장음표시 사용
601쪽
I co EI SADOLETI. s7 stris praecipue nitimur . Quae cum ita sint, Pater Sancte, cum iste nobiscum vivat, tot tunisque apud nos, & liberis pluribus comparatis, multas, &honorificas conditiones, quae sibi offereb.intur, alias sterit aspernatus , nullo modo intendens ab umbra& patrocinio Sanctitatis vestrae se dimovere ; intelleximus nunc magno nostro cum dolore Illustrisis. Ducem Mediolani vocare eum ad Gymnasium
Papiense ; & nisi pareat poenam illi publicationis
honorum,quae possidet in Mediolanensi Ducatu , ex quo est oriundus, proponere . Quod si accidat, P
ter Sancte, nos maximum Certe detrimentum, Se
des autem Apostolica non exiguum damnum sui splendoris, & nominis inter has nationes factura est Nec vero aequum nobis videtur,cum hic tantus vir sub duorum Principum dominio constitutus, in amborum statu bona, dc fortunas obtineat, ut a minore Principe ei imperetur , quo is majorem debeat posthabere , & relinquere. Hoc enim est in kriori Principi, non suo jure uti, sed alterius jus, quod , & gravius sit, & verius , velle pervertere Atque etiam illud & expectant, & intelligunt omnes,Sanctitatem vestram non minus sortem,& con-mntem in retinendo tali ornamento , & praesidiotidelium populorum suorum esse debere , quam allos In eo evocando , & eripiendo . Quae cum se lac habeant, Pater Sancte; cum magna populis his ex hoc homine utilitas, magnum Ecclesiastico si tui proveniat decus; nosque si hoc lumine prive-O o mura
602쪽
s 3 Εν Is et Lamur, in tenebris deinde videamur quodammodo futuri; rogo ac deprecor Sanctitatem vel iam , ut suscipere curam sua magnitudine, & sapientia clignissimam hanc velit. Dci nobis, & suae , ac sedis Apostolicae laudi conservetur hic vir, sine quo Avento , hoc quidem in tempore , luce omni orba,& litterarum , & jurium , dc quotidianae ad eam venientium celebritatis esset remansura. Quod cum& honoris Sanctitatis vestrae, & ipsius subditorum commodi causa postulo , tum vero illa mihi summum in hoc quoque beneficium privatim concensura est , qui huic homini conjunctissima amicitia sum astrictus , diligoque eum amore quodam si gulari ; ur si ille mihi eripiatur , dimidium pene mei mihi videar amissurus; a quo moerore animi me , dc totam simul Patriam hanc Sanctitas vestra , ut liberare dignetur , omnes illam supplices oramus, & obsecramur.De hac eadem re ad D. Bl siumSecretarium scripsi, qui exponat Sanctitati vestriae desiderium nothrum , & quod fieri ab ea pro nobis cupimus, requirat: cui illa, dc fidem , dc benignitatem suam exhibebit. Dominus Deus Sa ctitatem vestram omni sua gratia. & prospeIit te tueatur semper , & conservet; cujus me pedibus sanctissimis humillime commendo. Carpencto racti xI. Martii ΜDXXXIII. S. V. infima creatura Ia. Sadol.
603쪽
sunt, coniugio semper ad operam . & ad benivolentiam erga me tuam, quam nullo mihi loco de suisse expertus sum; qucique minor talium amicorum copia est, qui erga absentes amicitiae fidem
tueantur , hoc ego te merito magis amo, videorque mihi ex eo plurimum tibi debere, speroque tempus sore , ut tu quoque talibus tuis ossiciis, de ista animi virtute vehementer ex me gaudeas: non enim aliquam tibi aliquando gratiam non relaturus sum. Sed ut veniam ad id quod volo; scito, mi Blosi humanissime , si ulla in re unquam benivolentiam mihi tuam praestitisti, eam nunc maxime me in hac re exquirere , quae, sicut ego jam semper soleo, ad ossicium meum, non ad compendium ali- uos pertineat. Habemus in civitate Aventonensium mum quendam virum Ioannem Franciscum Ripam Iurisconsultum inter primos nobilem, cujus
1 Eluzem argumenti epistola haee ae superior. Blosio littere in editis extant ιιε. vix r. gr. Blosii vero ipsius extant versus in Corieianis multi , di in Suburbanum Chisaaum . Inter uberes suaw3 Deras reeensetur Sadoleto lib. v. . t . Factus est a Paulo ara. Episcopus Fatrinas, eoque Episcopatu abdicato Romae vixit,ubi a. ts fg.deeest, sepultu'.est in aede S.M. de Aquiro posito hi e thulo . D. D. M. Bι in Patiario Prasuli Fulginat. Clameguis m. Muta rix. Iulii ari. Poris aster ris, viro
604쪽
s8o Εν Is T LRnomine, integritate, doctrina, tota haec Provincia& Sedis Apostolicae dignitas in his gentibus ex imie honestatur . Eum ego praeterea quoque incredibiliter diligo: summa enim est in homine comitas, summum ingenium , tum animus plane nobis dedi tua ; nosque illius consilio, virtute , opera plurimum utimur , ncque nos tamen plus, quam reliqui omnes; quum maximi quotidie ex omni Gallia concursus fiant eorum , qui ad istius prudentiam ,& consilium de suis maximis rebus relerant: habet ipse in eadem civitate uxorem , fain illam , fortunas , liberos, majotibusque saepe praemiis solicitatus , ut in alias regiones se conferret, nunquam voluit a summi Pontificis umbra patrocinioque divertere . Hunc nunc Dux Mediolani Papiam revocat , & nisi pareat, publicationem bonorum mianitatur , quae isti non pauca sunt in Cisalpina Gallia , ex qua est oriundus. Quod si accidat, ut istea nobis auferatur, non solum damnum, & dedecus, sed dolorem etiam magnum sumus accepturi: h civitas ipsa Avento , hoc provincia tota, hoc nos iniquo animo serimus . Itaque praeter alios ego quoque privatim ad summum Pontificem scribo ;quarum litterarum exemplum ad te jussi perserri:
petimus autem hoc remedii, ut maximus Ponti sex vehementer agat cum Duce per litteras , dc. Nuncios si Nuncium tamen apud eum ullum habet) , ut hic ab hac praeceptione velit desistere , Sedique Apostolicae non minus, quam Duci ipsi subjectum,
605쪽
I A e o a I s L n o L 3 τ I s8rmajori& potio: i Domino suo deservire permitistat . Etenim habet iste, ut dixi sub Pontificis imperio domicilium, & sortunas , quodque pluris est , habet voluntatem, in Apostolicae Sed is gremio
semper requiescendi; tum autem etiam ad Legatum hujus Provinciae , & ad civitatem Avenionem sem literas Pontifex mittat, quibus severe jubeat, atque imperet, ne hunc ullo modo patiantur di- scedere . Haec te mi Blosit, ut renuncies Pontifiei , agasque cum eo , ut quemadmodum volumus, fiat, in primis oro rogoque : ut Vero litterie. graviter, expresse, significanterque fiant, tuo nobis ingenio , tua diligentia , tuo labore fuerit opus; quem ut mea gratia levem tibi, ut jucundum csio arbitrere , magnopere a te peto : nihil mihi omnino potes facere gratius; inter plurima tua erga me officia, hoc mihi optatissimum futurum; qui vehementissime laboro,ut mihi vir amicissimus, suum his populis solatium atque lumen , Sedis Apostolicae eximium decus, ne auseratur . Vale mi Blo- si , nosque , quod facis, dilige , & Antonio Cornu
Eano meo, qui tecum de hac eadem re loquetur humanitatem , & studium tuum accomoda. Iteium vale. Carpentoracti v. Idus Martii Μ xxx III.
Tuus frater amicissimus Ja. Sadol.
606쪽
SANCTUS. AC BEATUS. D. N. PAPAE LΡΑter Sanctissime ac Beatissime, post pedum de
vota oscula beatorum. Non sine magna cura,&solicitudine animi ad Sanctitatem vestram scribo de his , quae hic passim ieruntur ,& praedicantur, quae
ad summam existimationem Sanctitatis vestrie videntur mihi pertinere . Increbuit enim sermo, atque opinio , omnium sere hominum vocibus divulgata , hanc provinciam , in qua minimum prosecto Sedi Apostolicae apud exteras nationes Ornamentum constitutum est , ad alienas manus, aliudque imperium translatum iri, propeque diem ad-esIe , quo commutatio novi status facienda sit: in qua fama opinioneque communi, utinam possem Sanctitati vestrae ostendere,quam incredibiliter homines doleant , quam alii aegritudine animi, alii ira , indignationeque ferantur , quamque multa dicant, & proserant,quae perturbatis magis hominibus , quam prudentibus , & moderatis sint consentanea. Ego vero,cui ista & dolorem afferunt,
molestiam non mediocrem , quique pro meo summo amore in Sanctitatem vestram aegerrime ferre cogor, recentem gratulationem adventus sui quae maximam illi laudem attulit, hac contraria hinminum quasi recantione corrumpi, sultineo equidem
1 De rumore qui percrebuerat , Avenionem , oppidaque illi eoniuncta , Romani Pontificia voluntate . ad alienas manus perventum iri.
607쪽
I A cog Is A DoLBTI. 683dem partes, quoad positim , meoque solito & pem petuo more tueor honorem , & laudem Sanctitatis vestrae; sed studio , & sedulitati meae vehementer rumor iste adve satur, quem tamen confido esse: falsum; palamque ita omnibus dico , nullo mihi, modo persuadHi posse ,.quod ab optimo, & prui dentisi1mo Pontifice tantum , &tam inveteratum Sedis Apostolicae decus abiiciatur; praesertim cum nullum in hoc Christianae Reipublicae commodum , nulla praeclara dignitas, neque laus , nullum sapientis hominis consilium appareat , a quo genere rerum & actionum solita sit Sanctitas vestra
abhorrere : tum autem cum certum sit, eos, qui in
imperio, & ditione Sedis Apostolicae nati sint, &vixerint, eamque, ut matrem optimam , ac benignissimam summo amore semper, summa observantia, & fide prosecuti sint, hanc rem gravius morte esse laturos; quibus vero hoc veluti munus, &heneficium paretur, ut utilitatem suam non contemnant , animum tamen, 8c consilium donandi parum esse probaturos; fit mihi prorsus incredibile, talem sententiam,& voluntatem in tantum,& tam prudentem Pontificem,studiosissimum semper virtutis, & laudis incidere potuisse. Itaque.
ut dixi, contrariam opinionem tueor , proque nomine & fama vestrae Sanctitatis sortiter propugno; idemque mecum' facit vir omni virtute,& laude cumulatissimus Paulus Capisuccius Neocastrensis, dignus ea auctoritate,quam apud vestram Sanctitatem O o 4 obti-
608쪽
obtinet& in defendendo honore EcL. Haitico homo acer atque Constans , cujus ego Prudentiam , doctrinam , Ac singularem aequitatem , integi itatemque in maximo honore habeo : sed tamen utrumque nostrum iste hominum metus,& suspensio cunctorum animi,rumorque parum Apostolico nomini decorus non mediocri dolore amcit. Quod si Sanctitas vestra non alienum sua dignitate arbitrabitur, nos ambos de hac re , Cujusmodi sit, Certiores facere; erit utile prosectori ad decus Apostolicae Sedis, & ad consolandos horum populorum animCs,ut non rationibus solum,& argumentis,quae innumerabilia , 'c manifesta sunt, verum etiam vestrae Sancti talis testimonio , quod unum erit plurimi ,haec falsa, & indigna ipsius nomine opinio penitus tollatur. inod ut facere Sanctitas vestra dignetur, ego eam vehementer oro atque rogo. De rebus
reliquis scripsi superioribus diebus ad Sanctitatem
vestram , librumque misi ; quas meas literas ad eam puto perlatas. Itaque repetere eadem , superum neum esse duco. Me quidem amantissimum, deditis. simum, observantissimum nominis, honoris , lauditque vestrae Sanctitatis, ipsius benignitati, ic clementiae summae commendo ; cujus Deus , & vitam& virtute n quotidie magis, & secundet, & augeat . Ex oppido Bauceto v I. Id. April. ΜDXXX1 v. Sanctitatis vestrae infima creatura Jacobus Sadoletus.
609쪽
T Ncredibilem coepi voluptatem ex tuis litteris; A vidi enim in illis, perspexi, meam in te summam benevolentiam , insignemque observantiam,& cognosci a te , & in primis grate accipi: quonihil mihi potest evenire optatius . Certe enim ego, quo ex tempore nosse te coepi, statim de tes ci id judicium , quod praestans virtus tua &nobilitas postulabat: quorum utrumque etiam mihi videbatur in te esse illustrius,quod cum integritate animi, & quadam religionis erga Deum constantia
erat conjunctum ; quam ego virtutem omnium st tuo este maximam . Itaque & antea semper amavi te , & colui, & nunc hac Collegii necessitudine' adjuncta, etiam enixius veneraturus sum: sed haec factis melius praestabo , quam verbis . Ex litteris ad Paulum , quas dedisti, cognovi quam a- manter & quam diligenter ossicio pro me sunctus apud Memorantium Magnum Magistrum sueris, de quo ago tibi maximas gratias. Illum ego certe
Virum jampridem honore magno atque Observan tia sum prosecutus, non tam quicquam eXpetens ab eo non enim tum egebam , cum illam vivebam Vitam , cujus etiam nunc desiderio non mediocri-
Rodulpho Pio , evi extant editae litterae Sadoleti lib. v. ae R. 3. qua postrema gratulitolia est de Cardinatatu . His vero . ossiciosis ejusdem 3 dinalis litteris para ollicio& binevolentia respondet aa creati sani una cardinales a Paulo .
610쪽
s 86 EPISTOL Eter amictor : erat enim prorsus beatissima) sed viratus hominis , prudentia , quam in maximis rebus admirabilem perspexeram, totum me illi vinctum , adstrictumque tradiderat, ut nihil mihi esset in amore ardentius . Nunc cum tantum ipse erga me humanitatis , benivolentiaeque o1tendat , idque bonitate tantum sua , nullis meis meritis ,
flagitationibusve compulsus; infinitum est prosecto, quod illi debeo: cujus utinam persolvendi aliqua saltem ex parte aliquando mihi offeratur occasio ; sed hoc dies ipsa, & ratio temporum gubernabit. De subveniendo sortunis meis quod tam liberaliter pollicitus est, gratissimus mihi est animus; res autem ipsa. etsi necessaria est, quod hic locus atque honos uberiorem sortunam postulat , quam mea sit; tamen judicio magis summi Viri , quam munere laetabor ; cum praesertim ipse sponte sua in hanc venerit cogitationem, ut &ipsius liberalitas illustrior , & mea modestia , qua ego semper a petendo ac flagitando deterritus sum, incorruptior possit permanere . Sed de his satis . Ego in te, amplissime Carpensis, & ut in amicissimo
fidem omnem meam, ut in dignissimo hon rem , atque cultum jamdudum collocavi; tu ut
me diligas, tibique deditisIimum suscipias, magnopere te rogo . Vale XII. Kal. Apr. Μ DXXXVII. Roma.