Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

s16 Es Is Wo Ladesidario satisfacere per litteras, quas ego avide expecto ; modo illae te οῦ ω Venantium Fratrem tuum, quem ego mehercule facio plurimi,nobis salvum nuntient. Nam de me tibi quod scribam tam tum habeo; me, Cum quatuor annorum assiduis OC-cupationibus ab octo, re a litteris vehementer abductus fuerim, nihil cupere ardentius, quam me tinium referre ad ea studia, sine quibus nec vitam linsam esse expetendam duco; quod ut ex sententia eveniat, magnae felicitatis futurum est: sed habeo optimi Pontificis summam voluntatem, in qua valde acquiesco. Ego F. V alerio non parvam habeo gratiam,quod mihi occasionem attulit, has ad te ii teras scribendi: a te peto, ut in pristina sententia diligendi me permaneas ; teque a me amari Veli

menter tibi persuadeas. Quod si acciderit, ut re tibi demonstrare possim ; essiciam prosecto, ut intelligas , me in omnibus ossiciis benivolentiae tibi esse amicissimum. Vale. Ab Urbe v. Kal. Iunias

II. FRANCISCO VICTORIO

ΛCcepi tuas, quas Hieronymus Mutius, cum ipse propter urbanae pesti lentiae suspicionemFloremtiae iubstitisset,ex itinere ad me piaemisit; ex quibus

542쪽

I co EI SADOLETI. ς 17 animum tuum probaVi quod ad convertenda Galenivolumina dedere te instituisses: consilium vero non probavi; quod ob eam causam publicum docendi munus omittere decrevisses,atque incipere te a multorum detrimento quod omnium salutis causa abs te fusceptum esset . ut si qui te audire soliti sunt, tua doctisIima lectione frustrarentur, tuque tibi sortasse ires non bene consultum. Ut enim ad te antea scripsi , Maximi Pontificis summa omnino benignitas est; sed incredibiles rerum angustiae: nam neque in vectigalibus habet, nec in arca quippiam: praeterea ipse alieni abstinentissimus; ut quod ipse maxime vult atque optat , suppeditare & benigne facere doctis viris, quo pacto iacere prolixe possit . non perspiciam. Quamobrem rectius ages , &temperantius , si quae habes certa non dimiseris :nam& subcisivis, ut Guni,horis poteris proficere in ejusmodi translatione multum; 8c tua aetas , atque ingenium ejusmodi est, ut cuique labori par esset posse videatur . Si vero advenerint compositiora. tempora , quod non dissidimus fore, hujus optimi Principis sapientia freti; tunc ego una cum aliis amicis tuis causam tuam agemus; & interea tamen aliquid curabimus , quo Pontificis liberalita-

seribens plorenti a xv t. hal. Mai asas. Bergomensis hie erat Rinaui Iudi magistri filius, ob ingentem memoriae vim, Memoria eognomen sortitus . Phis Iosophiam di Medicinam in multis Italia Gymnasiis professus est, ex reinum in Patavino, ubi mortuum a rsa 3. tradit Papadopoli inst. Gymn. Pal. ιμ- st. sect.. a. -ν. Laudat eum Manutiss in prasis Commen

Aphrod. in Top. Arist. Grac.

543쪽

sis RPIs To LRtem reipsa experiare . Quod si ad me scripseris, qua Patavii mercede publica profiteare , tentabo , num idem tibi in Urbe referri possit. Denique omni in re benivolentia mea, & amicissimi hominis ossicium tibi aderit. Ego tuis acceptis , has rescripsi

statim, antequam summum Pontificem alloquutus essem: quod mox agam,commodum tempus nainus. Giberto nostro, omnium tui similium amantissimo reddam tuas litteras, ipseque sermone subsequar , ut habeat meum quoque de tua doctrina & virtute testimonium . Iovius ob contagionis suspitionem quamdam secesserat. Curabimus tamen tuas litteras ad eum perserendas . Tu Vale , & nos,

quod facis, dilige . Ex Urbe prid. Non Sept.

III. N. N. .

GRata est mihi memoria mei tua; & quod te

amorem illum conservare intelligo, quem olim erga me ex mutuis nostris sermonibus sust piiti; in quo abs te non vincor: visus enim mihi fuisti, & nunc videris hercule amabilis . Quare ita st tuas velim , quo Lu in me es animo, amico & benivolo videlicet, tali me erga te esse voluntate .

Ego mei promissi , quod tibi jamdudum seceram ,

ll De sua in illum voluntate signifieat, & voluntate Pontifieis a sed petentii nescio quid , tem' rum rerumque angustias exeusat. Epistola inscriptumno ten non est eius, ad quem missa est ι suspirabar esse Frane seum victorium , ε superior epistola scripta 3 repugnat tamen annas , in quo serta mendissa epistola est: ideo cam hic cin t maluimus .

544쪽

IAco EI SADOLETI. s I9 immemor non sum: sed credibile non est, in quantis angustiis versemur: omnino. Principis benignita summa est, sed res extenuatae & sere ad nihilum arctatae ; in tantis autem dissicultatibus tempo-ium , si mihi sortuna laetior aspirarit, curabo, ut experiare , quantum Velim causa tua . Summus Pontifex a me appellatus de eo, quod tibi ejus ver- his mandatum a Iovio fuisse dicebas , non modo assirmavit, se auctorem fuisse , sed & mihi praecepit , ut te etiam atque etiam animarem, quti tuo labore atque industria multorum saluti consuletetur; suamque tibi liberalitatem non defuturam significavit. Proinde tu te ita para, ut & tanto Principi, & expectationi, quae est de te, satisfacias. Ego te in sinu gero, ac bene salvum custoditumque teneo .Tu me item, id quod facis, ut diligas , Bemboque meo plurimam meis verbis dicas salutem , Peto a te magnopere. Vale Non. Iulii Ex Urbe Isas.

IV. CARDINALI AEGIDIOL

VEllem, ut coram mihi liceret, & viva voce,

ut Gunt , expromere tibi sensum omnem animi mei; &, quod inter nos suavissime atque amicissime soliti sumus, meas tecum cogitationes conferre : profecto , non modo approbares consi-

1 De sutu suo scribit. eiun Roma Carpenstoincte ad Lam Ecclesiain

venisset a

545쪽

ςao su Is Tox Blium meum huc veniendi , de quo subdubitare aliquando nonnihil visus es; verum etiam ultro mihi gratularere, quod ex illis urbanis non tam fluctibus hoc quidem tempore , quam procellis, inportum quietis & tranquillitatis me contulerim . Crede mihi,nihil nec cogitari quidem pacatius hoc statu , in quo nunc sum , potest; qui mihi etiam aliquanto est jucundior, quod ex meis jam multis ac magnis laboribus requiem , 8c studiis optimarum artium 'ocium requirebam; quorum nunc

utrumque divino beneficio mihi tributum gaudeo. Etsi, ut humano modo facti sumus, habet hoc gaudium aliquam secum adjunctam solicitudinem: careo enim convictu, & familiaritatibus plurimorum doctissimorum, & amicissimorum homunum , quorum assiduitate& frequentia Romae florebat domus nostra. Porro in eorum locum libri successerunt, quibus totum me dedere quot,

die potius cogito , quam adhuc dederim sed fiet hoc quidem propediem . Quod si quaeris,

qui sit noster status p qualem maxime Cupeie opor tet , qui ab omni sit ambitione semotus; amor civium erga nos, &incredibilis omnium volu tas : itaque salutamur , colimur , in oculis serimur.

Quod si in hoc numero haberem aliquos Marios ' quamquam quid ego aliquos dico , cum vel R mae unum esse magnum sit 3 sed tamen mihi si es-

sent

546쪽

IA OBIS ADOLETI. sarsent quibuscum , aut festive jocari aliquando , aut libere suspirare possem , quorum Romae inon deerat copia, aut si cum accideret casus anceps

quispiam, mihi consilium , & auctoritas gravisi, mi, ac prudentissimi viri praesto seret ; quo in

genere tu mihi pro multis lassiciebas mus ; nullas utique sortunas meis sertunis anteponendas putarem. Nunc Careo hoc quidem quamgratisi,mo vitae condimento , sed possideo alia non minora , pacem , libertatem , tranquillitatem animi; quarum potiundarum in Urbe nec speraudi ratio erat. Quis enim esset tam ferreus , qui si etiam ad privata incommoda obduruisset , publicis non

moveretur Sed fugiamus a cogitatione Ohac, neque nos tradamus urbanis curis obruendos, praese

tim cum tanti isthic fluctus sint, ut usque huc rejiciantur. Ego post labores varios, viarumque discrimina,quae permulta mihi imminebant,tum pestilemtiae labe suspectis sere omnibus locis, tum a militaribus rapinis , & licentia , qui absque stipendio dimissi omnium bona praedam suam ducebant, certe incredibili selicitate , ope praesentis Dei conservatus , post quartum & trigesimum diem , quo a Roma discessetam, incolumis cum toto nostro comitatu veni Carpentora ste , honoratissimo quoque nobis obviam longissime prodeunte nam populus expectabat ad portas, ibique .subi

a Idem Noster hie quod Attim Cleero l. 28. a V. qua de rebus gestis Sadolati serjsimus a.

547쪽

xus meus adventus fueratὶ apparatu raptim facto ,eflusissimis omnium studiis excepti luimus ; cetera ad idem exemplum . Quid enim attinet narrare me nunc tibi, quasi me jactem , aut quaeram materiam gloriandi Quin & hoc praetermitissem opinor recte, nisi ad te hoc genus partem maximam pertineret. Fuerunt enim mihi renuntiata a pluri-hus mirifica testimonia , quae tu mihi absenti,

cum iter-saceres, dedisti, grata illa quidem vehementer & jucunda, sed similia reliquorum

tuorum. Itaque , & egimus tibi, dc agimus , &ut video , saepe acturi sumus gratias. Audi hoc quoque: Cum laboraretur Carpentoracti suspicione pestis; ita meo adventu omnis Compressa est, ut nusquam quicquam existimetur esse salubrius . Verum hoc, & si quid aliud,ad Deum optimum maxumum referendum est, cujus sunt maxima illa quidem & plurima adversus me beneficia, quae gramtiam , quae cultum , quκ absolutam undique, &persectam pietatem requirant: neque nos voluitate & studio desumus; sed adhuc non sumus voluntati pares. Distrahit enim nos ,revocatque ab iulis curis , cogitationibusque caelestibus, corporis . 8c carnis imbecillitas , adversus cupiditatem parum firma, humana illa quidem, sed tamen mihi neutiquam concedenda; quam dabimus ope ram , quoad fieri poterit, ut ejiciamus . Itaque

quoties ad illa antiqua me resero , O robur , ο constantiam et quamquam illis magis praesens adea ac

548쪽

IACOBIS ADOLETI. sas Deus; nos meritis deficimus , ut Vitium nostrum. non illius indulgentia debeat accusari. Sed haec hactenus . De te autem ipso, obsecro te optime virorum omnium , quid agis p cedo , tibine unia quam ego Versor in animo , licet absens y Atqui omnes Deos contestans assirmare tibi possum, nullum me punctum poene temporis sine te esse. Nunc illa tua singularis humanitas , admirabilisque prudentia , nunc sermones illi nostri dulcissimi in mea mente loquuntur . Atque ego quidem tecum aD siduus sum : sed tu , quod mihi molestum est. sine me es: ignosco tamen . Arbitror enim premite eis curis, quae optimum quemque hoc tempore conficiant, necesse est ; & iniquitatem fortunae in te accuso , quae animis praestantibus, & ingenuis ficultatem nullam dat navandae virtutis, & liberalitatis. Atque utinam id ne accideret hominum vitio ; esset fortunae injuria constantius serenda . Nunc in eum locum dejecti sumus , ut ne sperare quidem liceat melius. Age autem, nihil ne tamdem in nobis ipsis est Aude hospes conremnere opeν .er te quoque dignum finge Deo : sunt illa, sunt pros cto divina bona, ad quae isti ne cogitatione aspirant quidem , quorum ipse abundas , de quibus

memini agere me tecum, ut curam aliquando tempusque sumeres digerendorum in ordinem m numentorum tuorum, ne, si sortunae reliqua in

Praedas abeunt, hanc velut hostilem praedam, sibique maxime infestam mors dilapidaret. Collegam tuum

549쪽

sa EPIs Toxa tuum Praesulem Sixtianum vehementer doleo , ab Urbe prosectum esse : magnus ille vir, dc vera pietate praeditus; nec Commodi sui unquam , nec salutis duxit rettionem dum Deo & divinae rei satisfaceret ; neque ego video quid essici possit hoe tempore : sed illius est virtus , & voluntas in cae- tum extollenda ; Deos illum fortunare cupio.

Quid tibi scribam praeterea 3 quid p illud videlicet

ut te orem , ne te mei Capiat oblivio, de . aliquando aliquid ad me tuarum amoenissimarum litterarum ; quas quidem ego studiose expectabo . Addam hoc etiam , ut Ioanni Matthaeo adolescenti praestantissimo , quem ego amo unice , 8c a quo me sentio amari, multam verbis meis salutem dicas. Vale, & nos absentes, ut suesti, tuere . Carpentora sti Idibus Iunii Nox XIII.

V. HIPPOLYTO

ACcepi dulces, & perelegantes litteras tuas, quae incredibili voluptate me affccerunt; tum significatione tuae benivolentiae erga me , qua nihil mihi optatius esse potest; tum quia cognovi ex illis , quam spem de te jamdudum habebam conceptam , eam eventu ipso coeptam comprobari. Video enim te, id quod maxime laetor, in virum talem

1 Quis iste sierit, ego plane nescio I respondet autem gratias agenti delirieris pro eo seriptis Clementis nomine, simiaque homi m ad virtute Mitatur .

550쪽

IA CORI. SAD LBTI. sagialem evadere , qualem ego futurum , tua optima

in sole fietus, omnibus pollicebar . Sed quod scru/ his in eisdem fiteris, gratas tibi fuisse litteras ad cives tuos Maximi Pontificis nomine per me scriptas; accipio equidem humanitatem istam tuam , a deosculor sed illius. ossicii ipsi Pontifici omnis a te gratia debetur , jus ego imperium fideliter executus sum . De me autem ipso, Hippolyte charissime, sic tuo velim persuasum esse animo; cum huic vere optimo , 8c praestantissimo Principi ita me in perpetuum dicarim, ut quocumque ille suum judicium deflectit, eodem studia mea omnia Convertantur, tum , tibi peculiari quodam mei animi judicio , plurimum me semper tribuisse ;quod quidem potuisti tu olim anim*dvertere,quamquam puer admodum eras : ingenium enim tuum multo antecedebat aetatem; nunc autem liquido habere perspectum debes . Secutus autem sum in te amando cum familiae tuae merita,ex quo tot clari , atque illustres viri prodiere ; tum Vero , quod de te ipso ita speravi semper , itaque sensi; te

succrescente Majorum tuorum eximiis , summisique virtutibus, non minus illis ornamentorum, quam acceperis, ex virtute tua redditurum . Lucebat enim in ipsa indole pueritiae tuae imago quaedam domesticae nobilitatis, quae avorum tuorum repraesentaret decora ; eam porro commendabat ingenium, non irrequietum , neque ardens, qualia sere aetas illa fert, sed pacatum moderatumque ν

SEARCH

MENU NAVIGATION