Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

IA OOBI SADOLETI. εο certo che tenete & istimate. Pertanto torno adessortisvi & pregarvi se mi portate amore , & se conoscete , che io amo voi di core veramente se terno , che vogitate dichiarare ii bono animo vostro a sua Santita, come ho detto , con una lettera,

certo, che appresso quel la ne acquisterete Commen

632쪽

pRAGMENTUM OPERIS.

C Upienti' mihi agere semper aliquid, quod esset

dignum iis studiis , m quibus a puero , non modo liberaliter, verum etiam magna cum spe fueram educatus, multa saepe obstiterunt, quae non tam interrumperent quidem hunc omnino

meae voluntatis cursum , quam retardarent. Nam

cum mearum initio actionum , quas in media ipsa adolescentia, consiliis posterae & consequentis vitae capiendis susceperam , clarissimis in urbe Roma & potentibus viris observandis me dedissem quod is sere ad lucem ad cognitionem limminum omnibus ingenuis , & praestantibus animis aditus primus atque introitus esse videbatur usus illorum auctolitate & consilio ad eam vitae rationem me contuli, quae soluta 8c caelebs, ac Sacerdotum ordini legibus nostris praescripta , magis etiam Cum meis optimarum artium studiiν& occupationibus congruebat . Quarum ego artium amore inflammatus, cetera omnia vilia &mihi posthabenda esse ducebam. Itaque quantum mihi ab observantiae ossiciis vacui & liberi temporis

1 Proemium hoe esse operis, quod Sadoletas moliebatur de R'. Christia inna ex ipsa eius lectione patet & stylo , qualis proemiorum era consuevit. Auctor dialogi de etaris Pontifieiarum epistolarum Scriptoribus in Saldoeti vita , quam dialogo subieeit partem huias producit, at-nite epistoiam iemel iterumque vocat .

633쪽

IAco EI SADOLETI 6oyris relinquebatur, quod erat tum quidem plurimum , totum in Philosophia, & in volutandis summorum Auctorum libris monumentisque ter ham , dieque ac nocte Graecis & Latinis insud bam litteris; semper id mihi, quod illa aetas tum ferebat , praecipue habens propositum, ut eis imitandis quos assidue legebam, immortalitatem aD sequerer eamdem si possem, quam illos videbam esse consecutos; &in cognitione quidem rerum atque doctrina, ad omnem excellentiam; in param dis vero rei familiaris copiis, ad mediocritatem aliquam pervenirem . Secuta sunt tempora, Cum a Leone X. primum , deinde a Clemente v II. Pontificibus maximis ad negocia publica vocatus , factusque epistolarum principalium, hoc est earum quae vel ad Reges a Pontifice semmis de rebus mitterentur , vel a Regibus cisdem ad Pontificem asseruntur , 8c lucubrator 8c custos ; quod munus ma gni sane in Urbe & honoris & nominis, superiori-hus temporibus Magisterium Scrinii, nunc a populo Romano Secretarium domesticum appellari vis deo ; gratam illam admodum, & mihi non ino Portunam occasionem accepi, quae mihi datura exercitationes videretur, ex quibus ad ea doctrinae studia , quae colueram , maximarum quoque rerum usum adjungerem . Igitur tredecim annis in eo negotio versatus, cum ita & fidem meam Pontificibus ipsis, & ceteris comitatem liberalitatemque Probassem, ut omnibus perspicuum factum esset .

nihil

634쪽

61o EPIs To Lanihil a me neque in uberrima re illiberalis compendii, neque in illo honore fastus, sed tantum integritatis fructum & bonam existimationem esse quaesitam ; cupivi me illinc aliquando abs. trahere , & ad mea exoptata studia me referre, in quibus magnum proiecto damnum & quamdam veluti vastitatem eram passus; cumque aliquot annis ante , summum Sacerdotium Carpe toraetensem , quem Episcopatum vocamus , a Lein ne accepissem, nactus idoneam causam comine tum petendi a Clemente VII., quod me meam in

visere Ecclesiam omnis divina &humana ratio cogebat, alacri & laeto animo ex Urbe egressus sum, hac mente trans Alpes in provinciam Galliam proficiscens, ut omni abjecta voluntate in Urbem unquam revertendi, perpetuum illic vitae studiorumque meorum domicilium ponere constituerem . Sed prosecto altior est illa, & longe

potentior nostris omnibus consiliis vis & suprema Dei omnipotentis dominatio, quae haec humana suo arbitratu agit atque versat, neque sinit sere cujusquam hominis consilia & deliberationes ad suos di destinatos exitus pervenire . Nam cum declinmum jam annum in mea Ecclesia assiduus degerem,

beatus si cuiquam homini e genere mortalium hac voce uti licitum & concessum est in beatus inquam , quod & divinae religionis munerumque Ecclesiasticorum sanetitas , & hominum illorum benivolentia, & optimarum litterarum in primisque

635쪽

I A c o R I SADOLATI. 6 II. que sacrarum studium attenetum 8c diligens,

ceterarum Curarum Cupiditatumque omnium vacuitas animum meum summis semper gaudiis dele- stationibusque reiarciebant, nullus ut unquam esse

posset in eo neque desiderandi quippiam , neque poenitendi locus; illinc tamen ex illo beatissimo ac jucundiflimo vitae statu , meisque jam sundatis

consiliis & rationibus migrare etiam, ac recedere compulsus sum . Vocatus enim ad Urbem a Pau- lo III. Pont. maX. qui Clementi successerat, ac eo nomine vocatus, ut una cum aliis nonnullis electissimis viris, corrigendis moribus Sacerdotum. qui negligentia superiorum temporum a Veteris curriculo innocentiae deflexerant, operam & pamtes meas impenderem , cum id neque homini a me, neque rei ipsi denegari potuisset; haud ita multo post ab eodem Pontifice, praeter omnem . quidem expectationem meam, in amplissimum Ordinem S. R. f. Cardinalium cooptatus sum . Si meis morem , quanta cum animi mei molestia, fidem fortasse non faciam , quod ex Consuetudine ceterorum de mei ipsius voluntate judicabitur: sed tamen ego Deum testem advocans,optima fide hoc assirmo, nihil mihi visum esse meis posse accidere institutis rationibusque inimicitius . Etenim qui primum natura ipsa vere liber , deinde etiam mente atque animo studiis optimarum & praeclaris, marum artium totus deditus, cuique praesertim neque honoris ambitio nec cupiditas opes facit Qq opto

636쪽

optabiles, sed tantum ardor quidam inhaerens Ac penitus insitus eum ad contemplandi & intelligendi incredibilem quamdam voluptatem rapit; is ferat aequo animo , fructuosissimum ocium imp ditissimo negocio, suavitatem libertatis servitutis molestia commutare 3 Atqui perstringit fortasse oculos minus acriter intuentium hujus splendor honoris ; angores vero dc solicitudines,quae insunt in eo & assidue haerent,cum non cuivis in promptu sit dispicere, curritur certatim ab hominibus t viter judicantibus ad eum ambiendum , flagitan dumque , de quo nos plene longa observatione Terum antegressarum eramus edocti, nihil eo fieri posse placatae & tranquillae Vitae repugnantius. Itaque & iugeramus eum studiose per Leonis & Clementis tempora, quorum uterque mihi honorem

illum desponderat . At posteaquam nihilominus in eas plagas,quas diu vitaveramus fuimus compulis si, permisimus quidem nosmetipsos Deo, nostroque ossicio Ac muneri non deesse constituimus; decrevimus tamen , id quod fuit necesse, intermit Iionem studiorum commentationumque nostrarum, quarum jucundissima exercitatione cum antea teneremur , 8c scripta jam gliqua partim divin ae, partim etiam humanaePhilosophiae in lucem edidit semus , incredibile dictu est , quantum his deinde

decem annis, quibus ad Cardinatatum suimus evecti in omni genere litterarum jacturae detrimentique fecerimus, quod in iis quando alterutrum sci-

637쪽

IA cog I SADOLETI. 613 scilicet necesse est, au t acquirere in illis quotidie aliquid , aut deperdere propter molestissimas quidem multarum rerum occupationes atque curas,& progrediendi erepta nobis facultas, & necessitas retrogradiendi fuit allata . Sed tamenta, cum viri non sit debilitari animo, quamvis di . ficillimis in rebus, neque cum sortuna colluctan tem in terram se abjicere atque prosternere , sed Contra niti sortiter atque constanter , si nihil aliud,

saltem ut non instrenue neque indecore Cadatur οῦ constitui animo , anteaquam ea, quae diu & multo cum labore collegeram,veterum laetionum rerumque pulcherrimaerum monumenta ex mente mea

prorsus emuerent. ipsum illud opus, ad quod essiciendum primo accersiti suimus , correctionem viis delicet morum atque emendationem,quae in cuncto

quidem populo Christiano, sed maxime in Sacerdotibus Dei videtur necessaria , libris & litterarum custodia comprehendere ; quando, ne eam re dc Dpere exequi peragereque possemus, temporum iniquitas fuit nobis impedimento. Quamquam autem di senectute jam graves ; quippe qui ad septuagesimum annum accesserimus , , quotidianis distributionibus impediti, & non satis firma valetudine ,

tantum hoc onus tollere gerereque instituamus , quod magis videatur florenti validaeque aetati, quam nothrae anectae ac debilitatae convenire ; tamen Dei

clementia δc bonitate confisi , qui pias fovere voluntates es: solitus , idque ante oculos positum in- Qq 3 tuen-

638쪽

oI4 EPIs TOLA tuentes, de quo supra dictum est, nos, non ignave, sed sortiter conantes extremum diem fati expedi re debere; non deterrebimur , quin omni nostra Jc animi contentione , δc laboris, subcisivis horis dumtaxat neque enim aliter nobis est licitum nitamur usque ac elaboremus, donec cudamus e vetexe forma , quantum in nobis erit, aptum idoneum- . .

que velut simulacrum, in quo, tamquam in speculo, cerni & agnosci ab omnibus possit quae Christiani hominis vita,& cujusmodi specimen morum ac studiorum in Dei praesertim Sacerdotibus esse debeat, a quibus vivendi exempla potissimum petuntur , &quorum imitatio aut infundit vitia in populos , aut extrahit illa ab eisdem atque purgat; quod 'opus inscribere de Republica Ecclesiastica decrevimus magnum negotium & perdissicile aggressi , sed in quo perpoliendo omnium dierum curas &noetium ponere conveniat. Quod si mihi, divina

suffragante ope, ex sententia processerit, erit ex illo aliqua sertasse & ea non aspernanda hominibus utilitas; a me quidem certe magna & multa Deo habebitur gratia . Sin autem nostrum interim i

horem atque conatum aut mors praeciderit , aut

occupatio valetudine oppresserit; nihilominus tamen & gratias Deo agemus, & posteris testatum de nostra voluntate relinquemus , quae profecto ejusmodi in nobis innata est, ut quicquid unquam ope,

studio , auctoritate, gratiaque valuimus , totum

id ,neglectis etiam & posthabitis commodis nostris,

sicut '

639쪽

IAeo BI SADoLETI 6 Issicut & praeterita vita & praesens nostra fortuna satis indicat , ad aliorum commoda utilitatesque contulerimus: in quo quidem juvandi & ceteris commodandi genere, hanc in primis ingenii &

doctrinae operam censemus Oportere .... Disiligoo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION