장음표시 사용
481쪽
XCIII. CAESARI . CHarissime &c. Etsi diebus superioribus,cum bellum in Italia maxime ardet et, nos miserantes duram hujus nobilisIimae regionis conditionem ac gregi nostro dilecto, pastorali cura affecti, alia qua dam via ad communem pacem tendebamus , sublatisque inter Serenitatem tuam,& Regem Francorum dissidiorum causis, concordiam suadebamus: tamen postquam Deo omnipotenti aliud visum est, atque
ejus nutu ac numine , arma non per compositionem
dimissa sunt, sed per victoriam detracta ; id quod
evenit , evenisse nos quidem laetamur , ut ad arbitrium & providentiam tuam, cum magna tua glGria bello feliciter consecto , ipso Francisco Gallorum Rege capto , & in tuorum ducum potestatcm re dacto salutis & quietis omnium spes ac ratio delata fuerit: in qua constitvcnda hoc tibi magis elaborandum est, quo sunt in te divina beneficia majora Nam cum tua Serenitas assecuta fuerit victoriam, cui similem , nec prisca unquam saecula viderunt, non in eo tua munitudo ampla est , quod viceris; potest enim hoc saepe etiam indignis fortuito de ca-1 u evenire; sed in eo tua virtus praeclara & glori se futura est , si hac victoria, juste, temperate, prudenter usus sueris . Quanqirum nos hoc magis ex abundantia cordis & amoris erga te nostri scribi-
3 De victoris gratulatur , quam de Francisco I. retulerat
482쪽
4s6 EPIs To Lamus, quam quod judicemus, te hujusmodi monitio.
nibus indigere, quem semper novimus tum Deo deserentem tantum , quantum ab optimo Principe
aequum est deserri, tum in amplissimis donis ac beneficiis , quae tibi ab eodem tributa sunt , gratiam illi & pietatem semper reserentem . Sed est hujus
temporis occasio ejusmodi, ut nunc maxime per te providendum sit, ut omnes intelligant, victoriam& felicitatem tuam omnibus saluti & commodo esse , quo maxime modo illa sabilis & diuturna futura est; in qua tamen voluntate ac deliberatione &manere te, & esse mansurum , tum tua proba mens& justissima natura , tum etiam duces & actores tui hic sua virtute & temperantia ostendunt: in eorum enim modestis actionibus jam apparere omnibus incipit lumen integritatis & sapientiae tuae . Nos quidem pro nostro perpetuo de tuis praestantissimis virtutibus animi judicio , proque ea benivolentia qua Serenitatem tuam semper mirifice prosecuti fuimus, tibi de omni tuo honore, & gloria, & amplitudine gratulamur , maximamque ad nos ex iis rebus laetitiam pervenisse confirmamus . Ac , quod cum voluntate uimini Dei , & Italiae tranquillitate, omniumque salute fiat, tibi ad tuam victoriam &felicitatem si abiliendam , augendam , confirmandam , omnem nostram opem , amorem , studium ,
auctoritatem, diligentiam , deserimus & pollicemur . De quibus omnibus & aliis cliam, quae aretius di melius meam optimam voluntatem in res tuas
483쪽
IΑco EI SADOLETI. 4ς ostendant,dedimus mandata per litteras dilecto filio Baldassari Castiglioneo Notario dc Nuncio nostro, aut eo absente Jor Cinsio Oratori Florentino , ut cum tua Serenitate uberius & plenius agant, quibus illa fidem omnem habebit . Datum Romae IX. Kal.
XCIV. DOMINAE MARGARITAED Ilecta in Christo filia. Ex regione Holiandiae,
& circumadiacentibus locis , in quibus tuae Nobilitatis potestas & auctoritas summa est , quotidie ad nos deseruntur querelae adversus complures , qui ejus quae nunc debacchatur haereseos perfidia inquinati, vetusta Ecclesiae Sacramenta , & fidem sinceri cultus Christi, non modo transgredi, sed palam etiam reprehendere & oppugnare audent ;quorum impietas etiam aliis potest esse nocumento; cumque nos de Nobilitatis tuae religione de prudentia ita sentiamus , ut de Catholica dc in primis
I Austilaeae,Maximillant Imp. filliriquχ mortuo Philiberto it. Duee Sabaudiae a. I so . cui nupserat a. rso1. post Iohannis Hispani Infantis mortein . In Germaniam apud patrem se reeeperat . Eidem Provinetarum Belgicarum miram pater commisit a. aso 8. ut Miraeus is αν-. Best. easque rexit magna prudentiae fama , & Catholicae Religionis tuendae studio . De suis ipsa in-Drtuniis & vita scripsit, praeter alios multos , de quibus Guiehenon in Hist.
Mechliniae mortua extremo anno agro. Huic ergo de coircendis Lutheranis Hareticis scribit Clemens .
484쪽
4s8 EPIs TOLAE excellente muliere sentiendum est , quam ipsi ses-mus, quo ingenio di quanta Polleat virtute , tecum
communicare eam curam Voluimus , quae nos pro
nostro pastorali officio vehementer premit. Habemus enim ante oculos nostros propositum , quid a nobis postulet & requirat ipse Deus, cui soli regnum animarum subjectum est, quibus nulla est preciosior , nec majoris aestimanda possessio . Hujus regni tutandi & defendendi laborem nobis hujus, quem gerimus, honoris pondus infert, quo vices Christi gerentes, de salute animarum soliciti esse debemus . Nec desumus ossicio , qua nostrae pertinent facultates ; nam & consilio de hortatione , &cura & monitis, errantibus subvenimus. Si qui vero sunt pertinaciores, aut si quorum furor salutarem medicinam pastoris sui non recipit, nobis est ad Principatus.Potest ales confugiendum , &eorum providentia ad auxilium invocanda; ut e rum auctoritate & me tu , qui alias negligunt, ad
sanitatem reducantur . Hoc nos consilio requirimus Nobilitatem tuam paterne atque amanter, ut adesse nobis ad juvandam rem Dei , & ad fidem Christi
immaculatam conservandam serre opem velit , in
eis locis praesertim , in quibus tu & jubendi & vetandi obtines potestatem . Ac novimus quidem harumala ipsa, tibi displicere: sed in tanta virtute Actanta potestate tua, non solum aegre ferenda sunt, quae adversus Veterem morem sanctae Ecclesiae leuintantur dc proseruntur, verum etiam justa severit te
485쪽
JAc OA I SADoLXTI. 4s 9 te vindicanda. Idcirco enim Nobilitas tua praesecta a Deo est illis populis , ut in obedientia eos re tineat & Dei, & Majorum . Neque vero t' post illum diem , qui extremus paratus est omnibus, quicquam serre poteris ex tantis opibus, quibus praedita nunc es ante tribunal summi Dei, quod magis tibi patrocinio & adjumento esse possit ad immortalem beatam Vitam consequendam, quam curam & diligentiam adhibitam inter tuos, ut animarum salus, quarum maxime Deo cura est, inviolata custodiretur . Hoc est proprium virtutis tuae, hoc pietatis &religionis , quam semper erga Deum integram praestitisti, ut & vetus tuae laudis opinio apud omnes homines confirmetur , & spes beatae immortalitatis tibi apud Deum sit exploratior . Nos hac eadem
de re ad dilectum filium nostrum Erhardum tituli sancti Chrisogoni Presbyterum Cardinalem Leo-dien.' scrib1mus injungentes , ut diligentiam & λ- licitudinem circa ista adhibeat; cui tua Nobilitas omni ope & auxilio ut velit sum agari, illam in Domino valde adhortamur. Datum Romae apud Sam mim Petrum die xx I. Aprilis M. D xxv. Anno secundo .
eontra Lutheranos latis, summo studio ae diligentia annisus est,ut in Haeretico nimadverteretur , tollereturque haeresis , ut narrat Chareavit, 3m raro . Leodian. v. Ciaecon. sa a
486쪽
. XCV. CAROLO ROMANORUM IMP. Cilarissime in Christo fili noster&c. Cum a priis
mis temporibus Pontificatus nostri, intelligentes in quam curam laborem , & in quae te pora Christianae Reip. nos ad tantae onus solicitudinis Deus omnipotens vocavisset , institissemus procurare & suadere pacem , . sine qua Christianitatem tot & externis & domesticis malis, damnis, incommodisque attritam, proximam esse exitio videbamus : recordamur, nos ex ossicii potius nostri debito, quam quod spe ulla teneremur, ad eam actionem tunc adduci os fuisse . Etsi enim Deum sciebamus omnipotentem mutare salpe repente consilia hominum in melius , dc quae dissicillima videantur , ea cum omni facilitate conficere , tamen in tantis armorum contentionibus & diversis Principum Christianorum sententiis non cernebatur paci locus, quam cum suadebamus , ad eam hortabamur, proponebamusque ea quae nobis videbantur ad pacem propiora esse , studio magis & desiderio conscientiae nostrae satisfaciebamus , quam spe proficiendi aliqua sustentabamur . At vero nunc , postquam ejusdem Dei omnia gubernantis judicio, quod tunc commune tibi cum aliisPrincipibus fuit, id totum videtur esse ad tuae Serenitatis arbitrium,
quod turbis Haereticorum serviat Germania.
487쪽
Iaco BI SADOLETI. 66 Ipotestatemque delatum , ut penes te unum jus belli pacisque sit; eadem quidem sumus cupiditate &sententia , ut conficiatur pax, sed spe & fide ducimur multo majore . Satis enim aspirare coeptis ptatisque nostris Deum cernimus , cum quod ab eo 1upplices precabamur , ejus nobis Concedendi .... ad optimum & Maximum Pontificem dignissimumque Caesarem videmus delatam est. potestatem. Nos vero, qui tanto studio curabamus Pacem, tunc cum pacis pene omnis ratio desperata erat; nunc in tanta spe nostra , tanta expectatione justissimae eqclementissimae tuae mentis ac voluntatis , si ab illa pacis actione desis eremus , faceremus injuriam
prosecto & ipsi Deo dic honori nostro , neque tun pacem voluisse, sed aliud quiddam spectasse videremur . Sed si quippiam habemus vel habuimus umquam desideriis nostris magis propositum,quam pacem, digni sumus quos non exaudiat Deus . Si vero nostra consilia ipsius Dei honorem , communem Christianitatis salutem, de bonum optatae pacis spectaverunt, eumdem Deum oramus , ut Serenitatem
tuam, in cujus manu pacem esse voluit, pacis jubeat esse effectricem ; hoc est, ut quod sanctillimam mentem tuam desiderare cernimus nihil enim clarius est , quam te velle pacem & appetere) ejus conficiendi & transigendi , remotis impedimentis Omnibus , tibi a summo Deo tribuatur facilitas . Sed cur pax maxime necessaria sit, aliqua dicenda sunt, non tam illa quidem nova genere, quam gravia diuturni
488쪽
46a Εν ISTO Laturnitate. Quibus nisi citum remedium adhibeatur. ut in es elo mortali corpore, longior morbus exitium & mortem affert, sic in Christianitate jam defatigata & attrita proximus est interitus expectandus. Urgent enim opprimunt duo gravissima m la atque incommoda Christianitatem,quorum alterum est a Turcis, qui continuis successibus elati , &nostra ignavia ac negligentia in spem maximam erecti, Christianae Rei p. penitus opprimendae ineunt rationem . An tu trecentarum navium paratam
jam classem & terrestres exercitus in armis adesse jussos , alio consilio, aliaque mente coaetos esse putas, nisi ut Septentrionales Christianorum provinciae ab ipso littore Illyrici usque adPoloniam impiis illis armis & signis obruantur 3 An nos haec soli imtelligimus , tuaque Serenitas harum rerum ignara est 3 Deseruntur quidem ad nos primum ex omni parte querelae, nec quicquam jam crebrius aures nostrae percipiunt quam oppidorum Christianorum direptiones , hominum praedas , eXcidia agrorum , cum quotidie sere miserorum sanguinem effundi, viros & virgines in teterrimam servitutem abstrahi,
urbes, & oppida capi audiamus. Sed in his malis illud longe gravissimum malum est, quod qui periculo proximi sunt , quorum est periculum cum nostro conjunctum , ii tamquam laethali somno oppressi , nullam videntur ducere sui propinqui
exitii rationem . Atque hoc malum eXternum
est . Quid illud intestinum ac domesticum, quo
489쪽
Aco BIS ADOLETI. 663 nullum majus neque perniciosius ulla unquam aspexit aetas p quod tua Germania tantis jam cladibus & seditionibus involuta est , ut nemo in ea jam sit, qui habeat exploratam rationem non solum diagnitatis , sed etiam salutis suae. Increbuit enim in animis imperitarum plebium furor immissus illisa Dei hoste,& ejus hostis ministris,impiarum haeresum
auctoribus , per quem, Conjurationibus nefariis p pularium , omnis nobilitas & omnis ordo Ecclesi sticus in exitium vocatur, qui furor quorsum irrupturus sit, graviter pertimescendum est. Non enim Cernimus finem neque modum . Sed per Deum immortalem, si tantis calamitatibus asilietae & perditae Christianae Rei p. celeri pacis remedio non se veniatur, quid tandem spei aut salutis reliquum omnibus esse potest 3 Quis vero alius pacis & auxilii praeter te idoneus suturus est auctor, qui ejusdem
Dei omnipotentis beneficio , tantis e caelo muneribus es illustratus, ut facile appareat, quaesivisse sibi Deum secundum cor suum Regem unum, tanquam alterum Davidem , qui Dei hostes conterat, populis fidelibus parcat; cujus tu Dei & propter Virtutem ac religionem , amplissima beneficia meruisti, dc eius beneficentiae propter pietatem gratus esse vis , ad pacisque consilia aspiras. Ac pro tua singulari sapientia optime cernis,remedia, & auxilia tot perniciosis Christianitatis cladibus quam primum esse necessaria. Sed ut voluntati tuae locus sit ; ut quod
religiosissime, & christianissime designasti, opere &facto
490쪽
464 EPISTOLI facto compleas ; idcirco haec est a nobis tecum suscepta adhortatio . Confidimus maxime bonitati tuae , deserimus virtuti, prudentiam quoque δc magnitudinem animi cognoscimus. Sed si honori re gloriae tuae satisfactum a Deo est , si quae pristini helli & controversiae causa fuit, ea est & tua insigni victoria, & ipsorum consessione hostium terminata: si nihil est majus aut amplius , quod moderatis &prudentibus animis posci ab immortali Deo possit, quam quantum tibi caelesti illius beneficio est tributum ; oramus precamurque Serenitatem tuam , ut inconditionibus pacis tractandis de te ad eam partem ...ut magis propter desiderium pacis,faciles & benignas Conditiones tulisse , quam propter dissiculi tem conditionum, pia locum non reliquisse vide re. Hoc petimus, hoc hortamur, neque dubii sumus, te ad omnia liberalia & humana promptum csse. Sed ut tua praeclara mens, in sua bonitate &sententia permaneat, deprecamur. Nemo unquam
princeps mit, qui majora senserit erga se Dei omnipotentis promerita ,' quam experta est Serenitas tua. Sed nemo etiam extitit unquam , qui illustriorem occasionem habuerit reserendae illi gratiae . Scimus nos & testamur , & vades & sponsores inter te & Deum esse volumus ; si tua auctolitate & clementia , his luctuosis temporibus constituetur pax , nullum unquam Principem Regem nullum , aut majus obsequium Deo praestitisse, aut ullo tempore esIe praestiturum . Carpimur paulatim , concludimur s