Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

IACOBI SADOLETI. Φ6ς dimur , in angustias redigimur , atque ex orbe temrarum universo , qui iere totus aliquando Regi

Regum Christo Iesu Salvatori nostro paruit , intres vel quatuor Christianitatis provincias repulsi &coarctati sumus, quae solae restant integrae: aliae, aut penitus Deo rebellarunt, aut impiis sectis &haeresibus ad rebellandum sunt propinquae, aut in tanto periculo constitutae sunt , ut quasi pro desperatis & perditis habeantur. Quaenam quaesumus tanta nos agit praecipites Dei ira, ut pestem & inter tum nostrum ipsimet approperemus p Convertamur ad ipsum Dominum , & cum illi iras & injurias nostras condonaverimus , speremus ab eo consequi misericordiam ; quae certe non deerit , si pie &humiliter fuerit petita. Et haec tamen omnia in manu tua potissimum, fili carissime, sunt, quae si te, ut confidimus, ad constans pacis consilium converteris , erunt tuo duetu & imperio non salvae solum Christianitatis res, verum etiam florentes. Non minor est gloria parcere hostibus devictis, quam eos vincere; pietas autem, & virtus, dc sapientia , multo major , 'pro coelesti imperio serre signa in Dei hostes , quam pro terrenis rebus depugnare NOS certe ardentes benivolentia erga te , & studio laudis tuae , ea consulimus tibi, quae arbitramur utilitati , dignitati, amplitudini tuae accommodatarquid Dominus Deus appetat , perspicuum est ,

nullum quidem illi est pace gratius & placabilius sacrificium e tua mens jam plurima & clarissima

G g signa

492쪽

466 Es Is ToLAsiona dedit virtutis & religionis in suinmum Deum maximae ; nemo est qui non ita existimet, dc personae & dignitatis tuae ipsum esse patronum & protectorem Deum: quantum illi debeas , cogitare tuum est; nostrum admonere , quid nobis Videatur , tantae conservandae Dei gratiae esse expediens. Illud quidem extremum, quod nostri erga te amoris est adjungimus, cupere nos quicquid egeris &consulueris, id Deum ipsum immortalem & omnipotentem , bene & seliciter tuae Serenitati evenire jubere : quemadmodum de his, & siqua reliqua sunt , mandavimus dilecto filio Baldassari Castilioneo Notario & Nuncio nostro, ut cum Serenitate tua ageret ι cui illa fidem summam praebebit. Datum Romae sub anulo Piscatoris die γ. Maji Pontificatus nosti i anno secundo.

XCVI. DUCI BO R BONI OLDΙlecte fili. Litterae tuae die II., & Ia. hujus

datae, gratae nobis majorem in modum , & jucundae fuerunt: declaraverunt enim candorem, &virtutem animi tui, de nobis ac rebus nostris aman

a Nuneianti ea quae aeciderant ossiciose respondet. Epistola in die adseribendo certe mendosa I nee enim convenire simul possunt annus ira T. R Clementis annus a. Falsum esse primum annum liquet ex die quo Bot nius obiit Maji r 3aν. Praeterea vel ex privatis Sadoleti ilitteris constat , eo an no v. Maii iam eum Carpen oracti suiue . Ad hunc ergo annum Isas. Ic-

mentis , a dic a 31 1-Decembris secandum pertinet epistola . Diqitirco by Corale

493쪽

'IACOBI SADOLETI. OT& in posterum facturuin non dubitamus . Dum enim curas, ut nota nobis sint , & ea quae accidunt& consilia cum illis tua, satis plane ostendis quam erga nos geris benivolentiam, ab optima eam & sincera procedere voluntate , pro qua . ut debemus , pari certe tibi amore, & studio respondemus; quod utinam accidat, ut re possimus declarare . Nos &de iis quae scribis ad nos sentimus idem, quod tu ,& ut nos de singulis rebus quae in dies eveniunt facias certiores te valde hortamur .... quem proseinctum, curae, & administrationi rerum Caesaris in illis locis admodum gratulamur. Sapiente enim Jc probo rectore , omnia sperandum est recte , dc moderate esse agenda , quod tuae mentis bonitas Mon

siliique prudentia & pollicetur, & praestitura est. Datum Romae die o. Iunii 1sar: anno. secundo.

XCVII. HERCULI GON ZAGAE

Il. Fili . Gravem nostrum dolorem quem exbon. mem. Sigismundi Cardinalis Gongagae

G g a patrui

1 Consolatoria de morte Cardinalis Sigismundi GonLagae . Morrem subiit ait oldoinus r. 3. eol. xci. ex montinentis Vatieanis die .. seu F. . ex Ciaeonio vero O. Octobris . Ciaconium errasse vel haee epistola demonstrat . Herculem mire laudant huius temporis historici . praeterea Bembus , Hosius , Sadoletus. Natus annos xv.creatus est Episeopus Mantuaniis,eedente eo muner. Sigismundo patruo . Annorum xxia. Cardinalium collegio ann. a . a Cle mente adscitus e Concilio Tridentino Legatus praesulis eui muneri immortuus mense Martio is 63. Extant ad eum Sadoleti privatae epistolae, atque inter eas lib. xv. I. qua eonsolatur eum de fratris morte, atque liner cetera; urinam

alter mihi facile veniret in mentem. qui recum videretur esse comparandui, qui in tanta nobilitate tantam mansuetudinem Or. Disitiroo by Coral

494쪽

468 EPISTOL Epa trui tui morte accepimus, cum alia quidem multa sunt qu.e possunt consolari: nam Jc ipsius, quoad vixit, virtus , ac pietas erga Deum , propter quam

certa prope spe & credulitate nostra, ejus ipsius Dei est misericordiam consecutus; & honoris splendor ac dignitas, qua nobililsinam domum & familiam

Vestram exornabat, magnum afferunt nobis aegritudinis levamentum : sed nulla res in nobis consolandis est praestantior, quam quod in te, fili perdilecte, di in praeclaris tuis virtutibus conquiescimus . Ut enim transatae plantae, saepe laetiores uberioresque Consurgunt; sic in te accepta a Majoribus nobilitas, & dotes patris, patrui, avorumque tuorum e LBorescunt etiam magis, accedente doctrina, cui tuita deditus es, ut optimae artes in te cum optima mente & natura, quasi ad te certatim ornandum, contendere Videantur . Quamobrem nos te , ut si filius esses ex nobis natus,humana etiam benivolentia

Prosequentes, ut vero talem & tantae spei in Christo filium paterna charitate complexi, Devotionem vestram primum in Domino hortamur, ut ferre aequo animo casum hunc doloris tui,& divinae voluntati acquiescere non postponas. Quod vero & nostri in te amoris proprium est, ἐκ tua eximia virtute probitateque dignillimum , tibi in verbo veri summi Pontificis pollicemur; nos quicquid honoris &ornamentorum in patruo tuo vestiae familiae amissum est , id totum in te ipso restituturos ; teque in proxima Cardinalium creatione , cujus tempus non

495쪽

Jaco BI SADOLETI. 469

longe abest,ad honorem summi ordinis,& ad amplitudinem eximiae illius & praestantis in Ecclesiam Dei dignitatis libenter & studiose esse sublaturos :in quo quidem honore ac judicio, & nostrae erga te

voluntati satisfacimus , & hujus S. Sed is commoditati cujus etiam interest, tales dic tali spe praeditos, tantisque virtutibus ornatos habere penes se suorum honorum & maximorum praemiorum participes :quorum & dignitate , ipsa quoque resplendeat, &Conliliis adJuvetur . Datum Romae sub anulo Piscutoris 3. Oct. a Pontificatus nostri anno secundo.

XCVIII. MARCHIONI MANTUAE .

DIl. fili. Gravi nuncio turbati sumus ex obitubon. mem. Sigismundi Cardinalis Gongagae patrui tui neque ideo, qutid aliquid illi m ili accidisse existimemus , qui cum virtute & bonitate eximia parem erga Deum pietatem habuit conjunetam , & fratre tuo , fratris sui filiis clarissimis, ornatissimisque viris L aliis quoque muneribus Jc auctoritatis & opum a Domino Deo ita insignitus, ut omni ratione beate vixisse in hoc saeculo cxistimandus sit; sed quia nos hominem charissimum , sancta

primo Mantuae Matehio , deinde a. Is 3 .. a Carolia v. apiis quem Manilia hospitatus fuerat, Ducis titulo ornatus 3 denique a. Is 3 3. & Montisserrati Marchionatu auctus . .

Raput a

496쪽

o EPISTOL Sedes Apostolica Cardinalem dignissimum hoc maxime alieno tompore amisimus. Quod si nullus proprius hujus damni nobis incsset dolor , possemus ei vel de praeterita vita gratulari, vel de praesenti , &aeterna quam assecutus est gaudere . Siquidem confidimus summi Dei misericordia , illius optimae voluntati assistente, ad immortalitatem illum beatae &coelestis vitae fuisse sublatum . Sed , ut hac ille felicitate jam fruatur , nos tamen ejus morte , ob singularem nostram qua illi affecti fuimus benivolentiam, non posIumus non dolere ; cum praesertim tuo quoque dolore non mediocriter moveamur: paterno enim affectu tuam Nobilitatem prosequentes,omnia tua & l. eta & tristia, aliqua ex parte ad nos putamus pertinere . Quoniam vero hujus acerbi casus unicum levamentum patientia est, dc divinae voluntatis in bonam partem acceptio ; nos quidem molestiam nostram apsius defuncti memoria,& recordatione illius praestantium virtutum consolabimur; tuam Vero Nobilitatem ita ad aequitatem animi revocare contendemus, ut si quid in patruo tuo tibi & familiae tuae amissum honoris atque ornamentorum est , id simus tibi, Deo concedente, propediem relaturi, tuumque moerorem,quoad nobis licitum suerit, in non minorem laetitiam conversuri. Datum Romae sub anulo Piscatoris die 8. Octobris 1sas.

Pont. nos . anno secundo .

497쪽

XCIX. BARON M. Dilecte Fili. Cum in hoc gravi , , c turbulento

motu , quo Turcarum tyrannus ad bellum i serendum Hungariae se apparat, eas partes curarum, re solicitudinis capiamus , quas 'Onus praegrave Pontificatus nobis imponit , videamusque auxi

lio nostro opus esse & consilio ; auxilium quidem illud mittimus quod possumus: summam enim alb

quantae pecuniae ex maximis rerum nostrarum , &Sedis Apostolicae angustiis comparatam ad te transmittimus; quam, & omnes illas pecunias , quae reliquae apud te , aut dilectos filios Fascaros depositae sunt, volumus per te in hoc omne opus defensionis istius regni dispensari, sive te ipso expendente , 'sive per alios , quos judicaveris idoneos , diligenti tamen ratione omni per te retinenda, quando , Ac quomodo impendatur. Consilio autem in eam rem potissimum instamus, ut carissimus Ludovicus Rex in castra se conserat, & in suo exercitu animandis, atque adhortandis ducibus, militibusque suis versetur : nisi enim id faciat, & offensionem belli ac

Contra Solimanum ad sustinendum bellum in Hungaria, peeuniariam sub silium mittit. Iampridem Leo, vix iactas Pontifex, instante Thoma Card. Siri intoniensi bellum Iuverat ut refert Isthuanus lib.4 Idem multo magis seeit,cum Ludovieus Hungaria Rex Stephanum Verbeteum ad se legasset ut perielitanti regno succurreret. Clementem VII. so. aureorum nummum millia eidem Ludovieo Regi misisse naerat Raynaldus mi a. Isa ε. u. 3 ρ. Res tamen infelicitercessit , ut idem Isthuanus tradit lib. v Irr. Buda expugnata a solimano, ae post miserabilem Mohaeianam cladem perelin te Rege in Carassi paludibus.

498쪽

Ua EPIs Tota periculi certiorem, & ipsius Regis , ac nominis Hungarici ignominiam cernimus . Quare Volumus, ut tu nostro nomine , toto animo , toto studio conia tendas ab eo , ut in hoc nobis omnino obicmperet; neque monitiones nostras posthabeat ullo pacto, aut negligat; quod ut ardentius , & magis assidue ex quare , etiam tibi injungimus, ut ipsius Regis personam comitere, non tamen armis , dc tumultui bellico te immisceas; non enim est nostrae , nec Apostolicae Sedis disnitatis , ut Nuncii ejus, armis,& vi , sed , ut consilio, & prudentia rem gerant , quorum in te utrumque abunde est; quatenus quidem tuto, & sine periculo licitum erit, ut cum Rege conjunctus sis, nostrasque illi monitiones , ut ingeras . Hoc est, quod tibi mandamus ; illud etiam statuentes, ut quae tibi ad iter. & moram cum persona regia extra Budam civitatem trahendam necessaria sunt, tum in equis, quam in cetera supellectile,& nostris δc Sedis Apostolicae pecuniis honeste compares; in quibus omnibus tuam solitam fidem , prudentiamque adhibebis . Datum Rom*. Sadoletus.

C. ELECTORI R. Enerabilis Frater . Quot & quantis, pro debito ossicii & solicitudinis nostrae, urgeamur

a De iisdem Hungariae perieulis, cum spirae converitus habendus esset, de quo Cochlaus ad h. a. Eo annosussu crasem vocati sint Spiram Principes Θ

499쪽

IA OBI SADOLETI 473 angustiis hoc tempore, Christianae Reipublicae ancipiti, & periculoso , Fraternitas tua potest ipsa per sese , etiam De litteris nostris existimare . Nam .es Chi istianitatis nondum sedatae , & compositae, graves motus Veremur , & ab immani hoste , Turcatum tyranno non jam metus neque terror ;id quod antea fuit; sed praesens , & ultimum , &terra , & mari Christianis rebus imminet exitium ,& istius inclytae Germanicae nationis domesticae inis commoditates nos permovent. Ac nos quidem,quam tum homini fas est, quantum a Domino conceditur,

dc cura, & studio , & iis auxiliis , quibus possumus laborantibus subvenimus, discordesque animos placando , bonos hortando , in periculo positis opem serendo , sicut modo regno Hungariae, & illi amictae nationi pecuniarium subsidium extractum ex maximis Sedis Apostolicae dissicultatibus misimus , nihil praetermittentes, quoad nobis datum est, quod ad Patris, dc Pastoris ossicium pertineat, &qua vires desunt, amore , & dolore gregi nostro compatientes . Sed inter ceteras curas , illa nobis quoque insidet non mediocris, quod in hoc pro pinquo Germanorum Principum Conventu , qui Spirae indictus est , cogimur extimescere , ne pravarum haeresum semilia aliquid veneni mali pariant, per quod Fidei Catholicae , & Ecclesiastico nomini

Status Impeνii ad eelabranda Comitia , arque ad eonsultandum in eommune. rum de pace-Rellionis negotio, tum δε μυι o Hungaris contra Turιas ferenda .

500쪽

EPIs TOLA detrahatur'. Quamquam magna est nobis spes in ipsis Germaniae Principibus posita, qui& propter prudentiam cavebunt, & propter religionem obviam ibunt, ne impiis Ministris pessimarum potestatum tantum audaciae, & facultatis tribuatur. Ac inter Ccteros , cum nota sit nobis Fraternitatis

tuae virtus, & in suscepta fide constantia, etsi non dubitamus quin illa, etiam sine hortatu nostro, pro gradu , & honore sibi a Deo collato , arcem defensorem veritatis , & rectae Religionis se praebitura sit ; eam tamen eX amore potius , quam ob necessitatem hortandam duximus , ut ad id quod sua sponte factura est addat etiam aliquid , voluntatis ,& operae nostrae causa , qui plurimum virtuti ipsius fidimus, atque in fraenandis, & coercendis temerariis perniciosisque haeresbus , siquae ipsi serere giganta volent, consulat , & Fidei Catholicae, & dignitati authoritatique Ecclesiasticae; qua sublata, omnis jam reverentia , omnis erga Superiores obedientia perierit: quod ita esse , utinam incommodo exemplo non est mus edocti; studiumque suum praeterea & omnem conatum adhibeat, ut regno periclitanti IIungariae aliquod firmum auxilium ab ista fortissima natione praebeatur, ad quod non solum cura , sed celeritate est opus; ita regni illius res, ut te nosse credimus , ingruentis hostis Turcae rapinae & direptioni expositae sunt, quibus tu certe consiliis . & actionibus, & maximam tibi apud Deum mercedem , dc apud homines . gloriam

es Diqitigoti by Corali

SEARCH

MENU NAVIGATION