M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ΙNST. ORATOR. LIB. I, 2. 15

proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio, turpe 22 ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. Accendunt omnia haec animos, et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est. Non inutilem scio servatum 23 esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classes distribuerent, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant: et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere prosectu Videbatur. Huius rei iudicia praebe-24bantur: ea nobis ingens palmae contentio, ducere vero classem multo pulcherrimum. Nec de hoc semel decretum erat: tricesimus dies reddebat victo certaminis potestatem. Ita nec superior successu curam remittebat et dolor victum ad depellendam ignominiam concitabat. Id nobis acriores ad rastudia dicendi saces subdidisse quam exhortationem docentium, paedag0gorum custodiam, vota parentum, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim. Sed 26 sicut firmiores in litteris prosectus alit aemulatio: ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior, hoc ipso quod facilior, imitatio est. Vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt: proxima amplectentur magis, ut vites arboribus applicitae inseriores prius apprehendendo ramos in cacumina evadunt. Quod 27 adeo Verum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeseret, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium sed temperare vires suas et ad intellectum audientis descendere. Xam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam re- 28spuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur: sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est. Nam maiora intellectu velut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt. Utile igitur habere, quos 29 imitari primum mox vincere velit. Ita paulatim et superiorum spes erit. His adiicio, praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus quod illa celebritate audientium instinctos. Maxima 30 enim pars eloquentiae conflat animo. Hunc assici, hunc concipere imagines rerum et transformari quodammodo ad natu-

42쪽

M. FAB. QUINTILIANIram eorum, de quibus loquimur, necesse est. Is porro. quo generosior celsiorque est, hoc maioribus velut organis cum- movetur: ideoque et Iaude crescit et impetu augetur et ali-31 quid magnum agere gaudet. Est quaedum tacita dedignatio,

vim dicendi laniis comparatam laboribus ad unum auditorem demittere: pudet supra modum sermonis attolli. Et sane concipiat quis mente vel decla muniis habitum vel orantis Vocem . incessum, pronuntiationem illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et sutigali 0-nem, audiente uno: nonne quiddam pati surori simile videatur ' Non esset in rebus humanis eloquentia, si tantum cum singulis loqueremur.

QUA RATIONE IN PARVIS INGENIA DIGNOSCANTUR ET QUA TRACTAΝDA SIΝT. ΙΙΙ. Tradito sibi puero docendi perilus ingenium eius imprimis naturamque perspici ut. Ingenii signum in parvis praecipuum memoria est. Eius duplex virtuS, facile percipere et fideliter continere. Proximum imitu lio: nam id quoque est docilis naturae, sic tamen, ut ea quae discit effingat, non habitum sorte et ingressum et si quid in 2 peius notabile est. Non dabit mihi spem bonae indolis, qui hoc imitandi studio petet, ut rideatur. Nam probus quoque in primis erit ille vere ingeniosus: alioqui non peius duxerim tardi esse ingenii quam mali. Probus autem ab illo segni et

3 iacente plurimum aberit. Hic meus quae tradentur non difficulter accipiet, quaedam etiam interrogabit, sequetur tamen magis quam praecurret. Illud ingeniorum velut praecox g - 4nus non temere unquam pervenit ad frugem. Hi sunt, qui

parva facile sagiunt et audacia provecti, quidquid illud possunt, statim ostendunt. Possunt autem id demum, quod in proximo est: Verba continuant, haec vultu interrito, nulla tardati verecundia proserunt. Non multum praestant Sed 5 cito. Non subest vera vis nec penitus immissis radicibus nititur: ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitalae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt . Placent haec annis comparata: deinde stat prosectus, admiratio decrescit.

43쪽

INST. ORATOR. LIB. I, 3.

Haec cum mimadverterit, perspiciat deinceps, quonam 6 modo tractandus sit discentis animus. Sunt quidam, nisi institeris, remissi, quidam imperia indignantur, quosdam continet metus quosdam debilitat, alios continuatio extundit, in aliis plus impetus facit. Mihi ille detur puer, quem laus excitet, 7 quem gloria iuvet, qui victus steat. Hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam nunquam verebor. Danda est tamen omnibus aliqua remissio: non solum 8 quia nulla res est, quae perferre possit continuum laborem, atque ea quoque, quae sensu et anima carent, ut servare

Vim suam possint, velut quiete alterna retenduntur; sed quod studium discendi voluntate, quae cogi non poteSt, conflat. Itaque et virium plus asserunt ad discendum renovali 0 ac recentes et acriorem animum, qui sere necessitatibus repugnat. Nec me offenderit lusus in pueris: est et hoc signum 10 alacritalis: neque illum tristem semperque demissum sperare possim erectae circa studia mentis lare, cum in h0c quoque maxime naturali aetatibus illis impetu iaceat. Modus tamen 11 sit remissionibus, ne aut odium studiorum laciant negatae aut otii consuetudinem nimiae. Sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiuscunque generis quaestiunculis aemulantur. Mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt: modo nulla vi-12deatur aetas tam infirma, quae non protinus, quid rectum pravumque sit, discat: tum vel maxime sormanda, cum Simulandi nescia est et praecipientibus facillime cedit. Frangas enim citius quam corrigas, quae in pravum induruerunt.

Protinus ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid 13

impotenter satiat, monendus est puer: habendumque in animo semper illud Virgilianum: Adeo in teneris consuescere multum est.

caedi vero discipulos, quamlibet et receptum sit et Chrrsippus non improbet, minime velim. Primum, quia deforme atque servile est et certe, quod convenit si aetatem 1 mutes, iniuria: deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabiιur: postremo, quod ne opus erit

44쪽

M. FAB. QUINTILIANI quidem hac castigatione, si assiduus studiorem exactor asti-15 terit. Nunc fere negligentia paedagogorum sic emendari videtur, ut pueri non sacere, quae recta Sunt, cogantur Sed, cum non secerint, puniantur. Denique cum parvulum verberibus coegeris, quid iuveni lacias, cui nec adhiberi potest 16 hic metus et maiora discenda sunt 3 Adde, quod multa vapulantibus dictu desormia et mox verecundiae sutura saepe dolore vel metu acciderunt, qui pudor Dangit animum et abiicit 17 atque ipsius lucis fugam et taedium dictat. Iam si minor in deligendis custodum vel praeceptorum moribus suit cura, pudet dicere, in quae probra nefandi homines isto caedendi

iure abutantur, quam det aliis quoque nonnunquam occasionem hic miserorum metus. Non morabor in parte hac: nimium est quod intelligitur. Quare hoc dixisse satis est: in aetatem infirmam et iniuriae obnoxiam nemini debet nimium 18 licere. Nunc quibus instituendus sit artibus, qui sic sormabitur, ut fieri possit orator, et quae in quaque aetate inchoanda, dicere ingrediar. DE GRAMMATICE. IV. Primus in eo, qui scribendi legendique adeptus erit lacultatem, grammaticis est locus. Nec reseri, de Graeco an de Latino loquar, quanquam Graecum esse prio-2 rem placet. Utrique eadem via est. Haec igitur professio, cum brevissime in duas partes dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in

3 recessu quam fronte promittat. Nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est, et enarrationem praecedit emendata lectio, et mixtum his omnibus iudicium est: quo quidem ita severe sunt usi veteres grammatici, ut nθnversus modo censoria quadam virgula notare et libros, qui falso viderentur inscripti, tanquam subditos summoVere sa- milia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redege- 4rint alios omnino exemerint numero . Nec poetas legisse Satis est: excutiendum omne scriptorum genus non propter historias modo sed verba, quae frequenter ius ab auctoribus sumunt. Tum neque citra musicen grammatice potest esse

persecta, cum ei de metris rhrthmisque dicendum sit, nec, si

45쪽

ΙNST. ORATOR. LIB. I, 4.

rationem siderum ignoret, poetas intelligat, qui ut alia omittam) totiens ortu occasuque .signorum in declarandis temporibus utuntur: nec ignara philosophiae, cum propter plurimos in omnibus sere carminibus locos ex intima naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum vel propter Empedoclen in Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui praecepta sapientiae versibus tradiderunt. Eloquentia quoque non me-bdiocri est opus, ut de unaquaque earum, quas demonstravimus, rerum dicat proprie et copiose. Quo minus sunt serendi , qui hanc artem ut tenuem atque ieiunam cavillantur, quae nisi oratoris suturi sundamenta fideliter iecit, quidquid Superstruxeris, corruet: necessaria pueris, iucunda genibus, dulcis secretorum comes et quae vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis. Ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices ele- 6menta, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit. An cuiuslibet auris est exigere littera-7rum sonos 3 non hercule magis quam nervorum . Aut grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquae nobis necessariae litterarum, non cum Graeca scribimus tum enim ab iisdem duas mutuamur) sed propriae in Latinis, ut in his seruus et uulaus Aeolicum digammon 8 desideratur, ut medius est quidam II et I litterae sonus: non enim sic optimum dicimus ut opimum, et in hers neque Εplane neque I auditur: an rursus aliae redundent, praeter il-9lam aspirationis, quae si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit) et K, quae et ipsa quorundam nominum nota est, et 0, cuius similis essectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, Κoppa apud Graecos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam 'ν non quaerimus 3 Atque etiam in ipsis vocalibus grammatici 10 est videre, an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia iam sicut tam scribitur et quos ut cos. At quae ut vocales 'iunguntur aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt 2.

46쪽

qui geminatione earum velut apice utebantur, aut duas: nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus fritabam fieri, si non 11 aliquae ossicio consonantium langantur. Quaeret hoc etiam, quomodo duabus demum vocalibus in se ipsas coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat. Atqui littera I sibi insidit, coniicit enim est ab illo Meil, et V, quomodo nunc scribitur uulgus et semius. Sciat etiam Ciceroni placuisse aiio Maiiamque geminata I scribere: quod si est, 12 etiam iungetur ut consonans. Quare discat puer, quid in litteris proprium, quid commune, quae cum quibus cognatio: nec miretur, cur ex scamno fiat scabilium aut a pinna quod est acutum) securis utrinque habens aciem bipennis; ne illorum Sequatiar errorem, qui, quia a pinnis duabus hoc esse nomen existimant, pinnas avium dici volunt.13 Neque has modo noverit mutationes, quas asserunt declinatio aut praepositio, ut secat secuit, cadit eaecidit, caedit eaecidit, calcat eaeculcat, et sic a lanando lotus et inde rursus illotus et mille alia; sed quae rectis quoque casibus aetate transierunt. Nam ut Valerii et Fusii in Valerios Furiosque Venerunt: ita arbos, labos, vapos etiam et clamos 14 aelatis suerunt. Atque ipsa S littera ab his nominibus exclusa in quibusdam ipsa alteri successit, nam mertare atque pubtare dicebant, quin fordeum foedosque pro aspiratione velut simili littera utentes: nam contra Graeci aspirare solent, ut pro Fundanio Cicero testem, qui primam eius litteram dicere 15 non possit, irridet. Sed B quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde Burrus et Bruges et Belena. Nec non

eadem secit ex duello bellum, unde Duellios quidam dicere 16 Bellios ausi. Quid stlocum stlitesque ' Quid O litterae cum

T quaedam cognatio 7 Quare minus mirum, si in vetustis operibus urbis nostrae et celebribus templis legantur Aleaeanter et Cassantra. Quid O atque V permutatae invicem, ut Recoba et notriae Culcidis et Puttaeena scriberentur, ac, ne in Graecis id tantum notetur, dederont ac probaveront ' Sic 'Oδυσσευς, quem Oυδυσσεα secerant Aeoles, ad Uliaeen de-17 ductus est. Quid Τ non E quoque I loco fuit 7 Menerra et leber et magester et Diione victore non Diiori' Sed mihi

locum signare satis est, non enim doceo sed admoneo doctu

47쪽

INST. ORATOR. LIB. I, 4.

ros. Inde in syllabas cura transibit, de quibus in orthographia pauca annotabo. Tum videbit, ad quem hoc pertinet, quot et quae partes orationis: quanquam de numero parum convenit.

Veteres enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque 18 Theodectes, verba modo et nomina et convinctiones tradiderunt: videlicet quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam, quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur) in convinctionibus autem complexum eorum esse iudicaverunt: quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec videtur ex συνδέσμ' magis propria translatio. Paula-19tim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, ac primum convinctionibus articuli adiecti, post praepositiones, nominibus appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia. Noster sermo articulos non desiderat, ideoque in alias partes orationis sparguntur. Sed accedit superioribus interiectio. Alii tamen ex 20 idoneis duntaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et aetate nostra Palaemon, qui vocabulum sive appellationem nomini subiecerunt tanquam species eius. At ii qui aliud nomen aliud vocabulum faciunt, novem. Nihilominus fuerunt, qui ipsum adhuc vocabulum ab appellatione deducerent, ut esset vocabulum corpus visu tactuque manifestum, domus, lectus; appellatio, cui vel alterum deesset Vel utrumque, ventus, coelum, deus, virtus. Adliciebant et asseverationem ut eheu, et attrectationem ut fasceatim pquae mihi non approbantur. Vocabulum an appellatio di-21cenda sit προσηγορία et subiicienda nomini necne, quia parvi refert, liberum opinaturis relinquo. Nomina declinare et verba imprimis pueri sciant, neque 22 enim aliter pervenire ad intellectum sequentium p0ssunt: quod etiam monere supervacuum erat, nisi ambitiosa sestinatione plerique a posterioribus inciperent et, dum ostentare

discipulos circa speciosiora malunt, c0mpendio morarentur.

Atqui si quis et didicerit satis et quod non minus deesse in- 23 terim solet) voluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et ea, quae sunt duobus omnibusve communia. Nec statim diligentem putabo, qui 2

48쪽

M. FAB. QUINTILIANI promiscua, quae epicoena dicuntur, Ostenderit, in quibus sexus uterque per alterum apparet: aut quae seminina positione mares aut neutrali seminas gignificant, qualia sunt Mu-25rena et Glycerium. Scrutabitur ille praeceptor acer atque

subtilis origines nominum, quae ex habitu corporis Rubos Longosque secerunt: ubi erit aliud secretius, Sullae, Burrhi, Galbae, Plauti, Pansae, Scauri taliaque: et ex caAunascentium: hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt: et ex iis, quae post natos eveniunt, unde Vopiscus Iam Cottae, Scipiones, Laenates, Serani sunt et ex va-26 riis causis. Gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas. In servis iam intercidit illud genus, quod ducebatur a domino. unde Marcipores Publiporesque. Quaerat etiam, sitne apud Graecos vis quaedam sexti casus et apud nos quoque septimi. Nam cum dico hasta percussi, non utor ablativi natura: nec, si idem Graece dicam, dativi. 27 Sed in verbis quoque quis est adeo imperitus, ut ignoret genera et qualitates et personas et numeros 3 Litterarii paene ista sunt ludi et trivialis scientiae. Iam quosdam illa turbabunt, quae declinationibus non tenentur. Νam et quaedam participia an verbi appellationes sint, dubitari potest, quia 28 aliud alio loco valent, ut lectum et sapiens. Quaedam verba appellationibus similia, ut fraudator, nutritor. Iam itur in antiquam xilvam nonne propriae cuiusdam rationis est' nam quod initium eius invenias' cui simile stetur. Accipimus aliter, ut panditur interea domus omnipotentis Olympi, aliter ut tofis usque adeo turbatur agris. Est etiam quidam tertius modus, ut urbs habitatur, unde et campus curritur, mare 29narigatur. Pransus quoque ac potus diversum Valet quam indicat. Quid Τ quod multa verba non totum declinationis ordinem ferunt, quaedam etiam mutantur ut fero in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura dicuntur ut licet, piget, quaedam simile quiddam patiuntur vocabulis quae in adverbium transeunt 3 Nam ut nocfu et diu ita dictu et factu. Sunt enim haec quoque verba participialia quidem, non tamen talia qualia dicto factoque. V. Iam cum omnis oratio tres habeat virtutes, ut

49쪽

INST. ORATOR. LIB. I, 5.

emendata, ut dilucida, ut ornata sit quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt): totidem vitia

quae sunt supra dictis contraria. emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet. Haec 2 exigitur verbis aut singulis aut pluribus. Verba nunc generaliter accipi volo, nam duplex eorum intellectus est: alter, qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium: verbaque prorisam rem non invita Sequentur palter, in quo est una pars orationis, lego, scribo. Quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, Iocutiones, dictiones. Singula sunt aut nostra aut peregrina, 3 aut simplicia aut comp0sita, aut propria aut translata, aut usitata aut ficta Uni verbo vitium saepius quam virtus inest. Licet enim dicamus aliquid proprium, speciosum, sublime: nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit: laudamus enim verba rebus bene accommodata. Sola est, quae 4notari possit velut vocalitas, quae ευφωνία dicitur: cuius in eo delectus est, ut inter duo, quae idem significant ac tantundem Valent, quod melius sonet, malis. Prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit. 5Sed quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum: nam saepe a figuris ea separare dissicile est: ne qua tam

lubrica observatio saltat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur, ubi defiguris orationis tractandum erit. Interim vilium, quod sit in6 singulis verbis, sit barbarismus. Occurrat mihi sorsan

aliquis, quid hic promissor tanti operis dignum' aut quis hoc

nescit, alios barbarismos scribendo fieri alios loquendo: quia, quod male scribitur, male etiam dici necesse est: quae Vitiose dixeris, non utique et scripto peccant - illud prius adiectione, detractione, immulatione, transmutatione, hoc secundum divisione, complexione, aspiratione, SOno Contineri 3 Sed ut parva sint haec: pueri docentur adhuc, et 7 grammaticos officii sui commonemus. Ex quibus si quis erit plane impolitus et vestibulum modo artis huius ingressus: intra haec, quae profitentium commentariolis vulgata

50쪽

M. FAB. QUINTILIANI sunt, consistet: doctiores multa adiicient, vel hoc primum, 8 quod barbarismum pluribus modis accipimus. Unum gente, quale sit, si quis Afrum vel Hispanum Latinae orationi nomen inserat, ut serrum, quo rotae vinciuntur, dici solet cantus; quanquam eo tanquam recepto utitur Persius: sicut Catullus plorenum circa Padum invenit, et in oratione L bieni sive illa cornelii Galli est) in Pollionem camar us- sectator, e Gallia ductum est: nam mastrucam, quod est 9 Sardum, irridens cicero ex industria dixit. Alterum genus barbarismi accipimus, quod sit animi natura, ut is, a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit, har-10bare locutus existimatur. Tertium est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut verbo, cui libebit, adiiciat litteram sγllabamve vel detrahat, aut aliam pro alia alit eandem alio, quam II rectum est, loco ponat. Sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent et auctores, quos Prae legunt, criminantur. Scire autem debet puer, haec apud scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, I 2 potiusque illa docendi erunt minus vulgata. Nam duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus si reprehendenti Hortensio credimus) preculam pro pergula dicens, et immutatione cum c pro st uteretur, et transmutatione cum r praeponeret antecedenti. At in eadem vitii geminatione Mettioeo Fufetioeo dicen Ennius poetico iure 13 defenditur. Sed in prosa quoque est quaedam iam recepta immutatio. Nam Cicero Canopitarum exercitum dicit, ipsi Canobon vocant: et Trasumennum pro Tarsumenno multi auctores, etiamsi est in eo transmutatio, vindicaverunt. Similiter alia: nam sive est assentior, Sisenna dixit assentis multique et hunc et analogias secuti, sive illud verum est: 14 haec quoque pars consensu delanditur. At ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem

putabit. Quid Τ quod quaedam, quae singula procul dubio

15 Vitiosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur 7 Nam et dua et tre pondo diversorum generum sunt barbarismi; at duapondo et trepondo usque ad nostram aetatem ab omni- 16bus dictum est, et recte dici Messala confirmat. Absurdum

SEARCH

MENU NAVIGATION