Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

XXXIII. SANCTISSAC BEATUS. D. N. PAPAE LΡΑter Sanctissime ac Beatissime,post pedum de

vota oscula beatorum . Etsi multis , ac magnis a Sanisi itate vestra , non ullo meo merito,sed ipsius tantum bonitate,beneficiis affectus atque ornatus ,

parem &similem omnibus debeo gratiam , quod quamquam illa gradibus inter se disserant liud enim est eorum qnod ad commodum meum pertineat , aliud quod ad honorem , reliquum quod ad justam quandam , dc piam animi mei jucunditatem ) tamen , quoniam ex eodem sonte benignit iis universa deprompta sunt, mea una, atque e dem omnibus illis est obligatio . Si tamen petatur mei animi judicium , & quo ipse magis umdelectatus requiratur, non dubitabo proserre palam , & dicere,hoc quo Sanetitas vestra hos nuper populos fidei meae a Deo omnipotente commendatos , & creditos, ab impendente illis . ex impo

a Argumentum epistolae huius petendum ex Flore bello In Sadoleti vIta , ubi de Carpentoractensibus scribit 3 Hebrorum multit in apud eos eonsederat i ii Christianos homines imperitos meallidos circumvenire, q-bus perarias crevisent.-fenoris gravitate , renovandis multiplicandisque usuris,as extremum fortunis omnibus everrere solebant . Eorum quoque A risi m fraudes , suscepta miserorum populorum ea a , eaque iuuenter apud Pontis Max. Magistratus Μrbanos per littoras , noeuratores acta, magna ex parte represt tandem

ac coerc-t. Pro repressa ergo de coercita Iudaeorum avaritia , & fraudibus Paulo i II. gratias agit . De his saepius repetitum sermonem in epistolis eius videbis ιιώ. xir. s. rs. Ic. 17. ιιb. xi I. v. 3. ob. IV. s. quae sunt omnes anno superiore i 3 3 ρ. scripta et lib. x III. v. s. hoc ipso anno .

612쪽

s 88 EPISTOL E etunitate , fle avaritia Iudaeorum exitio liberavit , maximum mihi fuisse jucundissimumque beneficium. Equidem habeo fixum in animo, haeretque id mihi in memoria, & semper haerebit; cum Sanctitas vestra suo ipso tacito mentis consilio , suaque sponte me ex longinquis oris, & regionibus Ro-

mam evocatum cum summo honore dignum non

. tam invenilset illa quidem,quam fecisset, in ampli Lsimum ordinem S. R. E. Cardinalium Cooptavit, Deique summi imitatione , & more, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, quem obscurum hominem , ignobilemque acceperat, in loco

illustri, & splendido collocavit . Quo ipsius dente judicio nihil ornatius, honore autem & munere nihil magnificentius potuit desiderari . Et certe nil videbatur ad hanc beneficentiam & paternam

propemodum erga me voluntatem addi posse. Secutum illud est, ut cum ad aures vestrae Sanctitatis' pervenisset, me in re familiari, vehementer pertu

batum esse , nec solum laborare animo , sed etiam Corpore jacere aegrum ; illa ad me visendum unum ex suis intimis , & fidelissimis mitteret, qui me non solum ipsius verbis consolaretur , sed magnum ab ea pondus auri, & subsidium vitae commodius agendae, statutum mihi in menses singulos largum ac liberale stipendium deserret. Qua ego Vestrae Sanctitatis eximia, δc singulati liberalitate cum non essem usus , ne gravius illi aliquod onus. quam

meus Patiebatur pudor, imponerem, praeoptusemque

613쪽

I A C o a I S A D o L E T I . ς89que reverti huc ad meos, & cum his vivere, quibuscum eram assuetus; quid mihi in mentem venit , aut postulare , aut optare, in quo Sanctitatis vestrae benignitas , atque humanitas precibus, &votis meis non praecucurrerit potius , quam supplicanti mihi fuerit assensa. Vera dicam,Pater Sancte, si haec pendantur omnia, dc simul examinentur ,

nec soluin cujusmodi ipsa sunt , quam ampla, quam clara , quam honorifica, sed etiam a quo auctore profecta sint, nempe a Principe sapie

tissimo omnium , & maximo, cujus Vel nutus o

nare solus quemlibet potest; mihi non intelligere

solum necelse est, verum etiam confiteri, ad tantam vim , dc magnitudinem omnium obligationum ferendam, ac sustinendam, me unum non satis esse;

ad quam ne omnes quidem, qui ubique sunt, majore multo ingenio , quam ego; opibus fortunae praediti , pares esse potant . Sed etsi tantorum Onere ossiciorum oppressus , & pene obrutus, i cum novae gratiae esse non arbitrabar; quod videbatur mihi vestrae Sanctitatis liberalitas tot erga me donis, & muneribus jam esse expleta; accessit tamen recens haec gratificatio , quod ejusdem vestrae Sanctitatis providentia singularique consilio , populos mcos mihi incolumes , atque salvos vide re licitum est , quoium ego propinquum , & imminentem interitum lugere jam coeperam . Etenim cum ad domesticam eorum paupertatem , quae sa

614쪽

& agri cultoribus loquor , quae longe maxima, &maxime cum Iudaeis implicita multitudo est cum

ad onera infantium a. & liberorum , quorum ser- me haec gens nimis interdum est secunda , cum ad sterilitatem terrae, rerumque gravem omnium , intolerandamque inopiam , Iudaeorum acerbitas,& crudelis exactio feneratarum pecuniarum accederet , quae illis per carcerem, per vincula, per detentionem in urbe agricolarum, & ruiticorum, eorumque ab aratro , & opere rustico abstracti

nem, minus certe honestis , & laudabilibus privilegiis concessa est; quis dubitare posset, quin omnia luetia, de lamentis , dc direptione larium , pauperumque focorum, suga , ploratu , lacriminque infantium , dc muliercularum misceri, atque agitari futurum esset necesse , nisi Sanctitas vestra suo incomparabili , dc opportunissimo dono , mora solvendi debitoribus ad annum prorogata , mi seris , atque egentibus ipso in tempore subvenisset 3 Quod quamquam ab illa datum est summi hominis mei, & praestantistimi Cardinalis auctoritati, & testimonio Reginaldi Poli, qui pro his

gentibus deprecatus cst ; tamen quoniam hujus rei fructus ad me potissimum redundat ; egoque memetipsum ad hanc sententiam , 8c voluntatem quotidie magis erudio , ut eorum qui in fide mea sunt, salutem , & tranquillitatem meis commodis & utilitatibus potiorem semper ducam; habeo , atque ago pro tanto beneficio Sanctitati vestrae

615쪽

l se , & confiteor , & praedico . Nam cetera illius erga me liberalitatis indicia ad me ornandum pertinuerunt ; hoc ad stabiliendum: ex illis meum nomen , & fama celebrior facta est; ex hoc pietas mea , Caritasque erga meos cum seu stum summae jucunditatis adepta est , quod statribus hisl meis , atque filiis neque enim alia eos mente , &voluntate prosequor ), jam jamque instante , di proxima pernicie per S. V.liberatis,me quoque in illis salvum , & sospitem ab eadem V. S. factum este gaudeo. In quo ipsa mihi, non honoris solum ut olim , sed hoc tempore, virtutis etiam atque ossicii, quod mihi multo est optabilius , & charius, &Parens , & adJutrix , & conservatrix sola est. Sed cum leve sit verbis agere gratias, ab operibus

autem atque factis altitudo fortunae S. V. me prohibeat; testor omnes eos, qui virtute, & veritate in caelo sibi domicilium acquisierunt, tanquam mei animi, dc intimae voluntatis conscios , me,uno excepto dumtaxat Deo,& iis quae ad Deum pertinent . quae S. V. vult etiam excipi, omnes meos de reliquo sensus omnes , animi mei facultates atque partes , omnem cultum , amorem ,

t Observantiam , gratiam , ita & debere, & habere S. V. deditam , atque adstrictam , ut nihil neque in fortuna , neque in vita meum esse possit, quod non ad illius necessaria tempora , omnemque ejuS

616쪽

auctoritatem , & dignitatem defendendam, si usus veniat, offerre, atque objicere sim paratus. Interim autem pia voluntate erga S. V., & grat, illius beneficiorum memoria incensus, Deum omnipotentem assidue rogo , ut is ea omnia V. S. largiatur semper , dc tribuat , quae egomet maxime ab illo tribui mihi semper Cuperem , atque concedi . Valeat S. V. cujus beatissimis pedibus me commendatum esse cupio . Carpento- raeti Idibus Februariis Μ. D. X. L. S. V. infima Creatura Ia.Sadol.

XXXIV. CAROLO LOTHARINGO CARD.

SΑepe mihi ad amplitudinem tuam scribere cupienti ,'initia ejus familiaritatis , quae olim

summa tua humanitate mihi tecum contigit , hoci litterarum genere . quando majoribus ossiciis non possum , colere , illa res fuit impedimento , quod sum veritus , ne si tibi tot tantisque negotiis im

pedito

r Beelesiastieam provinciam Comitatus Venusini magnis assectam ineom. modis , iniur a regiorum militam , Carolo commendat , qu tempore ad Regem Legati mittebantur , qui praesentiam incommodorum levamen petebant, di adversus sutura aliquod praesidium. Notissimum est Caro li huius nomen , vel ex historia Tridentini Cone illi ; Si de eo nos quoque multa ad orationem ultimam Perpiniani , atque inter cetera. eum vulgo Gui sus seu Guilianus diceretur . defuncto Ioanne patruo Cardinali , Loti r grum diei coeptum , quod 3t Thuanua lib. a. num. I a. tradit, & ciaeciniuarom. 3. 6L-Cum tamen Cardiniata creatus fit VI. Kal. Aug. a. 1147. hinc vel error irrepsit in anno adseribendo . legendusque hie idem , Sadoleti vitae postremus , vel inscriptio Carolo Cayssinati postea adlita 3 quod est sortasse vertas: ita enim scribit Sadoletus , at videatur Carpentoracti cist .

617쪽

IAcoHI SADOL RTI. θ 93 pedito inanes litteras misissem , non satis tibi videter , dc gravissimarum occupationum tuarum, Ze publicae utilitatis rationem ducere . Nam tu cum eas apud maximum istum Regem Reipublicae partes geras, quae summa tua virtute , summoque ingenio ,' tuaque , & Majorum tuorum nobilitate maxime sint dignae ; profecto curae cogitationeiaque tuae minime sunt interpellandae, nisi cum se aliqua gravior occasio obtulerit, ut ad operam Patrociniumque tuum pro necessariorum nostrorum commodis sit confugiendum . Quae quidem nunc , cum mihi in primis opportuna esset oblata occasio scribendi ad te, ut tibi horum populorum, qui meae curae a Deo commissi sunt, res & commoda dissicillimo ipsorum tempore t ommendkrem , libenter eam arripui; existimans id quod re est, me neque honestiore ratione meh summae erga te observantiae amorisque constantiam tibi declarare , nec justiore de causa tuam humanitatem , benivolentiam, atque amicitiae fidem implorare posse . Ea autem res sic se habet. Cum haec Eccletiastica provincia Comitatus Venesini magnis modo affecta csset incommodis ex militum regi rum exercitu,qui non eis legibus eaque moderatione,quae illis ab optimo rege fuerat praescripta, iter per haec loca fecerint, sed fere hostili animo hanc maxime pacatam, Regi ipsi deditam provin-

Ciam Vexaverint, magnisque nostros homines cum injuriis contunieliisque affecerint, tum extraordi-

618쪽

sρο EpIs TOL Rnariis sumptibus exhauserint; statutum est publico consilio duos is huc ex nostris mittere , genere, probitate , indultria in primis insignes, qui clementissimum Regem de provinciae hujus incommodis admoneant, petantque ab eo cum aliquod praesentium incommodorum levamen, tum futurorum etiam temporum praesidium : quod quidem non in pecunia , sed totum in ipsius Regis gratia benignitateque positum sit. Eos ego , causamque una hujus provinciae, tuae amplitudini, bonitati,

fidei, humanitatique commendo; te etiam , a que etiam Orans atque obtestans , ut tuam gratiam auctoritatemque , quae summa est, interponere velis , quti Rex ipse facilem se precibus nostris pra heat . nosque , quos suo nomini, auctoritati, voluntati addictissimos, cum usus venit, semper est expertus , dignos si aluat, quos & justitia sua aequitateque tueri & benignitate , & gratia prosequi velit. Hoc cum nobis gratissimum & ad homines hujus affli e proVinciae.sublevandos opportuni iasimum feceris, tum tuo etiam ossicio , & di nit ii maxime consentaneum : cum haec ipsa provincia ita in ditione Romana , & sic Ecclesiae sit, ut nominatim , ac proprie ad amplissimum ordinem S. R. f. Cardinalium pertineat ; in quo Ordine

Cum tu auctoritate , gratia , opibus, virtute , di- 'gnitatcque tantopere excellas , debes profecto ea Jipsa eximia, cum animi tui, tum sortume bona, quae ἰad omnium commoda , qui tua opera indigeant, t

619쪽

J eo BI SADoLETI. systam liberaliter adhibere es solitus, in primis ad eorum, qui tuae fidei crediti sunt, salutem, utilitatesque conserre : me vero ipsum tanto tuo beneficio devinxeris, si tum negotia hujus provinciae , tum eos ipsos actores , & nuncios tua illa insigni combtate fueris compleXus, ut maximam tibi perpetuamque gratiam, si minus eam meis ossiciis re- serre possim quod tua amplitudo tenuitatem sortunae meae longe e X superat); gratissimo tamen , &memori animo sim habiturus. Vale Kalend. Aprilis Isssa.

XXXV. Iacobus Sadoletus Episcopus Carpentoracte sis Clarissimo Iuris utriusque Doctori

IOANNI DE LOPIS.AΜor tuus erga me omnibus in rebus se ostendit, idem ille quidem semper , & inveter tus jam inter nos, sed aliis atque aliis quotidie

operibus ac ossiciis novus. Nam ut ego principio tuae virtutis atque doctrinae fama commonitus,

P p a cum

Iohanni Lopis qui opusculum quoddam suum ei nuneupaverat officiose respondet. opusculi hie est titulus ι Soleamis reputitio utilis a L. si patre C. de Haνed. instit. per euris. I. U. Doctorem D. Dan. de Lopis Reerectorem Comitatus Venusini edita . In qua ultra proripalem materiam

multa inseruntur , qua adrectorum animarum mores pertinent. Lugduni apud Seb. GOphium 1336. in nuneupatoriam epistolam ipsius Ioannis de Lopis , ibidem edita est hae ipsa Sadoleti epist*a . Eam tamen maluimus hic repraesentare , quod in paueorum manibus si ille liber ; quem Fontana Bibl. Legat. pari. ε. AIum memorat ex testimonio Freymonii. Qualis quantusque vir fuerit Ioannes , Sadoletus , qui eum viearium sibi delegerat, testatur. adole tum vero vieissim laudat Ioannes , ae de eo inter

620쪽

ς 96 ΕΡ Is T DL Rcum essem absens , atque in urbe Roma degerem , te ad meae procurationis Episcopalis onus mecum una subeundum vocavi, vicariumque meae dili

gentiae constitui; primum illud fuit indicium tui

amoris, quod libenter &midiose meam vocantis a iustoritatem secutus es, totumque te mihi &meis commodis dedisti atque exposuisti: alterum etiam praestantius quod tanta integritate & diligentia munus illud curalli, ut tuam singularem juris utriusque scientiam non minore cum fide Ac

justitia conjunctam omnes e X periremur . Veni in Ecclesiam meam , hac quidem commorandi, &D m

eetera , haee habet in nuneupatolia Illa episto Ia ; Aeeedunt ad bonariam Hsciplinarum tuarum splendorem tot practara animi dotes . tamque ingularis virtus , omnιbus, qui te uorum, te a ιν-. Q ue , te imιtar. ἰmpt Fbile videatuν . Reerunt hae , Reverende Pater, ut tu muneri, cui merato praes, non prece . aut precio, non potentrem inqantia, minus Hiam tua , ne Heam in oνtunitare, sed neque petitione perυe ius sis, sed mora Leonis x providentia , aut ex urbe Roma multis =n iliaribus ab pentem , Ante Eeelesia pastore desitura , de te potius quam tibi voluit pro videre ; teque ex longa νerum experientia eum essesneus, eus Paqoris ossi

citiis congruebat, ua aeceptandum compulit renitentem . . . . Hae tua tam

praelara virtus, inique mores probat3s i, Antistes dignisi me, me a na-rali solo , dulei simaque Αυenionensi patria in ius m serυirium evocarunt ;eum tua amyιirit ιει , cui pro susceptis a re beneficiis plurimum ibeo aliquas lueubrationum mearum primitias est erre honestum existimarem . interim cum argumentum quod tibi gratum esset, eosito, relatum es, re ea ussam duorum eivium tuorum , qui jam annis plurimis sitigarunt, eo o-n nram suscepisse; iande non indignum existimavi legem illam , in quar otius proeessus humma coasi rit repetere,non ut ina amplatudini ac plenit ἀ-dini aliquid alietam ; sed eum in ea usa iιla ego jus dixerim, ut omnibus

innotestat, quam examinarum eircumstpectum nostrum in ea re fuerit judicium , adduco etiam nee extra propositum aliqua qua ad Pres itero-ν rem tr rectorum animarum rem multum pertinent, ut eos , quas ris siolici- Iussi urs partem voeam, ad tut ι miratronem exertarem . Ex qui bus habes. Plaeter Sadoleti laude in , Joannis patriam , & libri scribendi causam sta:)e cognitam atque perspectam .

SEARCH

MENU NAVIGATION