redebeat Serenitas tua confidere. Is ergo apprime conscius & laborum , & dissicultatum nostrarum , quarum ipse omnium fuit particeps , delectus est a nobis, qui ad Serenitatem tuam accedens, animi nostri arcana intima omnia tibi aperiat, deque re-hus cunctis quae gestae sunt reddat rationem; quas nos omnes prosccto , proposita semper nobis non minus tua quam nostra dignitate, & suscepimus , &gessimus . Postquam enim nostrum amorem penitus ad
et Franeisto I. Legatum mittit Matthaum Gibertum et de hae legatione in Vita Giberti, operibus eius praemisia 3.
463쪽
IAco EI SADOLETI. 63 ad te convertimus, duximus omnia esse communia , eodemque , & cursu , & eventu tecum decrevimus esse conjuncti, nuncque in eadem sentenistia sumus. Sed necessitati vis humana cum imparsit, illud vehementer desideramus, ut Serenitas tua, adhibita animi aequitate, & illo singulari ingenio quo praecipue polles, audiat. dc cognoscat ex eo-dcm Matthaeo Giberto principia progressus,finesque
rerum omnium: non enim dubitamus quin tu erga nos pari sis voluntate 4 Quae restant a nobis cmgstata , & pro communi dignitate. etiam decreta, si ea tibi & commoda, & honorisca fore existim 1-' veris; cum primum nobis propositum sit semper satisfacere & voluntati, & amplitudini tu. e ; in iis nec labori, nec periculo ulli parsuri sumus, dum& tibi nostram summam benevolentiam, & ceteris omnibus propensam erga bonum publiciun voluntatem ostendamus. Quae quoniam ab ipso Johanne Matthaeo uberius ex copiosius tibi explicanda
sunt, remittimus te ad ejus orationem , cui non secus, quam si nos ipsi re alloqueremur , cupimus fidem abs te haberi .. Nos omni eventu rerum , &temporum , declaraturi sumus, nostrum amoris studium erga Serenitatem tuam susceptum , neque Casu ullo neque tempore imminui, aut commutari. Datum Romae .
464쪽
DIlecte Fili. Nullum tempus antehac tam neces sarium fuisse judicantes, in quo de generati s lute nominis Christiani agendum , & consulendum esset; & si praesens occasio omittatur , omnia i tuentes damna, & pericula nobis , & gregi Christiano imminere : ad ponenda arma primi aditum fecimus, jaetisque pacis, & concordiae fundamemtis, tam pro nobis, quam pro eis, qui amici, &confoederati nobiscum sunt, pro communi Commodo , Jc dignitate , omnia nobis tentanda , e Xperienda decernentes, elegimus Ven. Frat. Ma tharum Gibertum Episcopum Veronensem , Dat rium , & Praelatum nostrum domesticum , cujus fides , labor , prudentia, singulari cum studio nostris cogitationibus omnibus semper adjuncta fuit, quem arcana nostri, cordis omnia tenentem ad Reges omnes, & Principes, & in omnem partem Christiani Orbis , quacumque opus esset, mitteremus, nostra consilia explicaturum, ceteros ad consensionenicum boni publici tum privati cujuscumque eorum, nostris verbis, & precibus hortaturum. Cui cum mandaverimus , ut cum Nobilitate tua omnia coinmunicet , tibique , & benevolentiam in te no stram , dc fidem , quam in tua virtute eximiam h
-1 Huie qlioque Legatus mittitur Gibertus , atque ut videtur , eodem tempore 3 etsi huius legationis in vita Giberti nullam vidi commemorationem fieri, cum eeteroquin reliquas ejusdem res diligeatissime r quatur.
465쪽
IAcoHI SADOLETI. 639bemus diligenter exponat; hortamur te , ut illi non secus, ac nobis certissimam fidem habendo, quae ille abs te nomine nostro poposcerit, dc quae abs te cupimus fieri, tu in eis illum tuo consilio , o- peia, aut horitate adjuves; quod erit Deo , ac nobis maxime acceptum , laudi, & nomini tuo in primis honorificum . Datum Romae .
DIlecte Fili . Commendamus denuo Circ. tuae ordinem, & Fratres Sancti Francisci de Observantia, qui cum Ecclesiae Dei eum fructumasterant, qui sit coetui Fidelium, & secundus, & utilis, digni lunt, quorum tu quoque & quietis & pacis rationem ducas . Atque in hac tua ordinis in Anglia visitatione, cujus tibi facienda: a nobis facultas co cessa est , ipsi quoque libenter parati sunt , si quos
eorum , regni istius turbatores aut speculatores ratione improba compereris, ut punias eadem qua nosmetipsi faceremus animadversione ; in Lutherana quoque perfidia lapsos corrigas , dc persequare; reliqua vero quae ossiciorum , Magistratuum , locorumque distributionem continent, cupiunt sibi
et Commen4atilla PF. Praneial de observantia Thomae Vulceo . Tem. Pus quo data est ineetium . vuleeus Cardinalis a Leone creatus mense se priae. I x s. ex Aula pulsus a. Isas. Hic eam conoeavimus quod superiorem in S d. nosuo sequeretur . Quantum apud Henricum v III. olim valeret vulceus R vulgo notum , & Guicetardinus tradit ub. xv. ad .. x
466쪽
go EPIs TOLAE . impediri. Nos quidem arbitramur, magis timere eos in hac re, quam eXpertos esse potestatem tuam ;sed tamen proprium est Virtutis tuae, & ejus, quae nobis bene nota est, prudentiae , nullam praebere causam cuiquam Conquerendi: quod nos ad Circ. tuam scribere voluimus , illam adhortantes , ut istorum animos vel dubitantes, vel timidos sua benignitate , & temperantia confirmet; quod nobis non mediocriter futurum est gratum . Datum Romae.
LXXXVIII. EBORACENSI DIleete Fili noster. Ex aliquot suis litteris C m.
tua nostra erga se ossicia Commemorat; id jam a nostra conjunctione esse alienum debet: sumus enim, erga te sicuti semper fuimus , 8c voluntate quadam eximia propensi, & benevolentia . Et vero ejusdem tuae Circ. opera, di l. filius Laurentius 3
ad Sarisburiensem Ecclesiam ab isto Sereniss Metenobis fuit commendatus . Id & nobis magnopere gratum , & tibi prosecto fuit honorificum. Disgnum enim , & praestantem , & omni virtute prae ditum Cardinalem , tuo singulari beneficio tibi in perpetuum devinctum reddidisti: qui semper de temeritus est & amore, & observantia, ut talem animum
a Respondet Eboraeensis epistola qua ille sua erga Clementem ossicia signifieaverat . videtur hoe Utileeus seeisse . eum Legatos Di,ntisex misset in pacem sive induetas saltem obtinendas inter Carolum v. di Gallia atque Angliae Reges ἱ liis vero non assentiretur vulceus ut Gui celardinus xv. meo. a. isc., 2 Laurentius Campegius is esse videtur . qui sarisburiensi praefuit Ecclesiae, misius a clemente vii. ex Io. Lochlaeo de Ain th. da. IIa
467쪽
Iaco EI SADOLETI. Imum erga eum susciperes; qui Cum nunc in Germania adest , maximis Sedis Apostolicae vel Christianae potius negotiis occupatus, nos tibi , & nostro nomine , illius debitas gratias agimus. Cetera , quae nunc agantur & gerantur, utque acerrimum in
Italia Gllum recruduerit ad dil. fit. Melchiorem Langum Nuntium istic nostrum , plenius scribi
mandavimus cum Circ. tua communicanda , illam hortantes in Domino , & omni studio requirentes , ut quantum auetoritate, quantum prudentia potest; Potes autem maxime; tantum Conserret ad studia
conficienda pacis , sine qua res Christianae prope ad interitum redactae sunt. Datum Romae XXIX. Nov.
DIl. fili noster &c. In omni eventu rerum credimus, nos & Deo, & debito nostro satisfacere, si ab optima Patris communis voluntate , & a con- ervandae Reip. Christianae cupiditate non discedimus. Ac possumus fortassis falli. Sed tamen pro certo habemus , & pene manifesto Cernimus , tantos Christianitati inlictae metus , tanta pericula impendere , ut nisi Dominus Deus sua ineffabili mise
468쪽
bus Christianis proxima aestate paratam esse intelli-3amus. Quod nos quidem non destitimus praedic
re, & monere , haec penitus arma horrentes , quae
in perniciem Christianitatis assumpta , nec pertin ciae finem , nec damni calamitatis faciunt modum . Sed tamen, cum in Oflicio boni Pastoris constantissime perstitisicmus, & ex Dei, ac veri Pontificis debito, & inopia etiam hujus sanctae Sed is
nos in eadem sententia confirmante; egimus huc uiaque precibus consiliisque, ut pacis aliquando ineundae , & concordiae conciliandae ratio haberetur; sine qua pace Christianitas ad extremum interitum esset jam perducta: nec ullae tamen aures, aut ululorum animi eorum,qui in armis sunt,vocibus adhuc primis veris δc salutaribus patuerunt. Igitur omnibus tentatis viis, cum nihil per nos suerit prosectum , plusque aliquorum obstinatio , quam nostra consilia valuerint, superioribus vero diebus Francorum Rex , viribus copiisque praepollens manum militum ad regnum Neapolitanum tentandum mi tere instituisset; egimus tunc quidem multis allatis . . . rationibus ut ab eo consilio desisteret. Sed nunc cetera sibi cernens dissicilia, ad eamdem deliber,
tionem reversus, sive impotentiam nostram agnoscens, sive consilium nostrum ab armis omnino abstinendi intelligens , mittit Ducem Albaniae ad idem regnum oppugnandum . qui cum iter faciens , per urbes, & ditionem nostiam, sanctaeque Romanae
469쪽
IAco EI SADOLETI. 6 3 Ecclesiae, ac fidei nostrae commistam transeat, non necessarium solum,uerum etiam justum esse censebamus , cum ab eXercitu atque armis essemus nuta, pactis & conventionibus cum ipso Rege initis nosme, ipsos , Statumque nostrum dc nostrorum , tutum ab periculo, dc sui pitione periculi conservare. In qua consultatione & cogitatione cum essemus , ecce 'litterae Ven. Fratris nostri Archiepiscopi Capuani Nuncii nostri ad nos allatae sunt, quibus signiscat; Serenitatem Caesaris,habito tamen ad nos& nostram voluntatem respectu , sine quibus nihil esset acturus, ad consilia & studia pacis propensam esse: qua etiam spe & fiducia, quod necessario facere cogebamur, tu herius fecimus, eaque CCnVentionum capitula firmavimus quae ficile aperteque demonstrant , quo nos animo dic qua in omnem partem modestia nil quaesiverimus aliud, nisi fidem, & securitatem; tamen seorsum quoque Circumspectioni tuae isti clarissimo Regi assirmamus, omnes curas, cogitatus , actionesque nostras nullum alium ad finem,quam ad commune bonum intentas csse. Cupimus quidem
salvi ipfi quoque & incolumes esse ; sed si quid prae
terea incremento honoris & fortunarum nostrarum a Deo opt. max. dandum esset, totum id libenter ad Reip. bonum rehcimus; carereque eo nos , dum res Christiana publica potiatur, animum inducimus : cujus ctiam pro salute & fidei Christianae commodo, casus omnes & pericula aequo animo es lemus subituri. Hanc igitur conventionem & sindus
470쪽
- EPIs et o LAdus concordiae nostrae , ut & necessarium & honeastum , ut approbare & grate accipere Serenitas is ta , velit.Circumspectionem tuam magnopere in D
mino hortamur, cum de nostro erga cam animo , acisingulari eximia erga te voluntate, non solum in eis ipsis conventionum capitulis aperte testemur , sed simus summae amicitiae & conjunctionis nostrae fidem perpetuam praestituri. Vere enim se novimus& confitemur , Serenitatis ejus studium ac benevolentiam , erga nos , in hanc sanetam Sedem observantiam, minime nobis , dc gaudio semper, & commodo esse , nec ullam tam asperam accidere tempestatem posse , quin tua atque illius summa prudentia , auctoritas , virtus , firmissimae anchorae nobis vicem ι ad omnes fluctus sustinendos praebitura sit. Quem animum vestrum erga nos , omni in re &tempore jam nobis cognitum , ut omnibus nostris
studiis , & ossiciis, & singularis benevolentiae indiciis , & demereamur, & retineamus , ut semper
antehac secimus, nihil sumus omissuri. Tua Circumspectio, ut ad procurandam & conficiendam pacem universalem nobis assistere, esseque auxilio sua praestanti auctoritate , & sapientia velit, illam in Domino plurimum obtestamur: super quibus omniabus misimus dilectum filium Joannem Casalium Notarium , & Nuncium nos rum, fidum nobis , & probatum , qui te, quando quibusdam de causas cogebamur Ven. fratrem nostrum Archiepiscopum Capua' num ad nos revocare,largius alloqueretur,& de om-