Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

gratia superatos esse moleste ferrent; quorum pre -- cibus resiliere non posset si D. V. soli morem gerere vellet. Dixit tamen de reservatis, se majorem par tem mihi collatulum,ut de eis gratificari hominibus bene de D. V. meritis possem . Ac de hac quidem re nihil amplius exprimere potui : de causa vero de contentione Capituli Conchensis cum ostendissem

Sanetitati suae litteras & D. V. illi plurimum commendassem ; dixit, via justitiae ordinaria id ab illis fuisse impetratum : quod si commissio denuo ad Signaturam reserretur, se consulturum justitiae & honori D. V.; multaque benigne & honorifice de ea locutus est . Dixi Reverendo P. Cantori, ut curaret, solicitaretque negotium ; me omni diligemtia D. V. rebus non defuturum : quod quidem agam semper , nec me unquam illius singularium clarissimarumque virtutum , & alias expertae erga me benivolentiae capiet oblivio ; tantum donet mihi Deus, ut quo animo quaque observantia erga eam sum , saetis & rebus declarare possim. Praeteritis diebus rumor suit D. V. pro Oratore Caesaris huc adventurum , quod ego l. etissimo animo accipiebam: nihil enim mihi posset evenire jucundius, quam illam videre,& alloqui, Coram meam illi reverentiam benivolentiamque praestare ; sed is rumor nunc evanuit: quicquid sit, iter omne precor sit D. V. faustum & prosperum . Nos in aliquo metu peltilentiae sumus, magna tamen adhibetur

diligentia, nec principis benignitas & liberalitas

562쪽

JAco EIS ADOLETI. 637 publicae curae deest. Summum Deum deprecor , ut D. V. Reverendissimam salvam diu incolumemque custodiat: ipsam Vero , ut solitum suum erga me

amorem conservet,enixe oro. EX Urbe. ultima Auia gulii Isas. EI V. D. V.

Obedientissimus filius & servus Ia. Sad. Carp.

. XI. N. N.

SI vestrae virtutis fama atque opinio, quae in laude justitiae , & studio aequitatis magnam apud

omnes habet commendationem,mihi bene nota, &i

perspecta non esset; durius tulissem meae Ecclesiae Carpentoraetensis causam, cum diu in Aquensi conullo agitata, & jam prope ad finem perdueta esset,ad initia litigandi rursum esse revocatam. Sed quoniam de unoquoque vestrum ita sentio, ut de justissimo , & optimo judice sentiendum est, vestrique istius Senatus gravitatem, dignitatem, comst intiamque intelligo ; gaudeo, mihi oblatam esse occasionem, qua, & patrocinium tantorum virorum experiar & ego in jure Ecclesiae meae prosequendo animi mei integritatem ac innocentiam vestris Spe stabilitatibus probare possim . Etsi enim grave est mihi litigare, propterea quod optimam rum artium studiis deditus , & in hoc onere atque ossicio, quod sustineo, maximis occupationibus di, stil-

ε Iudieibus Galileis, ut gnem aliquando imposant litibus , de caussamqv mdam suam sudieent: quae ea sit, explicaram habes en 17.

563쪽

s38 BDIs TOL Estrictus, natura etiam a litibus abhorrens sum; tamen in hac cura & solicitudine illae res me conis solantur, primum, quod Deo omnipotenti deserviens , cum Ecclesia1hicas res retineo , videor mihi Dei honori & debito meo nou deesse; deinde, quod .vestri clarissimi, gravissimique Consilii aequitatem atque virtutem confido justitiae , & veritati fore propitiam . Non enim ego aliud qui quam quaero aut postulo,nec vero quaesivi unquam, nisi justitiam & justitiae exitum: cum qui res scinclesiae meae diripuerunt, dc illam postessionibus suis expoliarunt , omnibus artibus semper stiuduerint, ut numquam finis huic judicio daretur ; ca samque spolii praesertim,per triginta circiter annostra statam & actam , ad terminum venire passi non sint, nunc varias cavillationes subterfugiaque i veniendo , nunc producendis , saepe bis , aliquam do ter eisdem scriptulis , maximum processus v lumen cumulando, quo diem sententiae serendae in infinitum extraherent. Quas illorum artes & calliditates non commentorarem, nisi in potestate vcstra esset celeriter cognoscere, utrum ego haec vere,

an simulate scriberem. Sed per Deum immortalem, cujus ante trhonum justitia sedem suam habet , dc qui filios hominum , si vere justitiam loquuntur , juste jubet judicare ; oro obtestorque Vos viri Praestantissimi, ut causam hanc ita cognoscendam &finiendam suscipiatis,ut diu multumque per tot annos agitata, aliquando vestrae sapientiae judicio

Con co et

564쪽

Iaco EI SADOLETI. ς 39 conquiescat; & quod jus dictat, veritas praescribit, vestra virtus integritasque pollicetur, decisone &sententia declarare Velitis . Quamquam hoc ipsum Spectabilitates vestrae sponte sua facturae sunt; tamen illud orare atque Obsecrare meum est in quo maximum beneficium a vobis accepturus sum ut non me diutius in hac solicitudine versari permittatis . Satis diu mea Ecclesia vexata est, satis ego eum litigiosissimis hominibus confli status : qui si aut privatae cupiditatis causa, aut quo avaritiae praedam comparem, Causam hanc ipsam persequor; indignum me judico,qui apud vos gratiae locum inveniam . Si vero ex debito & ossicio id ago , & quo Ecclesiasticis facultatibus uti possim ad subsidium

bonorum , atque egentium; de qua mea voluntate& natura ferre testimonium possunt qui me noverunt ; peto a vobis , ut me ipsum & Ecclesiam ipsam meam Commendatam vobis accipiatis, velitis.

que pro humanitate vestra dare hoc mihi precanti, si non iniqua deprecor; dare nomini & dignitati non solum vestrae propriae , sed & communi Galliae totius, quam ego, in ea Ecclesiam , hoc est caelestem sponsam assecutus , patriam meam charissimam esse profiteor, ut apud vos & in vestro judicio quod aequum justumque fuerit , non solum judicatum, sed etiam accurate & celeriter judicatum sit; ut ego his molestiis aliquando liberatus , ad ferendam vobis gratiam expeditus esse possim : quod tanto amore & studio polliceor me facturum, ut

nemo

565쪽

ς- Eo Is rona nemo ex vobis meam aliqua in re operam quaesitu rus sit , quin summam in me fidem & summam beant volentiam semper reperiat; istius autem praeclari

eximii Senatus nomen & auctoritatem, virtutem , omnibus a me ossiciis, atque omni observantia cultam in perpetuum, & honoratam sit intellecturus . Romae a7. Junii Isas.

XII. PRAESIDENT P.

ΡRaesidenti 5cc. Etsi non dubito virtutem ,

integritatem tuam ad expediendam tandem aliquando causam meae Ecclesiae Carpentoraetensis , mihi pro tua praestanti humanitate astuturam, tamen cum post trigesimum serme spolii atque injuriae ei Ecclesiae factae dc litium agitatarum annum, hic qui proxime appropinquat annus magnam mihi spem praebeat, tua imprimis auctoritate & justitia interveniente , exitus inveniendi earum molestiarum, quas diu adversarii malitia sum perpessus, volui has ad Spectabilitatem tuam litteras scribere, quibus & me,resque meas ejus fidei commendarem,& meum erga illam animum declararem. Ego enim in eis rebus, quas ad te pet tinere arbitratus sum, id studii profecto praebui , quod de tuae eximiae vi tutes, & mea insignis erga te benivolentia postulabat: sumque eodem animo paratus semper futurus ut

3 idem est argumentum huitia epistola & qae sequvntur xx. ac superio

eis.

566쪽

Iaco EI SADOLITI s 4r utinam ea mihi offeratur occasio quo melius etiam mentem meam, & desiderium inserviendi tibi possis cognoscere : quod donec acciderit, ut

interea meam optimam voluntatem grate accipias magnopere a te peto. Abs te vero id postulo, quod in praesentia mihi concedere cum tua laude potes , ut tua auctoritate , benignitate , gratia causa mea expediatur; atque ita expediatur , ut

id quod ego maxime volo, jus, & aequum, &veritas in suo honore retineatur. Hanc petitionem, si tu justam intelligis esse, da mihi quaeso , meaeque observantiae,& summae erga te benivolentiae,ut tua ope & patrocinio ab hoc onere liberer. Μulta sunt Omcia, quae ego abs te, tali viro expectare possum: es enim in eo honore & loco constitutus, ut plurimis in rebus egere possim tuo praesidio;sed nullum certe majus beneficium,nullum mihi carius nec gratius potes exhibere , quam si sensero, te favente , &moderante judicium, sententiam primo quoque , tempore in hac causa latam; pro quo munero tibi sum perpetuam gratiam & obligationem debiturus , nec unquam animo quieturus , donec aliquo insigni testimonio experiare meae erga te effectumhenivolentiae 8c amantissimae voluntatis. Romae 3.

Novembris xIII.

567쪽

XIII. NOVO PRAESIDENTI.

SPectab. & Mam. tamquam stater honorande Gratularer ilianter dignitati tuae,quod ad pra sidendum tanto isti Consilio fueris vocatus, nisi multo magis ipsi Consilio gratulandum esset, quoatanto Praeude fuerit exornatum.Sic enim intelligo; omnes illas virtutes, quae in magno viro , & patrono juris ac justitiae requirendae uint, in te ipsb cumulate existere, ingenium,aequitatem,prudentiam , scientiam, quodque praeterea rarum inter homines est, & ut ego judico maxime V aeclarum, te ita ex

cellere ac florere eis artibus & litteris,quae & sunt 8c vocantur optimae, ut nullam laudem desiderari in te sinas. Quibus ego rebus & causis adductus. etsi opem tuam mihi & caussae meae,quae istic agit, tur , accedente semper veritate justitia, eram imploraturus ; tamen hoc libentius facto , quod video in te non solum auxilium & patrocinium , sed aliquanto etiam magis benivolentiam ac amicitiam optimi,& praestantissimi de omnibus rebus o natissimi hominis mihi esse optandam: cujus imprimis adipiscendae causa. has denuo ad te litteras scribere sum inductus; cumque ego , simili tecum voluntate , multum bonis litteris tribuam δc honoris , & studii; arbitror eam causam , quae me ad te amandum maxime impulit, tibi quoque ad me diligendum alicujus momenti futuram : non enim

568쪽

I A eo a I S A D OL E T Ibito, quin, qua es doctrina, eadem sis humanitate ;& quo es animo omnium Virtutum laudem conse-Cuius , eodem animo sis eos, qui ad te colendum accedunt, ad tuam amicitiam & benivolentiam aecepturus ; quod ut in me ipso facias , te vehementer rogo . Et quoniam tua auctoritas in illo Consilio plurima est; pro veritate justitiae dc integritatis tuae, Causam meae Ecclesiae que xxx. ferme annis calumnia adversariorum protracta , & nunca calculum pene redaeta est,ut decidi & terminari ex juris ratione adjuves atque essicias etiam atque etiam deprecor. Ego omnem amoris significati nem, quem mihi exhibueris,ita sum gratu & sucunde accepturus , ut in perpetuum , quam suscepero erga te obligationem , nulla unquam aetas sit di solutura; quicquid etiam in me erit studii , a ctoritatis , operae , id totum tibi & honoribus commodisque tuis, ac tuorum promptum sit paratumque futurum : in quo& fidem meam firmam esse senties, & amorem experiere . Vale . Romae 3. Novembris

XIV. PRAESIDENTILSPeetab. & Magnifice &c. Audio Spectabilita

tem tuam florentem laude virtutis , atque doctria

2 Consilio Tholosano. Ia MIeIa epistola N. Smintus rario si Prasidi ; ubi eaotam Eeelas. ssia M senatum Tholosaaum delatam fgnifieat 3 quam eamdem hanc esse puto. scripta cit illa epistola RI. k

569쪽

s 44 EPISTOL. E. trinae praesidere in isto Consilio Tholosano, quos

propter gravitatem & justitiam magni nominis ubique est : quod ego summe gaudeo; gratulorque, dignum honorem in te tali viro virtuti esse habitum . Et quoniam ego eorum qui virtutum orn mentis praediti sunt , sum & natura & voluntate amicissimus, peto a te , ut tu quoque me aspirantem tecum ad conjunctionem benivolentiae , ne a

pernere, velisque mihi esse ad tuam amicitiam aditum; sicut te facturum spero , si modo , ut 3 dio, pari humanitate & doctrina polles . Tulit autem casus & cursus temporum, ut apud te primum esset facultas promerendi de me ; quod quidem justissime & rectissime facere possis: non enim aliter volo nec postulo ; sed ut causta meae Carpentor, etensis Ecclesiae triginta sere annos inΑquensi Consilio agitatam, nunc istuc translatam, pro justitia absolvi expedirique adjuves , oro te depreCor rhoc enim est in quo maximum abs te expecto beneficium , cui debiturus sum gratiam sempiternam . Causa spolii est ; quod ius semper expeditum esse solet; & nunc tamdiu dilatum finem aliquando h here debet, quod potissimum , tua auctoritate adjuvante, confido fore e adversarius homo omnium litigiosissin ius, qui exitum causae videre non vult: hac tu me cura& sollicitudine ut aliquando, iure praeeunte , liberes, humanitatem tuam omni studio obtestor; quo ego liberius possim & optimarum artium studiis vacare,quibus mirifice sum deditus ,

570쪽

. Ac huic summo Pontifici deservire apud quem maximis occupationibus obstrictus sum. Tu, ut huj tui meriti latelligas gratiam tibi a me relatam, ac meam omnem operam , studium, auctoritatem tibi ac tuis in hac Curia paratam esse cognoscas, eta ' Ciam, perpetuamque tibi fidem in amicitia & b, ni volentiam praestabo; υ t te nunquam me accepi Dse in clientelam poeniteat: sicut cum Spectabilit, te tua nobilis vir Gregorius pro vice mea

latius loquetur , cui illa fidem habebit. XV. PRESIDENTI. V Irtus tua & prudentia,quam ego intelligo esse

eximiam, animum mihi dat ad Spectabilit tem tuam scribendi, ut & commendem causam Ecclesiae meae, quae ad vestrum judicium delata est,& inveniam aditum ad praestantis δc magni viri

amicitiam , quam ego ceteris rebus anteferendam puto . Nam cum licκ habeat virtus, ut ingenuos animos ad se amandum alliciat, ego, qui si non Virtute praeditus, virtutis tamen cultor sum, ita ad te amandum colendumque accessi, ut te quoque TDgem atque obsecrem, ut me dignum tua benivolentia ducas . Quod ad causam meam pertinet , nihil a te peto, nisi justitiam 8c integritatem, quam tu sponte tua omnibus praestiturus es: illud, oro te, concedas benivolentiae & occupationibus meis, quae apud summum hunc Pontificem maximae sunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION