M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae libri duodecim

발행: 1861년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ΙNST. ORATOR. LIB. I, 5.

forsitan videatur dicere, barbarismum, quod est unius verbi vitium, fieri per numeros aut genera sicut soloecismum: scala tamen et scopa contraque hordea et mulsa, licet litterarum mutati0nem, detractionem, adiectionem habeant, non alio Viliosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur: et gladia qui dixerunt, genere exciderunt. Sed hoc quoque notare contentus gum, 17 ne arti culpa quorundam pervicacium perplexae videar et ipse quaestionem addidisse. Plus exigunt subtilitatis quae accidunt in dicendo vitia, quia exempla eorum tradi scripto non possunt, nisi cum in versus inciderunt, ut divisio Europae et Asiae: et ei contrarium vitium, quod συνῶρεσιν et συναλοι τὶν Graeci vocant, nos complexionem dicimus, qualis est apud

P. Varronem: Tum te flagra)ui deiectum fulmine Phaethon.

Nam si esset prosa oratio, easdem litteras enuntiare Veris 18 syllabis licebat. Praeterea quae sunt spatio, sive cum STt-laba correpta producitur, ut Italiam fato profugus, seu

longa corripitur, ut Unius ob noaeam et furias, extra carmen non deprehendas: sed nec in carmine vilia ducenda sunt. Illa vero nonnisi aure exiguntur, quae fiunt per So-19nOS; quanquam per aspirationem, sive adiicitur vitiose sive detrahitur, apud nos potest quaeri an in scripto sit Vilium, si H littera est, non nota. Cuius quidem ratio mulata cum temporibus est saepius. Parcissime ea veteres usi etiam in 20 vocalibus, cum oedos ircosque dicebant, diu deinde servatum, ne consonantibus aspirarent, ut in Graccis et in triumpis; erupit brevi tempore nimius usus, ut choronae, chen' turiones praechones adhuc quibusdam inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est. Inde durat 2Iad nos usque vehementer et comprehendere et mihi, nam

mehe quoque pro me apud antiquos tragoediarum praecipue scriptores in veteribus libris invenimus. Adhuc dissicilior ohservatio est per tenores, squ0822 quidem ab antiquis dictos tonores comperi videlicet declinato a Graecis verbo, qui τονους dicunt) vel accentus, quas Graeci προσωδίας vocant, cum acuta et gravis alia pro

alia ponuntur, ut in hoc Camillus, si acuitur prima; aut 23

52쪽

M. FAB. QUINTILIANI

gravis pro flexa, ut Cethegus, et hic prima acuta, nam sici media mutatur: aut flexa pro gravi, ut circumducta sequenti, quam ex duabus fritabis in unam cogentes et deinde se-24ctentes dupliciter peccant. Sed id saepius in Graecis nominibus accidit, ut Atreus, quem nobis iuvenibus doctissimi

senes acuta prima dicere solebant. ut necessario Secunda gravis esset, item Nerei Tereique. Haec de accentibus tradita. 25 ceterum scio iam, quosdam eruditos nonnullos etiam grammaticos sic docere ac loqui, ut propter vocum quaedam discrimina verbum interim acuto sono finiant, ut in illis 260uae circum litora, circum piscosos Scopulos, ne, Si gravem posuerint secundam, circus dici videatur non es cultus. Itemque cum quale interrogantes graVi, comparantes acuto tenore concludunt: quod tam eo in adverbiissere solis ac pronominibus vindicant, in ceteris veterem 27 legem sequuntur. Mihi videtur condicionem mutare, quod his locis verba coniungimus. Nam cum dico circum litora, tanquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tanquam in una Voce una est acula, quod idem accidit in illo 28 Troiae qui primus ab oris. Evenit, ut metri quoque condicio mutet accentum, ut Pecudes pictaeque volucres; nam volucres media acuta legam, quia, etsi natura brevis tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit

29 versus herous. Separata vero haec a praecepto non recedent, aut si consuetudo Vicerit, vetus lex sermonis abolebitur: cuius dissicilior apud Graecos observatio est, quia plura illis loquendi genera, quas du λέκτους V0cant, et quod

alias vitiosum interim alias rectum est: apud nos vero bre-30vissima ratio. Namque in omni voce acula intra numerum trium syllabarum continetur, sive hae sunt in verbo solae sive ultimae, et in his aut proxima extremae aut ab ea

tertia. Trium porro, de quibus loquor, media longa aut

acuta aut flexa erit: eodem loco brevis utique gravem habebit sonum, ideoque positam ante se id est ab ultima ter-31 tiam acuet. Est autem in omni voce utique acuta sed nunquam plus una nec unquam ultima ideoque in disyllabis prior. Praeterea nunquam in eadem flexa et acuta, quoniam eadem flexa et acuta, itaque neutra claudet vocem Latinam. Ea

53쪽

INST. ORATOR. LIB. I, 5.

vero, quae sunt sΥllabae unius, erunt acuta aut sexa, ne sit aliqua vox sine acuta. Et illa per sonos accidunt, quae 32 demonstrari scripto non possunt, vitia oris et linguae: ἰωτα- κισαους et λαμβδακισμους, ἰσχνοτητας et πλατειασμους feliciores fingendis nominibus Graeci Vocant, sicut κοιλοστομlαν, cum vox quasi in recessu Oris auditur. Sunt etiam proprii quidam 33 et inenarrabiles soni, quibus nonnunquam nationes deprehendimus. Remotis igitur omnibus, de quibus supra dixi, vitiis

erit illa, quae vocatur ορθοέπεια, id est emendata cum suavitate vocum explanatio: nam sic accipi potest recta. Cetera vilia omnia ex pluribus vocibus sunt, quorum Mest soloecismus, quanquam circa hoc quoque disputatum est. Nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium non in sermone contendunt: cum, Sive 35 amarae corticis Reu medio cortice per genus lacit soloecismum qu0rum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor: sed fingamus utrumlibet non recte dictum) mutatio vocis alterius, in qua vilium erat, rectam loquendi rationem sit redditura, ut amari corticis fiat vel media cortice. Quod manifestae calumniae est: neutrum enim vitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quae iam sermonis est. Illud cruditius quaeritur, an in sin-36gulis quoque verbis possit fieri soloecismus, uti si unum quis ad se vocans dicat venile, aut si plures a se dimittens ita loquatur abi aut discede. Neo non cum responSum

ab interrogante dissentit, ut si dicenti Ouem rideo' ita

occurras seo. In gestu etiam nonnulli putant idem vitium inesse, cum aliud voce aliud nutu vel manu demonstratur. Huic opinioni neque omnino accedo neque plane dissentio. 37Nam id lateor accidere Voce una non tamen aliter, quam Sisit aliquid. quod vim alterius Vocis obtineat, ad quod VOX illa reseratur, ut soloecismus ex complexu fiat eorum, quibus res significantur et voluntas ostenditur. Atque ut omnem 38 effugiam cavillationem, sit aliquando in uno verbo nunquam in solo verbo. Per quot autem et quas accidat species, non satis convenit. Qui plenissime, quadripertitam volunte 8se rationem nec aliam quam barbarismi, ut fiat adiectione

54쪽

M. FAB. QUINTILIANI

39Νavigavimus Pelusio in Aleaeandriam; detractione Ambulo viam, Aegypto nenio, M hoc fecit; transmutatione, qua ordo turbatur, Quoque ego, Enim hoc noluit, Autem

non habuit. Ex quo genere an sit igitur initio sermonis p 0situm, dubitari potest, quia maximos auctores in diversa suisse opinione video, cum apud alios sit etiam frequens, 40 apud alios nunquam reperiatur. Haec tria genera quidum deducunt a soloecismo, et adiectionis Vitium πλεονασμον, detractionis ἐχλει νιν, inversionis αναστροφην Vocant, quae si in speciem soloecismi cadat, ὐπερβατον quoque eodem 41 appellari modo posse. Immutatio sine controversia est, Cum aliud pro alio ponitur. Id per omnes orationis partes cleprehendimus, frequentissime in verbo, quia plurima huic accidunt: ideoque in eo fiunt soloecismi per genera, tempora, personas, modos, sive cui status eos dici seu qualitates placet, Vel sex vel, ut alii volunt, octo: - nam totidem vitiorum erunt formae, in quot species eorum quidque,42 de quibus supra dictum est, diviseris - praeterea numeros, in quibus nos singularem ac pluralem habemus Graeci et δυλον. Quanquam fuerunt, qui nobis- quoque adiicerent dualem scripsere, legere; quod evitandae asperitatis gratia mollitum est, ut apud Veteres pro male mereris, male mErere. Ideoque quod vocant dualem, in illo solo genere consistit, cum apud Graecos et in verbi tota sere ratione et in nominibus deprehendatur, et sic quoque rariSSimus

43 eius sit usus: apud nostrorum vero neminem haec observatio reperiatur, quin e contrario devenere locos et coni cuere omnes et consedere duces aperte nos doceant, nihil

horum ad duos pertinere: diaeere quoque, quod Antonius Rufus ex diverso ponit exemplum, de pluribus patronis 44 praeco pronuntiet. Puid Τ non Livius circa initia statim primi libri, Tenuere, inquit, arcem Sabini et mox, in adversum Romani subiere' Sed quem potius ego quam M. Tullium sequar, qui in Oratore, Non reprehendo, inquit, Acripser sy45 Scripserunt esse verius sentio' Similiter in vocabulis et nominibus fit soloecismus genere, numero, proprie autem casibus, quidquid horum alteri succedet. Huic parti subiungatur licet per comparationes et superlationes, itemque in quibus

55쪽

patrium pro possessivo dicitur vel contra. Nam vilium, quod 6 sit per quantitatem ut magnum peculiolum, erunt qui soloecismum putent, quia pro nomine integro positum sit deminutum. Ego dubito, an id improprium potius appellem, significatione enim deerrat; soloecismi porro vitium non est in sensu sed in complexu. In participio per genus et casum. 47 ut in vocabulo, per tempora, ut in Verbo, per numerum, ut in utroque, peccatur. Pronomen quoque genus, numerum, casus habet, quae omnia recipiunt huiusmodi errorem.

Fiunt soloecismi et quidem plurimi per partes orationis: sed 48

id tradere salis non est, ne ita demum vitium esse credat puer, si pro alia, p0natur alia, ut Verbum, ubi nomen esse debuerit, vel adverbium, ubi pronomen, et similia. Nam 9 sunt quaedam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis, in quibus, qui alia specie quam oportet utetur, non minusquam ipso genere permutato deliquerit. Nam et an et aut 50 coniunctiones sunt, male tamen interroges, hic aut ille sit; et ne ac non adverbia: qui tamen dicat pro illo ne feceris non feceris, in idem incidat vitium, quia alterum negandi est alterum velandi. Hoc amplius intro et inlus loci adverbia , eo tamen intus et intro sum soloecismi sunt. Eadem 51 in diversitate pronominum, interiectionum, praep0sitionum

accidunt. Est etiam soloecismus in oratione comprehensionis unius sequentium ac priorum inter se inconveniens po-gilio. Quaedam tamen et faciem soloecismi habent et diei 52 Vitiosa non possunt, ut tragoedia Thyestes et ludi Floralia ac Megalesia, quanquam haec sequenti tempore interciderunt nunquam aliter a veteribus dicta. Schemata igitur nominabuntur, frequentiora quidem apud poetas sed oratoribus quoque permissa. Verum schema sere habebit aliquam ratio-53nem, ut docebimus eo, quem putilo ante promisimus, loco. Sed hoc quoque, quod schema vocatur, si ab aliquo per imprudentiam lactum erit. soloecismi vitio non carebit. In 5

eadem specie sunt sed schemate carent, ut supra dixi, n0mina seminina. quibus mares utuntur, et neutralia. quibus feminae. Hactenus de soloecismo. Neque enim artem grammaticam componere aggressi sumus, sed cum in ordinem incurreret, inhonoratam transire noluimus.

56쪽

M. FAB. QUINTILIANI 55 Hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, verba aut Lalina aut peregrina sunt. Peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut instituta etiam multa venerunt. 56 Taceo de Tuscis et Sabinis et Praenestinis quoque: nam ut eorum sermone utentem Vectium Lucilius insectatur, quemadmodum Pollio deprehendit in Livio Patavinitatem, licet 57 omnia Itali ea pro Romanis habeam. Plurima Gallica valuerunt ut reda ac petorritum, quorum altero tamen Cicero altero Horatius utitur. Et mappam circo quoque usitatum

nomen Poeni sibi vindicant, et sturdos, quos pro stolidis 58 accipit vulgus, ex Hispania duxisse originem audivi. Sed

haec divisio mea ad Graecum serm0nem praecipue Pertinet, nam et maxima ex parte Romanus inde conversus est, et consessis quoque Graecis utimur verbis, ubi nostra desunt, sicut illi nonnunquam a nobis mutuantur. Inde illa quaestio exoritur, an eadem ratione per casus duci externab9 qua nostra conveniat. Ac si reperias grammaticum veterum

amatorem: neget quidquam ex Latina ratione mutandum: quia, cum sit apud nos casus ablativus, quem illi non habent, parum conVeniat, uno casu nostro quinque Graecis 60 uti: quin etiam laudet virtutem eorum, qui potentiorem sacere linguam Latinam studebant, nec alienis egere institutis latebantur. Inde Castorem media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat, quorum prima positio in easdem quas Castor litteras exit: et ut Palaemo ac Telamo et Plato nam sic eum Cicero quoque appellat) dicerentur, retinuerunt, quia Latinum, quod 61 n et n litteris finiretur, mon reperiebant. Ne in a quidem

atque s litteras exire temere masculina Graeca nomina recto

casu patiebantur, ideoque et apud Caelium legimus Pelia Cincinnatus et apud Messalam Bene fecit Euthia et apud

Ciceronem Hermagora, ne miremur, quod ab antiquorum 62 plerisque Aenea et Anchisa sit dictus: nam si ut Maecenas, Sufenas, Asprenas dicerentur, genitivo casu non e littera sed tis syllaba terminarentur. Inde Olympo et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia duabus longis insequentibus primam brevem acui noster sermo non patitur.

63Sic genitivus iniri et Achilli secit, sic alia plurima. Nunc

57쪽

INST. ORATOR. LIB. I, 5.

recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. Mihi autem placet Latinam rationem sequi, quousque patietur decor. Neque enim iam Calypsonem dixerim ut Iunonem, quanquam secutus antiquos C. Caesar utitur hac ratione declinandi. Sed auctoritatem consuetudo superavit. 6 In ceteris, quae poterunt utroque modo non indecenter e N erri, qui Graecam figuram sequi malet, non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur. Simplices voces prima positione id est natura sua con-65 stant, comp0sitae aut praepositionibus subiunguntur ut innocens, interdum repugnantibus inter se duabus, quale est imperterritus; alioqui possunt aliquando continuari duae ut incompositus, reconditus et, quo Cicero utitur, Subabstιrdum; aut e duobus quasi c0rporibus coalescunt, ut maleficus. Nam ex tribus nostrae utique linguae non conces-66serim: quamvis capsis Cicero dicat compositum esse ex caperi ris, et inveniantur qui Lupercalia aeque tres paries orationis esse contendant, quasi luere per caprum; nam So-67 Maurilia iam persuasum est esse Suovetaurilia, et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. Sed haec non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt. Ceterum etiam ex praepositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius Nerei repandirostrum, incurvi- cervicum pecus. Iunguntur autem aut ex duobus Latinis 68 integris ut superfui, subterfugi quanquam ex integris an composita sint quaeritur), aut ex integro et corrupto ut malevolus, aut ex corrupto et integro ut noctivagus, aut duobus corruptis ut pedisecus, aut ex nostro et peregrino sit biclinium, aut contra ut epilogium et Anticato, aut ex duobus peregrinis ut epiredium. Nam cum sit praepositio Graeca, reda Gallicum: neque Graecus tamen neque Gallus utitur composito: Romani suum ex alieno utroque secerunt. Frequenter autem praepositiones quoque copulatio ista cor-69

rumpit: inde abstulit, aufugit, amisit, cum praepositio sit ab sola: et coit, cum sit praepositio con; sic ignari et erepet et similia. Sed res tota magis Graecos decet, nobis 70minus succedit, nec id fieri natura pulo, sed alienis lave-

58쪽

M. FAB. QUINTILIANI mus: ideoque cum κυρταυχενα mirati simus, incurvicervia cum vix a risu defendimus.

71 Propria sunt verba, cum id significant, in quod primo

denominata sunt : translata, cum alium natura intellectum alium loco praebent. Usitatis tulius utimur, nova non sine quodam periculo fingimus. Nam si recepta sunt, modicam laudem afferunt orationi: si repudiata, etiam in iocos 72 exeunt. Audendum tamen: namque, ut Cicero ait, etiam quae primo dura visa sunt, usu molliuntur. Sed minime nobis concessa est ονοματοποιω; quis enim serat, si quid

simile illis merito laudatis λίγξε μος et σίγ οφθαλμος singere audeamus 3 Iam ne balare quidem aut hinnire sortiterdiceremus, nisi iudicio vetustatis niterentur. VI. Est etiam sua loquentibus observatio, sua Rcribentibus. Sermo constat ratione vel vetustate, auctoritate, consuetudine. Rationem praestat praecipue analogia, nonnunquam et etymologia. Vetera maiestas quaedam et, ut 2 sic dixerim, religiosa commendat. Auctoritas ab oratoribus vel historicis peti solet: nam poetas metri necessitas excusat, nisi quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt, Imo de stirpe recisum, et Aeriae quo congessere palumbes, et Silice in nuda et similia: cum summorum in eloquentia virorum iudicium pro ratione et velut error honestus est magnos duces sequen-3tibus. Consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone ut nummo, cui publica larma est. Omnia tamen haec exigunt acre iudicium, in analogia praecipue, quam proxime ex Graeco trans serentes in Latinum proportionem Vocaverunt.

Eius haec vis est, ut id, quod dubium est, ad aliquid

simile, de quo non quaeritur, reserat et incerta certis probet. Quod efficitur duplici via: comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea qhae sunt e singulis 5 negantur debere rationem, et deminutione. comparatio in nominibus aut genus deprehendit aut declinationem: genus, ut si quaeratur, funis masculinum sit an femininum,

simile illi sit panis: declinationem, ut si veniat in dubium,

59쪽

INST. ORATOR. LIB. I, 6.

hac domu dicendum sit an hac domo et domuum an morum: Similia sint domus, anus, manus. De minuito 6 genus modo detegit, et, ne ab eodem eXemplo recedam, funem masculinum esse funiculus ostendit. Eadem in verbis 7 quoque ratio comparationis, ut, Si quis antiquos secutus fertere brevi media syllaba dicat, deprehendatur vitius eloqui, quod omnia, quae e et o litteris latendi modo terminantur, eadem, si infinitis e litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent: prandes, pendeo, Spondeo, prandere, pendere, spondere. At quae o solam 8 habent, dummodo per eandem litteram in infinito exeant, brevia fiunt: lego, dico, curro, legere, dicere, currere

etiamsi est apud Lucilium Fernit aqua et fervet, fervit nunc ferret ad annum. Sed, pace dicere hominis erudi-9tissimi liceat, si ferrit pulat illi simile currit et legit: ferro

dicet ut lego et curro, quod nobis inauditum est.. Sed non est haec vera comparatio: nam ferrit est illi simile ferrit, quam proportionem sequenti dicere necesse est ferrire ut servire. Prima quoque aliquando positio ex obliquis inve-10nitur, ut memoria repeto convicios a me, qui reprehenderant, quod hoc Verbo usus essem, pepigi; nam id quidem

dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima positio paciscor, cum haberet

naturam patiendi, saceret tempore praeterito pactus sum. Nos praeter auctoritatem oratorum atque historicorum ana-11

logia quoque dictum hoc tuebamur. Nam cum in XII tabulis legeremus ni ita pastunt: inveniebamus simile huic cadunt, inde prima positio, etiam Si Vetus tale exoleverat, apparebat pago ut cado, unde non erat dubium sic pepigi nos dicere ut cecidi. Sed meminerimus non per omnia duci una-I2l0giae posse rationem, cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet. Quaedam sine dubio conantur eruditi defendere ut, cum deprehensum est, lepus et lupus similia positione quantum casibus numerisque dissentiant: ita respondent, non esse paria, quia lepus epic0enon sit, lupus masculinum: quanquam Varro in eo libro, quo in ilia Romanae urbis enarrat, Iupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus. Illi autem iidem, cum interrogantur, cur aper apri I3

60쪽

M. FAB. QUINTILIANI

et pater patris laciat, illud nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt. Praeterea quoniam utrumque a Graeco ductum sit, ad eam rationem recurrunt, ut πατρος patris, 14 καπρου apri laciat. Illa tamen quomodo effugient, ut, nomina quamvis seminina singulari nominativo u s litteris finita nunquam genitivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen Venus Veneris' item cum e s litteris finita per varios exeunt genitivos, nRnquam tamen eadem ris sIllaba terminatos, res

15 cogat dici Greris ' Quid vero 7 quae tota positionis eiusdem in diversos flexus eunt' cum Alba laciat Albanos et Albenses,

nolo nolui et volari. Nam praeterito quidem tempore varie formari verba prima persona o littera terminata, ipsa analogia confiteatur: siquidem lacit cado cecidi, spondeo spoponat,

pingo pinxi, lego legi, pono posui, frango fregi, laudo lau-

16 dari. Non enim, cum primum singerentur homines, analogia demissa coelo sormam loquendi dedit, sed inventa est, postquam loquebantur, et notatum in sermone, quid quomodo caderet. Itaque non ratione nititur sed exemplo, nec lex est loquendi sed observatio, ut ipsam analogiam nulla res 17 alia secerit quam consuetudo. Inhaerent tamen quidam molestissima diligentiae perversitate, ut audaciter potius dicunt quam audacter, licet omnes oratores aliud sequantur, et smicanit non emicuit et conire non coire. His permittamus et audivisse et scinisse et DΨbunale et faciliter dicere, frugalis quoque sit apud illos non frugi, nam quo 18 alio modo siet frugalitas ' Iidem centum milia nummum et

fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos eSSe, quando et casum mutant et numerum: nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in plurimis, quae M. Tullius in Oratore divine ut Omnia exequitur 19 Sed Augustus quoque in epistolis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum sed quia sit odiosum et, ut ipse 20 Graeco verbo significavit, περ&ργον. Atqui hanc quidam

ορθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo. Quid enim tam necessarium quam recta locutio ' Immo inhaerendum ei iudico quoad licet, diu etiam mulantibus repugnandum: sed abolita atque abrogata retinere insolentiae

SEARCH

MENU NAVIGATION