장음표시 사용
521쪽
IACOBIS ADOLETI. 49ς 'pietatem & operam retardaret, omni solicitudine , omni studio & opera conatus est, ut & ill rum crudelem vim mitiguet, δc nos ad compositionem cum illis adduceret; cui quantum debe mus vix posissumus explicare : certe nisi ejus industria dc auctoritas intercessisset, aliquod majus malum illo die suisset patratum. Cum igitur & testis fidelis, de prudens explicator, dc optima mente atque animo in ChrisE rem praedictus a nobis esset judicatus,eum in secreto Consistorio jussimus introduci, ac illum obtestati sumus, ut iter hoc necessarium ad te pro Christiana Republica & Dei optimi maximi fide , ac pro nostra dignitate susciperet:
quam petitionem nostram omnium Venerabilium Fratrum nostrorum preces sunt subsecutae . Atque ipse, ut est in omni pio labore promptissimus , etsi durius aliquantum ducebat. sine tuo jussu a sua legatione discedere; tamen tanto coni.nsu nostro Senatus Apostolici victus, ac optime existimans, Serenitati tuae, pro tuo eximio animo. in rem Christi dc publicam , id non solum probatum , sed gratum etiam laturum, concessit nostrae voluntati; adique hunc quoque, post alios multos laborem ad te proficiscendi, dc ad Serenissimum quoque Caesarem suscepit, ad quem, quamquam & per alios curavimus perferri nostra desideria; tamen in ipso
tuo oratore maximum momentum illius movendi, dc suadendi posuimus . Quae autem a tua Serenitate requirimus, ea haec sunt; primum, ut quod ad Pacem
522쪽
li Isimum hostem parandum pertinet, in eo velis omnem vim adhibere dc virtutis & potentiae tuae :deinde , si alia ratio negotii conficiendi expeditior non occurrat, diem & locum & modum velis constituendum curare, suadendo hoc Caesari,& si etiam tibi videatur, Christianissimo Regi, ut colloquium sanctum & salutare fieri possit; sicut nos quoque ambos eosdem Reges non solum hortamur per
Nuncios noltros, Verum etiam obsecramus . Nos
enim Serenitati tuae pollicemur, si hujus optati colloquii data erit facultas , nos promptissimo relibentisilino animo illuc accessuros , personamque nostram omnibus periculis pro Dei, de Fidei Christi utilitate & causa objecturos . Quod ita maxime fieri cupimus, ut etiam interveniat, si possit fieri,
Serenitas tua , vel hortatrix concordiae, vel conditionum confirmatrix; quod tua maxime auctoritate poterit essici. Nec tamen arbitramur, factum
ullum praeclarius aut gloriosus posse, a te hoc tempore luscipi, dignum tua & parentis tui gloria :qui quidem tuus pater,cum omnem aetatem suam in re Christi, & Religionis Christianae propagatione Consumpserit, tantaeque laudis haereditatem tibi reliquerit; advenit nunc tempus , non optabile iblud quidem, sed tamen tibi quidem accommodum , quo brevi spatio . uno maxime & opportunissimo pacis opere , & consilio , illius perpetuam & cximiam laudem , ex multis pietatis operibus acquisi
523쪽
IAco BI SADOLETI. 9 tam possis adaequare . Debes autem hoc Deo , & eis divinis muneribus ac beneficiis , quae tibi ab illo collata multa & magna sunt: in quem si parum gratus reperirere , timenda illius ira indignatioque esset. Porro res Christianae in eum locum addin hae sunt , ut aut celeri remedio nam imis urgenti stimis non jam periculis sed cladibus occurrendum sit, aut nullum posthac suturum sit remedium : cujus remedii inveniendi nos summam quandam spem &opinionem in tua Serenitate ponimus , quae ne nos fallat, etiam atque etiam te per Viscera misericordiae Dei nostri obtestainur . Sed de his copiosiora mandata ipsi tuo oratori ad te perferenda dedimus, cui Serenitas tua circa haec referenti fidem summam habebit. Datum Romae apud Sanetum Petrum sub anulo Piscatoris die xv I I 1. Oetobris Μ DXxv I. Pontificatus nostri anno tertio. Jacob. Sadoletus
I Ileeti Filii. Non ignari eximiae illius virtutis studiique perpetui, quo natio ista invictissima avostolicam Sedem , sanctamque Romanam Eccletiam est prosecuta, ut primum ad summum 1 i hunca Episcopum Verulaniam Ennium Pil ardum Nuneium suam ad eos mittit . Functus suerat eadem legatione Filonardus sub Iulio II. & sub Leone x. atque ad eum extat ep. lib. vir. Bemb. in qua Leo laudat fidem eius , ope-Tam, diligentiamque in rebus cum Helvetiis administrandis . vicissim illum Helvetiis commendat ep. 33. lib. vir I. vide epi'. his xxv t . Ceterum epistolae huie adseriptus a. i 33 a. vitiosus est vel ex Sadoleti vitae rationibus raberat enim eo anno S eonsequentibus ad a. I 3 36. Carpenctoratensi Reele se suae restitutus . SubstitueMas ergo vel a. Isa 4. quo fidem Catholieam
524쪽
498 EPIs T DL Rhunc Pontificatus gradum fuimus assumpti e aliquem isthuc mittere cogitaVimus , qui nimirum ,& sanetis hujus Sedis Nuncium apud Vos ageret, nostramque erga Vos paternam benevolentiam om- nibus declararet ossiciis , quae optari a vobis , & a nobis praestari posse cognosceret. Sed enim, ut vos non latuit, ea paulo post consecuta sunt tempora , quae Omnes cogitationes nostras consiliaque interruperint, nosterque , & rerum omnium sta- tus nostrarum eo aliquando fuerit redactus, ut ejusmodi amoris, ac pietatis signa potius accipere ab aliis necessc haberemus, quam Devotionibus vestris, aut cuiquam ex aliis vere nobis dilectis dare possemus: nunquam plane in eo neque nobis , ne vobis satisfecimus. Quamquam, quod ad nos perti-nci, uti vestrae semper gloriae & amplitudinis fuimus studiosi, ita vestrarum Devotionum perturbationibus , & incommodis, quae sane non mediocria visa nobis sunt, ut decuit parentem vestrum amantissimum , vehementer affecti sumus; nihilque praetermisimus, quo , quantum cum Deo fieri a nobis posset,vobis, & Vestris rebus consuleremus. Nunc autem , etsi novae nos in dies premunt angustiae, aliaeque ex aliis dissicultates assidue impediunt , perpetuo tamen commodi, dc honoris ve
retinendat 3 decreverunt 3 quare a Clemente eodem laudantur litteris quae ex flant ap. Rayrialdum ιυψώ.a. u. sa. excitanturque , ut in eo qui proxime sutullus erat conventu pergam religionem tueri et vel ad aliquem ex proxime com sequentibus, quibus haec Filonardi Lesatio commemoratur a Palla vicino
525쪽
IACOBI SADOLETI. Φ99stri impulsi desiderio , diutius disseire nequivimus, quin aliquem ad Vos Nuncium mitteremus, qui cum omnes inter Vos pacem atque concordiam, tum quidquid ad vestram amplitudinem , nominis gloriam, rerumque accessionem spe stare videret, nostio , dc hujus sanctae Sedis nomine procuraret. Cum vero cum esse hominem optaremus , qui non nobis modo ipsis , sed vobis quoque , & gratus ,& probatus foret, ven. Fr. Episcopum Verulanum potistimum delegimus, cui etsi mandavimus, ut ad hoc nostrum,pacis vestrae, commodi , dc dignit iis explendum desiderium , amoremque erga vos quacumque in re opus fuerit declarandum omni opera, studio , assiduitate incumbat; idem tamen sua ipsius sponte, quadamque erga vos animi Prinpenuone eum esse facturum non dubitamus. Hori mur igitur vos, ut eo illum nomine excipere , at que animo velitis, quo a nobis es: missus . & per se ipse est prosectus ; in eisque rebus omnibus, quas vobiscum aget fidem omnem praestare Nam, quod ad cetera attinet, sive vestra ipsorum, seu nostra, &sanctae Sedis agenda sit res, nihil unquam a vobis expectavimus, nisi quod ab observantissimis, &optimis S. R. E. filiis expectari debet, quodque iis dignum sit titulis, & honoribus, quos vestra singulari fide praestantique virtute a summis Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, a nobisque meruistis; sicuti de his, & aliis idem Episcopus pluribus est vobiscum acturus . Datum Romae Die a a. Augusti Isaa. Clemens VII. I i a I
526쪽
CV. CAESAR ILCArissime in Christo Fili noster M. Etsi corti
sumus , famam ipsam , quae malarum praecipue rerum velox & fellina est, gravem tibi nuncium de periculis Hungariae, ad paucos dies allaturam ;tamen existimaVimus nostrarum partium esse, quae ex Nuncio ibidem nostro Ioanne Antonio Pulieone Barone Burgii, homine prudentisIimo, & vigilantissimo accepimus , ea quam primum Serenitati tuae significare ; iutura illa tibi quidem molesta , Veruntamen cognitu necessaria: in his enima . vul-r caesari , ex iis quae sibi a Ior Antonio Pulieoneo Nuneio seripta saerant de F ungariae periculis, narrat , commemoratisque quae ipse Reerat , Caro Ium ad aemulationem quamdam miserieoi diae virtutisque exeitare conatur a Suspieor tamen anni designationem non recte se habere 3 in mense saltem n minando erratum est . Nam hoe ipso anno Carpen racte seribit Gryphio et . 16. ι. v. 1 1 I. Kal. Iul. Sadoletus , ut diximus ι nee nisi Autumno Romam venit , unde postea ad hune ipsum , ut videtur , Antonium Pulleonem seri hit Idib. Novemb ep. 16. lib. xx. Hungaria saepius a Tureis misere vexata est . De reino Huvaria ab hostibus Turris olyrso capto exstat Homilia ro. 3. Oer. Sad. Nov. est. stat. . . mter Cos a Bellica edita an Ouiei-ria Grosi ua a. 6o I. v. l. a pae 24o. habita , ut opino a. 1314. qu. Christianum exercit in Soli manus vieit, ue u huanus lib. t . & ex Iovio , de Bellaio Ra ynallus n. 4s: Anma ergo sequenti, postquam Romam redierat Sa
doletus, hane epistolam Pauli Is I, nomine script msu Vicor. Diqitirco by Corale
527쪽
vulneribus. quae amictae jam dudum, & labanti Chiis ianitati quotidie afferuntur , ad eum potissimum Auctorem confugiendum, unde salutaris
medicina potest expectari. Ac de rebus quidem illius regni, in quo statu sint, quamve milere &infirme se habeant , deque consiliis hostium, quibus jam , & spe ipsorum, capta atque Consecta ,& nostra prope desperatione complorata Hungaria
est , jussimus capita ipsa litteratum describi, &ad Serenitatem tuam mitti; ex quibus seriem totius negotii cognosceres. Quid vero ad haec tanta , ictam acerba mala ferri opis, aut consilii inveniri possit, ut tantisper saltem imminens excidium, differatur , quoad constitutis desiderata pace Christianitatis rebus , aliquis aliquando Reipublicae &verae pietatis amor in Principuin mentibus, dccordibus recalescat; testamur Deum, & Dominum nostrum, nos nihil adhuc quod placeat, statuere potuisse . Sive enim viribus , & opibus sit opus . omnia hic infirma , & extenuata sunt; sive etiam illa adessent, vix videtur brevitas temporis illius jam remedii capere vim posse . In qua nos cura , &cogitatione ancipites , ut primum litterae illae nobis redditae fuerunt, advocavimus e vestigio Venerabiles Fratres nostros, atque eorum Consilio &Coetui, Regum & Principum Christianorum Oratores , qui in Urbe aderant, etiam adjunximus; , ut & nobiscum , & cum illis una , cum testes cssent
miseriarum, tum adiutores , si fieri posset inve-
528쪽
& consilio , quae sunt explicata , in alia scheda se orsuin conscripta sunt. Illud quidem prae ceteris praesentius, dc promptius remedium , & nobis , dcillis visum est; quoniam armis , & apparatu bellico occurrere in tempore ad illam nobilem , ac maxime opportunamProvinciam retinendam non pos-
strinus, ut unusquisque Principum per suum fidelem aliquem, subsidium pecuniae in I ungariam mittat ; per quod ex finitimis nationibus Bohemisque praesertim, pedites conduehi sustinere impetum ingruentium hos tum tantisper possint, & regni illius spiritum , atque vitam ad aliquod commodius medicinae tempus reservare . Hoc unum consilium reliquum videtur factum , in quo spes etiamnunc aliqua exiguae salutis refideat . Quod si neglectum , ac repudiatum fuerit, non veremur jam nos quidem, sed pro certo ducimus, nos ad alterum annum Hungariam non habituros; frustraque deinde , & nobile membrum Christianitatis. & pr pugnaculum nationis sortissimae adversusTurcarum intolerabilem potentiam desideraturos. Quae res cum sic se habeat, scribimus ad cunctos quidemPri cipes , & corum auxilium rebus Hungaricis imploramus ; sed in te unum praecipue , fili charissime , oculi, de spes nostra conversa est. Scimus etenim
Dei causa quid possis; novimus quid velis; quantum autem velle debeas , Omnes ignoti, notique intelligunt ad tantam autem naturae bonitatem ,
529쪽
IAco EI SADOLETI . SOR tanto necessitudinis, & erga Deum gratiae ossicio adjuncto , quid est Vel tam arduum, quod pro Republica , vel tam laboriosum, quod pro honore Dei aut non suscipere , aut nos de te non sperare debeamus p Cernimus ipsi in quae tempora vocati ad hoc pergrave jam, nequaquam autem jucundum Pontificatus administrandi onus fuerimus, infausta videlicet, dc turbulenta; quibus quidquid sanandum, confirmandumque apprehendas , ut in ruinosis parietibus putres 1fructurae solent, ita tibi apprehensum in manibus conteritur , ad nihilumque redigitur . Tenuimus tmen , Deo adjuvante , Ilungariae salutem usque in hodiernum diem . Nos enim summam pecuniae , quae illuc a felicis recor dationis Adriano Praedecessore nostro missa fuerat, auximus. Nos jam aliquoties hordei, tritici , pulveris non mediocrem numerum ad sustinendas arces Croatiae misimus. Nos Urbem Eligem bis a Turcis bbsessam, & pene captam , nostro item bis sumptu, nostra cura liberavimus: ut quisque in his regionibus opis indigus est, ita ad nos opem
petitum advenit , quos nos non sinimus vacuos
spei , opisque discedere: & haec facimus omni ipsi
ope , omnibus prope vectigalibus destituti. Vincit tamen voluntas impotentiam, & fidei accli ritatis studio dissicultates omnes superantur; quae cum a nobis fiant summa egestate oppressis , quid a te. expectandum est , fili charissime , in quem omnis Dei beneficientia tam large , & abundanter
1 vereor ut ne hie aliquod si librarii peceatum . Diqitirco by Corale
530쪽
ς- EPISTOLR eslasa est 3 Neque nos te monemus ossicii & debiti, in iis regionibus celeri, & opportuno pecuniae subsidio adjuvandis, quo jam suscepto oneri, &impendio nosmetipsos subducamus , partesque etiam nostras in te transseramus; sed ut tu nobis. cum una ad serendam opem illi regno te accingas, in honorem , dc salutem Christianitatis, cujus tibi incolumitas prope aequa ex parte ac nobis commendata est. Quae si, illa inciria natione antis sa , manca , & mutila facta fuerit, deformatoque
corpore , hanc etiam notam tuae aetatis saeculo
inusIerit, ut, te usque adeo florente & praepollente , immanis imis tamen hostibus prodita, di& objecta fuisse videatur; quid te quaesumus opes tuae, quid imperium, quid victoriae insignes adjuvabunt ad diluendam maculam nominis tui Z Quam ad Deum omnipotentem causam dicturus es Θ apud quem certe dicenda est; quando caetera omnia caduca, Ac interitura sunt; opus Religionis & pietatis solum est aeternum . Sed haec aget idem ille Omnipotens Deus, ut longe sint a te , atque ab aetate nostra , tuque potius, quae invietissimo Rege ,& Christianissimo Caesare digna sunt, agenda , P
randa , navandaque , suscipias . Atque utinam , pace inter te Regemque Francorum conciliata ἔde qua rumores venerunt satis constantes, ita Op- Fortuno tempore , ut junctis simul tanti boni m-
lique nunciis si modo pax ipsa vera est & severutatem simul, Ac misericordiam Dei immortalis