M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

INST. ORATOR. PROOEMIUM.

suisset aliquando perfectus, non a philosophorum scholis

virtutis praecepta peterentur. Nunc necesse est ad eos aliquando auctores recurrere, qui desertam, ut dixi, partem oratoriae artis, meliorem praesertim, occupaVerunt, et Velut nostrum rep cere; non ut nos illorum utamur inventis, sed

ut illos alienis usos esse doceamus. Sit igitur orator vir l8 talis, qualis vere sapiens appellari possit: nec moribus modo persectus nam id mea quidem opinione, quanquam sunt qui dissentiant, satis non est) sed etiam scientia et omni facultate dicendi. Qualis sortasse nemo adhuc suerit, sed 19 non ideo minus nobis ad summa tendendum est: quod secerunt plerique veterum, qui, etsi nondum quemquam sapientem repertum pulabant, praecepta tamen sapientiae tradiderunt. Nam est certe aliquid consummata eloquentia, neque 20 ad eam pervenire natura humani ingenii prohibet. Quod si non conlingat, altius tamen ibunt, qui ad summa nitentur, quam qui, praesumpta desperatione quo velint evadendi, protinus circa ima substiterint. Quo magis impetranda erit venia, si ne minora quidem 21 illa, verum operi, quod instituimus, necesSaria praeteribo. Nam liber primus ea, quae sunt ante ossicium rhetoris, continebit. Secundo prima apud rhetorem elementa et quae de ipsa rhetorices substantia quaeruntur tractabimus. Quinque 22 deinceps inventioni, nam huic et dispositio subiungitur, quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntiatio Veniunt, dabuntur. Unus accedet, in quo nobis orator ipse informandus est, ut, qui mores eius, quae in Suscipiendis, discendis, agendis causis ratio, quod eloquentiae genus, quis agendi debeat esse finis, quae post finem studia, quantum nostra valebit infirmitas, disseramus. His omnibus ad-23 miscebitur. ut quisque locus postulabit, docendi ratio, quae non eorum modo scientia, quibus solis quidam nomen artis dederunt, studiosos instruat et ut sic dixerim) ius ipsum rhetorices interpretetur, sed alere facundiam, vires augere eloquenliae possit. Nam plerumque nudae illae artes nimia 24 subtilitatis assectatione Dangunt atque concidunt quidquid est in Oratione generosius, et omnem sucum ingenii bibunt et ossa detegunt, quae ut esse et astringi nervis suis debent,

32쪽

M. FAB. QUINTILIANI 25 sic corpore operienda sunt. Ideoque nos non particulam

illam, sicut plerique, sed quidquid utile ad instituendum Oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus breviter omnia demonstraturi. Nam si quantum de quaque re 26 dici potest persequamur, finis operis non reperietur. Illud tamen in primis testandum est, nihil praecepta atque artes valere nisi adiuvante natura. Quapropter ei, cui deerit ingenium, non magis haec scripta sint quam de agrorum cultu 27 sterilibus terris. Sunt et alia ingenita quaedam adiumenta, vox, latus patiens laboris, Valetudo, constantia, decor: quae si modica obtigerunt, possunt ratione ampliari, sed nonnunqua in ita degunt, ut bona etiam ingenii studiique corrumpant: sicut et haec ipsa sine doctore perito, studio pertinaci, scribendi, legendi, dicendi multa et continua exercitatione per se nihil prosunt. QUEMADMODUM PRIMA ELEMENTA TRADENDA SINT.

I. Igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat, ita diligentior a principiis fiet. Falsa enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi, quae

tradantur, esse concessam, plerosque Vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. Nam contra plures reperias et faciles in. excogitando et ad discendum promptos. Quippe id est homini naturale: ac sicut aves ad volatum, equi adcursum, ad Saevitiam serae gignuntur: ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia, unde origo animi coelestis 2 creditur. Hebetes vero et indociles non magis secundum naturam homines eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum. Fuerit argumentum, quod in pueris elucet spes plurimorum, quae cum emoritur

aetate, manifestum est, non naturam defecisse sed curam.

3 Praestat tamen ingenio alius alium. Concedo : sed plus emciet aut minus: nemo reperitur, qui sit studio nihil consecutus. Hoc qui perviderit, protinus ut erit parens lactus acrem quam maxime curam spei suturi oratoris impendat. 4 Ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas si fieri posset sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pa'

teretur Optimas eligi voluit. Et morum quidem in his haud

33쪽

INST. ORATOR. LIB. I, 1.

dubie prior ratio est, recte tamen etiam loquantur. Has pri- 5mum audiet puer, harum verba emingere imitando conabitur. Et natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus annis percepimus: ut Sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt. Et haec ipsa magis pertinaciter haerent, quo deteriora sunt. Nam bona facile mutantur in peius: numquando in bonum verteris vitia Τ Non assuescat ergo, ne dum insans quidem est, sermoni, qui dediscendus sit. In parentibus vero quam plurimum esse eruditionis opta- 6verim. Nec de patribus tantum loquor. Nam Gracchorum eloquenliae mullum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis

traditus: et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae d. filiae oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem. Nec 7 tamen ii, quibus discere ipsis non contigit, minorem curam docendi liberos habeant: sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes.

De pueris, inter quos educabitur ille huic spei destinatus , idem quod de nutricibus dictum sit. De paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plane, 8

quam primam esse curam Velim, aut se non esse eruditos

sciant. Nihil est peius iis, qui paulum aliquid ultra primas

litteras progressi salsam sibi scientiae persuasionem induerunt. Nam et cedere praecipiendi partibus indignantur et velut iure quodam potestatis, quo sere hoc hominum genus

intumescit, imperiosi atque interim saevientes stultitiam suam perdocent. Nec minus error eorum nocet moribus: siquidems

Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque etiam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta. Si cui multa videor exigere, cogitet oratorem institui, Iorem arduam, etiam cum ei formando nihil desuerit: praeterea plura ac difficiliora superesse. Nam et studio perpetuo et praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus est. Quapropter praecipienda sunt optima: quae si quis II gravabitur, non rationi desuerint sed homini.

34쪽

M. FAB. QUINTILIANI Si tamen non continget, quales maxime velim nutrio A, pueros, paedagogos habere: at unus certe sit assiduus Io-

quendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicia viliose, corrigat protinus nec insidere illi sinat: dum tamen intelligatur, id, quod prius dixi, bonum esse, hoc

remedium.12 A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet: simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est,

13 unde et nostrae fluxerunt. Non tamen hoc adeo superstitiose fieri velim, ut diu tantum Graece loquatur aut discat, sicut plerisque moris est. Hoc enim accidunt et oris plurima vilia in peregrinum sonum corrupti et sermonis: cui cum Graecae figurae assidua consuetudine haeserunt, in diversa quoquel 4 loquendi ratione pertinacissime durant. Non longe itaque Latina subsequi debent et cito pariter ire. Ita fiet, ut, cum aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat.15 Quidam litteris instituendos, qui minores septem annis essent, non putaverunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset. In qua sententia Hesiodum esse plurimi tradunt, qui ante grammaticum Aristophanen suerunt: nam is primus υπολ κας, in qu0 libro scriptum hoc invenitur, negavit esse huius poetae.16 Sed alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem praeceperunt. Melius autem, qui nullum tempus vacare cura volunt, ut ChrIsippus. Nam is, quamvis nutricibus triennium d siderit, tamen ab illis quoque iam sormandam quam 17 optimis institutis mentem insantium iudicat. Cur autem non pertineat ad litteras aetas, quae ad mores iam pertinet ΤNeque ignoro, toto illo, de quo loquor, tempore ViX tantum effici, quantum conferre unus postea possit annus: sed tamen mihi, qui dissenserunt, videntur non tam discentibus

18 in hac parte quam docentibus pepercisse. Quid melius alioqui facient, ex quo loqui poterunt 3 Faciant enim aliquid

necesse est. Aut cur hoc, quantulumcunque est, usque ad

septem annos lucrum fastidiamus 7 Nam certe quamlibet parvum sit, quod contulerit aetas prior, maiora tamen aliqua

35쪽

INST. ORATOR. LIB. I, 1.

discet puer ipso illo anno, quo minora didicisset. Hoc per 19

singulos annos prorogatum in summam proficit: et quantum in infantia praesumptum est temporis, adolescentiae acquiritur. Idem etiam de sequentibus annis praeceptum sit: ne, quod cuique discendum est, sero discere incipiat. Non ergo perdamus primum statim tempus, atque eo minus, quod initia litterarum sola memoria constant, quae non modo iam est in parvis sed tum etiam tenacissima est. Nec sum adeo 20 aetatum imprudens, ut inflandum protinus teneris acerbe putem exigendamque plane operam. Nam id in primis cavere oportebit, ne studia, qui amare nondum potest, oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet. Lusus hic sit: et rogetur et laudetur et nunquam non secisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceaturalius, cui invideat; contendat interim et saepius vincere Seputet et praemiis etiam, quae capit illa aetas, evocetur. Parva docemus oratorem instituendum professi, sed est 21 sua etiam studiis infantia: et ut corporum mox sortissimorum

educatio a lacte cunisque initium ducit: ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et haesit circa formas litterarum. Nec siquid discere salis non est, ideo nec necesse est. Quod si Mnemo reprehendit patrem, qui haec non negligenda in suo filio putet: cur improbetur, Si quis ea, quae domi suae recte faceret, in publicum pr0mit 7 Atque eo magis, quod minora etiam facilius minores percipiunt: et ut corpora ad quosdam membrorum sexus formari nisi tenera non possunt: sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit. An Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima lit- 23lerarum elementa tradi ab Aristotele, summo eius aetatis philosopho, Voluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum initia et a persectissimo quoque Optime tractari et pertinere ad summam credidisset J Fingamus igitur 24 Alexandrum dari nobis impositum gremio, dignum tanta cura insantem quanquam suus cuique dignus est): pudeatne me in ipsis statim elementis etiam brevia docendi monstrare compendia ΤNeque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plu-

36쪽

M. FAB. QUINTILIANI rimis video, ut litterarum nomina et contextum prius quam 25 sormas parvuli discant. Obstat hoc agnitioni earum non intendentibus mox animum ad ipsos ductus, dum antecedentem mem0riam sequuntur. Quae causa est praecipientibus, ut etiam, cum satis affixisse eas pueris recto illo quo primum scribi solent contextu Videntur, retro agant rursus et varia

permulatione turbent, donec litteras qui instituuntur suci enorint non ordine. Quapropter optime sicut hominum pariter 26 et habitus et nomina edocebuntur. Sed quod in litteris obest, in syllabis non nocebit. Non excludo autem, id quod est notum, irritandae ad discendum insantiae gratia eburneas etiam litterarum sormas in lusum offerre: vel si quid aliud. quo magis illa aetas gaudeat, inveniri potest, quod tractare, intueri, nominare iucundum sit. 27 Cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas tabellae quam optime insculpi, ut per illos velut sulcos ducatur stilus. Nam neque errabit, quemadmodum in ceris, continebitur enim utrinque marginibus neque extra prae scriptum egredi poterit) et celerius ac saepius sequendo certa vestigia firmabit articulos, neque egebit adiutorio mare num suam manu superimposita regentis. Non est aliena res

quae sere ab honestis negligi solet, cura bene ac velociter scribendi. Nam cum sit in studiis praecipuum, quoque Solo verus ille prosectus et altis radicibus nixus paretur, Scribere: ipsam tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret: unde sequitur alter dictandi, quae 29 transferenda sunt, labor. Quare cum semper et ubique tum praecipue in epistolis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse. 30 Syllabis nullum compendium est: perdiscendae omnes nec, ut sit plerumque, dissicillima quaeque earum disserenda, 31 ut in nominibus scribendis deprehendantur. Quin immo ne primae quidem memoriae temere credendum: repetere et diu inculcare suerit utilius, et in lectione quoque non pr0 perare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit. Tunc ipsis syllabis verba complecti et his sermonem connectere inci

37쪽

ΙΝST. ORATOR. LIB. I, 1.

piat. Incredibile est, quantum morae lectioni sestinatione 32 adiiciatur. 'Hinc enim accidit dubitalio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt dissidentibus. certa sit ergo in primis 33 lectio deinde coniuncta et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas. Nam prospicere in dextrum 34 quod omnes praecipiunt) et providere, non rationis modo sed usus quoque est: quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, dividenda intentio animi, ut aliud voce aliud oculis agatur. Illud non poeul-tebit curasse, cum scribere nomina puer quemadmodum moris est) coeperit, ne hanc operam in vocabulis vulgaribus et sorte occurrentibus perdat. Protinus enim potest inter-3b prelationem linguae secretioris, quas Graeci γλωσσας Vocant, dum aliud agitur, ediscere et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam. Et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque Versus, qui ad imilationem scribendi proponentur, non otiosas velim sententias habeant sed honestum aliquid monentes. Prose- 36quitur haec memoria in senectutem et impressa animo rudiusque ad mores proficiet. Etiam dicta clarorum virorum et electos ex poetis maxime namque eorum cognitio parvis gratior est) locos ediscere inter lusum licet. Nam et maxime necessaria est oratori sicut suo loco dicam) memoria, et ea praecipue firmatur atque alitur exercitatione, et in iis, de quibus nunc loquimur, aetatibus, quae nihildum ipsae generare eX se queunt, prope sola est, quae iuvari cura docentium possit. Non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, 37

quo sit absolutius Os et expressior sermo, ut nominB quaedam versusque assectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coeuntibus inter se syllabis catenatos et velut confragosos quam citatissime Volvant: χο λινοὶ Graece Vocantur.

Res modica dictu, qua tamen omissa multa linguae vilia, nisi primis eximuntur annis, inemendabili in posterum pravitate durantur. UTILIUS DOMI AN IN SCHOLIS ERUDIANTUR. II. Sed nobis iam paulatim accrescere puer et exire

38쪽

M. FAB. QUINTILIANI

de gremio et discere serio incipiat. Hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utilius sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiae scholarum et vel ut publicis praece 2ptoribus tradere. Quod quidem cum iis, a quibus clarissimarum civitatum mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus video placuisse. Non est lamen dissimuland nm, esse nonnullos, qui ab hoc prope publico more privata quadam persuasione dissentiant. Hi duas praecipue rationes sequi videntur: unam, quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad vitia maxime prona, unde causas turpium factorum saepe extitisse utinam salso iactaretur: alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua impensurus uni vide-3tur, quam si eadem in plures partiatur. Prior causa prorsus gravis. Nam si studiis quidem scholas prodesse moribus Rulem nocere constaret: potior mihi ratio vivendi honeste quam vel optime dicendi videretur. Sed mea quidem sensentia iuncta ista atque indiscreta sunt. Neque enim esse Oratorem nisi bonum virum iudico, et fieri etiamsi potest nolo. De hac re igitur prius. 4 Corrumpi mores in scholis putant; nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla tam laesae hercule quam conservatae sanctissime utrobique opinionis. Natura cuiusque totum curaque distat. Da mentem ad peiora lacilem, da negligentiam sormandi custodiendique in aelata prima pudoris: non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint. Nam et potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter servos malos quam 5 ingenuos parum modestos conversatio est. At si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum socordia est: et praeceptorem eligere Sanctissimum quemque cuius rei prae cipua prudentibus cura est) et disciplinam, quae maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravem virum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebuntur. 6 Facile erat huius metus remedium. Utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus. Insantium statim de

39쪽

IN8T. ORATOR. LIB. I, 2.

Iiciis solvimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam

V Camus, nerVOS Omnes mentis et corporis frangit. Quid non adultus concupiscet, qui in purpuris repit' Nondum prima verba exprimit, iam coquum intelligit, iam conchylium poscit. Ante palatum eorum quam mores instituimus. In 7 lecticis crescunt: si terram altigerint, e manibus utrinque

sustinentium pendent. Gaudemus, si quid licentius dixerint. Vorba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et

osculo excipimus. Nec mirum: nos docuimus, ex nobis audiunt. Nostras amicas, nostros concubinos vident, Omne 8

convivium Obscenis canticis Strepit, pudenda dictu speclantur. Fit ex his consuetudo deinde natura. Discunt haec miseri, antequam sciant vitia esse: inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista sed in scholas asserunt. Verum in studiis magis vacabit unus uni. Ante omnia 9 nihil prohibet esse illum nescio quem unum etiam cum eo, qui in scholis eruditur. Sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem. Nam optimus quisque praece plorsrequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat, at sere 10 minores ex conscientia suae infirmitalis haerere singulis et

ossicio iungi quodammodo paedagogorum non indignantur. Sed praestet alicui vel gratia vel pecunia vel amicilia, ut 11

doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat: num tamen ille totum in uno diem consumpturus est 3 aut potest esse ulla tum perpetua discentis intentio, quae non ut visus oculorum obtutu continuo satigetur 7 cum praesertim multo plus secreti temporis studia desiderent. Neque enim 12 scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor assistit, quorum aliquid agentibus cuiliscunque interventus impedimento est. Lectio quoque non omnis nec semper praeeunte vel interpretante eget. Quando enim tot auctorum notitia conlingeret 7 Modicum ergo lempus est, quo in totum diem velut Opus ordinetur. Ideoque per plures ire possunt etiam quae I 3 singulis tradenda sunt. Pleraque vero hanc condicionem habent, ut eadem voce ad omnes simul perserantur. Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum, quibus certe quantuscunque numerus abhibeatur, tamen unusquiSque to-

40쪽

Μ. FAB. QUINTILIANI

14 tum seret. Νon enim vox illa praeceptoris ut coena minci Apluribus sufficit, sed ut sol universis idem lucis calorisquQlargitur. Grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poematu 15 enarret: tot illa discent quot audient. At enim emendationi praelectionique numerus obstat. Sit incommodum, nam

quid sere undique placet Τ) mox illud comparabimus commodis. Nec ego tamen eo mitti puerum volo, ubi negligatur. Sed neque praeceptor bonus maiore se turba, quam ut Sustinere eam possit, Oneraverit: et in primis habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium 16 in docendo spectet sed assectum. Ita nunquam erimus in turba. Νec sane quisquam litteris saltem leviter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam

quoque gl0riam peculiariter fovebit. Sed ut fugiendae sint magnae scholae cui ne ipsi quidem rei assentior, si ad aliquem merito concurritur,): non tamen hoc eo valet, ut sugiendae sint omnino scholae. Aliud est enim vitare eas, aliud eligere. 17 Et si resutavimus quae contra dicuntur, iam expligemus, 18 quid ipsi sequamur. Ante omnia laturus Orator, cui tu maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, assuescat iam a tenero non resormidare homines neque solitaria et velut umbratica vita pallescere. Excitanda menset attollenda semper est, quae in huiusmodi secretis aut languescit et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione: necesse est enim nimium tribuat 19 sibi, qui se nemini comparat. Deinde cum pro serenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus 20 didicerit quod inter multos laciendum est. Mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine imbutae. Neque enim est sanctius sacris iisdem quam studiis initiari. Sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit

21 Adde quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur, in schola etiam quae aliis. Audiet multa cotidie probari multa corrigi; proderit alicuius obiurgata desidia,

SEARCH

MENU NAVIGATION