장음표시 사용
531쪽
IAco EI SADOLETI. go3s ' omnes admiraremur . Verum quae huie periculo, propinquae calamitati propulsandae necessiaria sunt. ut Serenitas tua accurate , mature , pieque cogitet atque essiciat, illam in Domino adhortantes , -- ni animi studio obtestamur ; de qua etiam curn caditeisti filii nostri Legatus , & Nuncius nostrisi verbis agent; quibus illa fidem habebit. Datum Ro-l mae die I9. Februarii IS 36. Anno tertio . Paulus III. Sadol.
CVI. ARCHIEPISCOPO TREVIRENSIL
VEnerabilis Frater . Omnibus tentatis jam consumptisque remediis , quibus impiorum hominum mentes Germanicae nationis sanari posse sperabamus, & pro nostro erga illam nobilem n tionem paterno affectu Vehementer optabamus; cum nec lenia remedia, quae primo adhibuimus quidquam prosecerint , nec Generalis Concilii 'ratio , tot jam menses in ipsis Germaniae finibus aperti, atque habiti ullam prorsus apud eos auctoritatem , ac vim habeat; quippe quod apertissime
caldieuin caepitim est . quo Elector Saxoniae vivus eaptus e finemque eeσιν. ait Spondanus ad a.Jeq. n.xt., belium Germanicum matuo animo a Carol.
532쪽
JAco a I SADOLETI. ς γ causam ut conserant, aretiore quodam obligationis , & ossicii vinculo sunt adstricti. Sed cum alios speramus , hac in re muneri, & ossicio suo minime defuturos, tum id nobis de te praecipue pollicemur , vel quod virtus, & constans erga Deum pietas tua nobis optime nota est, vel quod sacri es Romani Imperii Eleetor; quorum alterum . ut Religionem pro tuis opibus , & facultatibus tueare contra impietxtis auctores , alterum , ut Imperatorem invictissimum , in tam praeclaro conficiendo opere prompte sequaris atque adjuves , te
debet impellere. Is huc accedit , id quod praeclare pro tua prudentia intelligis , ut nisi illorum hominum furor armis reprimatur, quando alia ulla jam ratione fieri id nequit, omnium Ecclesiasticorum Principum in illis regionibus, non sortunae solum ,& dominia , sed ipsa etiam salus, & incolumitas in summo discrimine periculoque Versetur . Quamobrem , ut hoc bellum quantis poteris facultatibus
juves , te etiam , atque etiam in Domino cohortamur ; quemadmodum te facturum esse minime
dubitamus . Nihil est prosecto , quod aut tu
Christiano nomini salutarius , aut tuis sortunis , tuaeque saluti defendendae magis necessarium sacere possis: neque dubium esse debet quin Deus omnipotens , cujus hoc bello religioso , & Fides Catholica , eo ipso auctore , delenditur, causis tuae fautor propitiusque futurus sit , Religionis suae Propugnatoribus ea & in caelo, dc in teri is praemia
533쪽
so8 Es Is T DL Emia tributurus, quae sunt omnium ma ima atque amplissima. I sΦ6.
VEnerabiles Fratres. Significaverunt nobis nostri de latere Legati , qui sanetae isti Synodo nomine nostro praesident, vel in quorum personis potius nos, cura & affectu conservandae
purae immaculataeque Christi fidei , & Religionis
praesidemus; vos velut pios probosque vineae Domini cultores, non solum ea cogitare quae pr. e- sentem fruetum nostro saeculo asserant; sed etiam longe in posteritatem providere, ut ea semperagantur , curenturque , quae & ad stabilimentum Catholicae fidei, & ad impiarum haeresum tamquam malarum plantarum prohibitionem, extirpationemque apta sint, atque opportuna: quam nos vestram prudentiam , diligentiam , plenamque summae pietatis voluntatem vehementer in Domino commendamus. Cum autem videatur Fraternitatibus vestris in primis id ad hanc rem pertinere , ut caeleste illud sacrarum litterarum donum, quo Dei omnipotentis liberalitas tota in nos effusa est, rite atque sancte celebretur , eXerceatur, in manibus Omnium , quoad feri potest, & in summo apud omnes honore habeatur ; in eorumdem Leg torum litteris cognovimus , statuere vos Cogitare nonnulla, quae ad augendum ipsarum sacrarum lit
534쪽
IAco EI SADOLETI. ς terarum studium ; animosque hominum , δe ad docendum illas, &ad discendum magis comm vendos pertinere possint; ut, de Praebendis primo vacaturis ad Magistros sacretrum lectionum deferendis , de Regularibus , aliisque Praedicatoribus, nec non Ecclesiarum Parochialium Sacerdotibus . item de exemptis , & si quae sunt alia hoc genere conjuncta , de quibus in vestris consultationibus sit disputatum: haec enim omnia scripserunt ad nos , in vestris nunc consiliis congregationibusque tractari. Sed quoniam aliqua ex his tortasse , quac ad medendum perturbationi temporum Spiritus Sanctus a vobis statui oportere demonstrat, aut juri communi, & aliorum Conciliorum ordin tionibus , aut etiam privilegiis ab Apostolica Sede
concessis aliqua in parte videntur repugnatura, vestras Fraternitates desiderare fignificaverunt, ut nos iis quae a vobis sunt in hoc genere decernenda, nostrum consensum , 8c auctoritatem Apostolicae approbationis adjiceremus; ut jure semper , atque honore Beatissimi Petri conservato, cruae per .
sacrum istud Concilium gerenda sunt , firmitatem semper inviolabilis Decreti obtineant. Nos itaque illi landamento innixi, super quod Deus universam aedificavit Ecclesiam , vestra justissima vota atque consilia non solum commendatione , dc laude , sed etiam paterna in vos, & numquemque vestrum benevolentia prosequentes, Volumus, atque decernimus, ut quidquid super
535쪽
his a praedictis Legatis nostris , vobiscum una , hoc est , cum sacri istius Concilii communicatione, &assensu fuerit statutum, id plenam , & perpetuam habeat roboris firmitatem ; praemissis , ac aliis in contrarium facientibus , non obstantibus quibus. cumque . Nunc quoniam ab his principiis, quae a vobis posita jam sunt, qxpectanda sunt, in Christianae charitatis fundamentum , reliqua plena ejusdem, & pietatis, & prudentiae, hortamur vos in Domino , ut divinum de vobis judicium agnoscentes , qui culturam charissimae suae vineae, ejusque a pravis vepribus, & spinis purgationem, vestris potissimum consiliis, vestrae diligentiae, & fidei commissa credidit, velitis tempus hoc opportunissimum a Domino vobis datum , in eas curas actionesque impendere, per quas pristinus Catholicae Ecclesiae nitor, dignitas Sacerdotalis in omni
parte terrarum, in qua colitur Christus , restaur
ta refulgeant: in quo opere sancto , plurimumque laudabili nos semper auctores , di approbatores habituri estis. IS46. I
536쪽
I. NICOLAO NUPULO S. P. D. .FRεηci cus Valerius noster , cum superior,
bus diebus Venetiis rediisset Romam, meque inter primos sorte obvium habuisset, complexus est ille me quidem, ut nostra coniunctio serebat amicissime , sed & multis sermonibus ultro citroque habitis salutem quoque mihi a te plurimam nunciavit; deque tuo, & fratrum tuorum statu atque incolumitate ea quae maxime optabam, eum Cum percontarer, eXposuit. Quem ego ipsum cum libentissime vidissem , tum vero hoc adjuneto numcio salutis tuae & constantis erga me Voluntatis , summa laetitia me affectum sensi ; cum, & te in
1 Suum erga illum amorem bene.olentiamque signifieat, ae simul de studiis, quibus operam navet, interrogat. Laudat Nieolaum Sadoletus in pist. ad Longotium κι. lib. xvii. edit. Veron. atque inter amicos suos nu merae ιib. v. ep. y. Teupulum 5 Teupulos tamen duos salvere labit ιιb. I. v. s. at aneeps fit , an Nicolaam illa epistola appellet.
537쪽
s Ia EpIs TOL Romnes partes valere intelligerem , & mihi eam benivolentiam praestare, quam ego tibi tuis singulari-hus virtutibus adductus perpetuam praestitissem .
Quae recordatio Vel signi hcatio potius tui pristini erga me sensus hoc mihi, etiam gratior , & jucundior accidit, quod cum antea addubitare coepis. sem ne te mei forsitan coepisset oblivio, propter eam occupationem ambitionis civilis,cui te more Majorum deservire necessc esset; mihi vero ipse conscius essem, animum meum arga te eum semper fuisse quem hominis amicissimi esse oporteret, facile cognovi hoc benivolentiae conservatae nuncio , te mei absentis memoriam retinere , nullamque rem esse quae ex natura ingenua, & animo optimis artibus
exculto fidem verae amicitiae posset evellere ; quam ego mihi tecum institutam esse duco jam ab illo tempore , quo tu in Urbem veniens , tui praestantis ingenii singularisque doctrinae tam praeclara documenta publica praebuisti. Laudis tum primum tuae me utique Commovit admiratio , ut te mihi diligendum proponerem; postea vero constetudine aliquot dierum, quibus una jucundissime fuimus humanitate tua, moribusque perspectis, amori meo in te cumulum adjeci; quem si ullo tempore apud meum animum obliterari passus fuissem , ipse me non satis hominem esse existimarem : nihil enim bono viro magis alienum cst,quam semel vero judicio susceptam benivolentiam , aut oblivioni ii ad re , aut temporum spatiis , dc locorum imminuidebi-
538쪽
I A c o B I S A DO L A T I . debilitarique sinere . Sed accidit nescio quo pacto, ut quamquam mea summa cupiditas existet et his etiam exterioribus rebus, atque ossiciis, quibus
commercia communis Vitae continentur , meam
voluntatem tibi declarandi. nihil tamen a me in te prosectum fuerit, quod aut tibi commodo fuerit , aut ornamento : Credo , quod res nulla incidit, in qua meam tibi operam necessariam putaris . Quod si ita filii, gratulor medius fidius, vel virtuti, vel felicitati tuae : virtuti, si fortunae nihil omnino detulisti, omniaque in te tibi posita duxisti; selicitati , si ita abundasti eis rebus omnibus, quae ad lautiorem vitam pertinent, ut ex hacUrbe , atque ab hoc Orbis terrariun optimo clementissimoque Principe nullam rem expetieris , in qua amicorum tibi operaen, ac diligentiam adhibendam existimaris . Sed sive res ita se habuit, sive ad Coblegam meum hominem omni virtute , & dignit te ornatissimum postulata tua potius retulisti , ma
gisque jure censuisti petendum tibi ab eo esse,si quid
opus fore putares ; hoc tamen scire te volui; quamquam multae inter vos causae intercedant & vel statis, & civitatis , & propinquitatis, tamen unam apud me virtutem tuam pro omnibus causis necessitudinum H summum meum amorem erga te valuisse: nihilque me praeterea requirendum putasse, cum tu tantis ornamentis praeditus omni benivolentia dignus existeres. Etsi idem omnino secit, te Bem-
539쪽
ςI . EPISTonabo tuo, Collegae meo , nonnihil aliquando oneris . idest ut ego interpretor , beneficii, aliquid petendo
ab eo , detulisse : magnum enim ego me Capere beneficium arbitror, cum talibus viris gratum aliquid faciendi facultas mihi data est Sed in illo perinde est, ac si egomet tibi hanc gratiam deberem . Tanta enim est conjunctio , atque ita nostra internos Voluntas conglutinata amore quodam incredibili , ac unanimi conspiratione , 8c consensu rerum omnium ; ut non modo opiniones , sed ne animas quidem videamur habere sejunctas; quod sorte in vulgus dissicile habeatur in tanta communicatione
honoris , dignitatis , rerumque omnium. ac rarit
te exemplorum hujusmodi . Quamquam ego illum me ipso dignitate superiorem semper duxi . Sed
nos, qui innocentiam, & probitatem praecipua ornamenta verae vitae semper duximus , vulgi admirationem scilicet irridemus ; in fide autem persectae , & constantis amicitiae, nihil non unum , atque idem incidere posse, reete arbitramur . Ergo sint ut tibi opus suit ab hoc magistratu quem geri mus , nec ab eo Principe, cui propter ipuus virtutem , & sapientiam . & humanitatem, & libent illime simul , & liberalissime inservimus 'potius gratulandi quam quicquam tibi pollicendi causa
est: sin autem contingat aliquid ,in quo mea benivolentia tibi esIe queat opportuna, te existimare volo in meis jucundissimis , optatissimisque rebus mihi futurum,si cognoro, te eam de me obtinere opiniO-
540쪽
IA OBIS AD LETI. ς Isnem , tamquam neque mea res ulla tanti sit, quam ego non tuis rebus omnibus postpositurus sim; no.
que tua , in qua non tuum ipsius desiderium ac studium sim mea cura, assiduitate, diligentia superaturus . Sed haec re tibi potius quam praestabo litteris. De studiis autem utriusque nostrum ; etsi de te id existimo, quod de homine summo ingenio,singulari diligentia praedito necessario existimandum est, tecum aliquot ab hinc annis optime cognoveris,quamst necessarium ad egregiam do strinam assequendam excolere Philosophiam his artibus, quae semper habitae fuerunt honestissimae , dc illi tanquam
colorem ac succum ., sic bonarum litterarum viginrem infundere ; cumque post hoc judicium factum
omnem tuam operam studium, laborem, industriam ad liberaliores scientias contuleris ; pers elum hominem jam evasisse, tum in pulcherrimis,3c maximis rebus scientia comprehendendis, tum in eisdem ornate , ac copiose litteris explicandis; tamen vere tibi hoc confirmo, cupere me majorem in modum nosse de te ipso,quantum profeceris in thidiis eloquentiae, dc quam spem habeas in m nibus , equidem arbitror non mediocrem. Neque enim est hujus tui ingenii, dc animi,habere prinpositum quicquam potius, quam Virtutem, ac immortalitatem ipsam; quarum altera vel legendo dumtaxat has cultiores literas, altera vero sua etiam cogitata posteris prodendo, facillime comparatur . Verum erit amoris tui erga me , huic meo