Hieronymi Elueri, ... Deambulationes vernae; quibus ruralis philosophia ad vnguem discutitur ..

발행: 1620년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

misericordiam , quam a latrantibus & a tergo instantibus canibus expectantem. Apud varios autores legi. mirabilem esse μιπο - inter ceruos&serpentes.Sciunt enim cerui, mirifico quodam naturae instinctu, in quibus cauernis latitent serpentes.Igitur illis incumbunt,&vehementissime suspirant,& hos narium spiritu

eliciunt & extrahunt inuitos & renitentes, po stea extractos aut pedibus conterunt , aut in multa frusta lacerant, ut denique omnino deuorant, Porro ex tali esu serpentum ceruus fit siticulosiis,&tamen ex naturae instinctu nouit, quod nisi aquam ante illorum concoctionem hauserit, intereat: propterea stim tolerat, &maximopere accenditur, & tandeis properat ad fontes , atque hac properatione fatigatus, glocitat, hoc est, misere lamentatur, Vnde dictum est in Psal. 2. v. I.Qtremadmodum ceruingi. citat ad fontes aquarum ὶ Ad fontes seu aquas ubi perueniat, non statim bibit; sed sese immergit,& edit cancros In Libya, ubi sint multi serpente , si viderint iacentem cercium, quasi uno impetu in ipsum inuolant, sese implicant in pedes,

in cornua &ceruicem,& in ventrem , ipsumque acriter mordent. unde ceruus prae angustia discurrit,atque randem procumbit in aream,&dorso suo, quod f icat, aliquos occidit aliquo

vero deuorat,& tum cruore tabido sese pollu, it iterum festinat ad aquas, sese lauat, & purgat Tantum autem est istud odium inter serpentem cla ceruum, ut etiam post mortem duret. Nam

152쪽

1 o9Nam accenso cornu cerui fugantur serpentesι seut etiam pellibus eiusdem animalis instratis lectulo,eiiciuntur ex suis cubilibus. Tandem de hoc est notandum, quod cerui spirante vento

dicuntur semper currere aduerso vento, ne, si secundo vento decurrerent , odoretii ipserum

una cum Vento acciperent canes. Hae contem

plationes, simul me cum supra citato autore ita speculari, & meditari com m ouent,sicut ceruus

odio maximo prosequitur serpentes, ita quoque filius Dei venit in hunc mundum , ut cum Diabolo tanquam antiquo serpente congrederetur, &sua potentia tanquam odore & halitu. caput, id e st, regnum imperium tanti hostis

contereret atque destrueret, sicut Gen. 3. v. I promittitur, semen , conteret capulserpentis. Sicut autem odium inter serpentem &ceruum

etiam durat post mortem j ita quoque Christus post mortem;vbi resurrexit,& sedet iam ad dexteram aeterni patris,multo magis efficax est adauersis serpentem Diabolum,eundenaque spiritu narium seu oris sui, hoc est, per vocem Euangelii, necat atque extinguit. verum sicut cet uide uoratis serpentibus ira inflammantur, ut ar- .dentissimam sitim concipiant, & faucibus are- . factis miserabiles edant eiulationes, gloestanti donec tandem ad fontem vivo gurgite exundantem perueniant; ita Christo etiam accidit, sicut dictum fuerat, Gen. s. Et tuserpsnsniordebis calcaneum eius. Nam Christus destruens Diabolum vere sensit ardentissimum onus irae diuinae in se

153쪽

in se derivati, adeo ut in horto sanguineas guttas sudaret,& in crucis ara exclamaret, se si site atque cum eiulatione patrem coelestem inuo Caret;sevi metu, Deus me ,atque tandem cumi

chrymis& clamore spicitum suum ederet Heb. 3 . 7. Haec autem omnia pathetice describuntur in Psalm. 1 1. per languorςm & resolutionem totius corporis , per ossium dissipationem, cordis fluxum, faucium extremam siccitatem,

sicut aqua lusivi flvm Nam velut multi

serpentes inLibya implicant unum ceruum ;ita quoque plurimi hostes tunc temporis circumveniebant Christum.Sed sicut ceruus in Libyadoriasho renitens partim interficit, partim vero dilaniat angues; & ut cerui norunt share media,& quaerunt limpidum sontem, atque emis sis lachrymis, quae in lapidem concrescunt, &ex oculis decidunt, atque studiose colliguntur, mirabiliter a veneno serpentum liberantur: ita Christius non mansit in illis tantis cruciatibus : sed ex tot hostium dolis,& ex ipsa morte victor Diaboli, peceati de mortis ad vitam &ad aeternum regnum est reuocatus, dc vivit sine fine,& nobis efficacissima remedia in passione rua proposuit, dc reliquit, ut quoties ipsius

ardentes eiulationes pie cogitamus, paratistimum habeamus pharmacum aduersus q)IOLcunque venenatos morsus & aculeos peccati, mortis Sc Diaboli. His annecte, sicut cerui urgente vicanum, aut aliarum bestiariun ferocia, ilcm exanimati metu, longo cursu defatigati,

154쪽

eum iam consumptae sunt vires , ungique vident se cinctos holte, sua sponte c ofugiunt ad

hominesnta ecclesia tu extremis periculis confugit ad Deum , & quasi supplex agnoscit sua

peccata, fatetur se poenas meritam esse. Ut porro cerui dictamno vulnera sua sanant: ita Christiani peccatis icto vulneri verbum Dei quaerunt, quo venenatum i lud vulnus medentur. Sicut cetuus, qui, canibus agitatus, sepe ad hominem, ta quam ad benignum at imal currit.&ab illo salutem quaerit ita quoq; Christianus iii hac miseriarum valle, rumnarum lylualdiabo-loru telis vexatus, in omnibus periculis suis ad hominem Christum Deum precibus confugere, ab ipso auxilium salutem , tanquam eos me issimo & benignissimo saluatore petere debe .Et sicut parturiens cerua, haud hominu ,sed

ferarum vestigia fugit, quia prope vias parit; ira christianus quoque, qui bonu in ambulando

propositum corde concepit , bona piaq; opera' dein parere cupiens, ferarum animal tu vestrgia relinquere, & securam piorum & sanctoriani hominu vis petere deber. Vt ceruus cornua sua nimis onerosa, sic pius homo mundanos fistus pedjbus calcatos deiicit. Delectatur celui MI Asica, mulcεtur fistula pastorali, &catu vocis his, manae,atq; sonoru desiderio ita flagi at,vi cantu&sbilo venato tu audito mulceri, a lici &capi

possint. Vidimus nonnunquam Venatore in alterum in cerui aspectum cantasse, modulatu fuisse, &alterum a tergo clam ceruuiii illa,

155쪽

riisse,&cepisse.Ceruos seseli se purgare physici

docent.Cornibus amissis quibus Regum Principumque attia maguifice exornantur j sedes mutant,&loca in uia quaerum,&latent, nec Di si noctu pascunturi Ast cur ita quod armis quasi nudati de vita periclitari sese certiunt, vel Pudore, quod arma &ornamenta tua amiserint: Ubi noua creuerunt, expetiuntur illorum tirmitatem ad arborem, nec prius in aperrum prodire dicuntur , nisi satis firmata portent. Mouet deinceps visi cerui istiusmodi mihi qu stiones: cur quotannu cornua decidant fortassis,respondeo, utilitatis & necessitatis causa, ut onere leuentur , ne grandis &ingens illa cornuum magnitudo potius obsit, quam prosit: dein ob materiam, qua constant : fluoniam sicea S tertea, ut Ceruus ipse votus , nempe hirco similis temperamento, calido & sicco. Cadunt autem facilius, ut in sti igium quoque foliis; quae ita sunt arida, ut nullum habeant tenacem suum, qualis caeterorum animalium cornibus inest , cuius gratia flecti ni ollirique possunt; adiice, quod non ex carneo loco crescant & nascanturivi reliquis brutis, sed cuti tantum adhaereant; Dein cum in ipsiornm capite vermesgenerentur'quo modo dentes secornua ipsorum atates citer epo cisiingulis ego pro ingenii mei modulo leui S leni murmure respondeo. Occursunt & inter istiusmodi meditationes &in memoriani incidunt de ceruo vulgata & trita adagia: νbi teriti cornudabiiciunt: seruia canes trahit, hinnuta leonem: senectu leonisprae-

156쪽

santior es hinnulorum iuuenta:ceruinae pila,quod diricitur de eo, qui magis fugae fidens, quam viribus, quem alii ceruum dicunt,id genus alia: LXXI.

OVoties insuper lupunt oculis usir o, vel

vlulare audio, non possum, quin eius ingluuiem atque insatiabile fit voracitatem cogitatione attingam. Ita vorax atque insatiabilis est, ut pilos & ossa deuoret, &rursus aluo reddat. Multa solida deglutit, atque in ventrent proiicit. Quam obtem hon pinguescit alimento non concocto. Vorat potius,quam comedit .

carnes. In fame saeuit; dum edit,ne rhihi amicus est; sed aspici indignatur,&intuentibus interim succensebi.ubi caudas intrauerit, non solum interfecit, quod satis est: ad ventrem ; sed totum gregem passim iugulat omnes occidit ante- quam ad comedendum attingat. Peculiare etiam Iupis, si nihil aliud repertiihi, ut terram edant.Alb ertus hoc lupos facere scribit, non nutrimenti causa ; sed ut ita pondere grauati, facilius maiora quaedam animalia, quae inuaserint, molesia adeptimant,Vocatu Ollud terrae genus ,

glis siue argilla. Cum praedam habent, & alia sese obtulerit, secundam inuadunt. quasi praesentis obliti i insatiabilis voracitas illos ita thstigat: superest cibi; defodientes abscondunt ἰ

157쪽

, quam mater lupet suis liberis siue catulis preti

damattulit, lupus parens praeripit dc comedit Quare scribi tur de lupa,quod cum hoc intelle xerit; quaesita praeda soleat occultare, &ne famguinis colore odoreue prodatur,ad flumina illa currit,& lacus, & os lauar & purgates epe quoq; esuriens lupus, ut ostendat exhibeatque, lupam erudeliter cogit. Est praeterea lupi natura consideratione digna:oculi lupo splendent, & lucem

noctu iaculantur,nodi e optime videt: scribunt quida. lupu interdiu obtulius,nocte clarius vlidere.Lupinacerrimu, inquit AElianus , atque a-

I upraeditis eloculis, enimuero intempesta nocte, pellana ipsastisu, laris Uura ipsa perfruitur. Et scribis, Strumphius, lupum pet notiem vento aduerso escae odorem, vel per medii miliaris interuallum, aut longius, perciperer Albertus asseriti lupum h erbam haud edere nisi aegrotus sirc tunc

enim gustare aliquid herbi pro remedio,& vomitare sicut canes. Hoc quoq; in lupis obseruatum est, quod lapides gladiosq; fugia . sane ob causam rustici conspetio lupo, si alia tela no adsunt,silicem comprehendere, & in ipsius, con spectit scintillas excutere solent, quibus visis siriga sibi cossilit,abit,euadit. Si in fovea cecideri vel aliter se inclusum sentit, omnino pauidus quasiq; attonitus & stupore innoxius est. Audii olim, quod tria aliquando animalia eandem ii fossam ceciderint, muliercula, vulpes ela lupus

singuli sibi in fossa locum occupatu primo tot nocte quiete obtinuerunt, lupus neq; vulpem/nequi

158쪽

mulierem attigit, sed sua in statione stetiti

inane venator more suo fossas perlustrans praedam triplicem insperato conspexit,lelo lupum . interfecit,mulierculam humeris extraxit, &in

planiciem stitit.Simile hodie mihi hospes meus 'recitabat in pradio de lupo& tabellario in s.-ueam lupicipula incidelitibus.Nec dissimile retulit mihi qlim quida meus praeceptor , qui ipsedc agnu dc lupum vivos de illaeses,placideque in

suo quelibet loco commorates in fovea reperit dc extraxit.Scribit & Albertus de lupo dc leone: si homo pariter dc aliud animal se obserat, ut penes ipses elemo sit, semper parcere homini. Aliquando lupos homines vorare compertu est, sed raro;ubi vero semel lupi gustaverint impetu deinceps propter carnis dulcedine in eos ferrie Animalia cornuta inuadunt . tergo, insidiantur gregi, i praecipue coelo nubilo, ut magis lateant: Cum fraudule ter incedit lambere scribitur, delubricos faciere pedes, ne incessius audiatur, atq; hoc praecipue, cu iter folia per suu dirigit. Litetis testat' est AElianusit os fluuios transmittes, inevi fluctuum atq; impressione fanditus euereantur, caudas inter se morssicus tenere, sic alperferedos fluctus esistere faciliq; negocio tutissime transbatare: obseruarui multi homines Iapos noctu & nubit'so tempore accesssi' os ad

ocille,& caulas, accedere contrauent si,ne ipsius

odor sentiatur. Albertus pergitaupu frondes ramuloS Ore porrigere , ut capras his frondibus

gaudetes inescet atq; decipi α Ego ipse a quodit Ha iusti

159쪽

rustico Morauo audiui quandam historiolani. ' quomodo scilicet lupus capram auricula pre- i henderit, & secum duxerit. idem fere scribit Michael Hems;s, in quit, lupus in minorem aliqlla

pecudem,auissem,aut capram,inciderit,auricula com- prehensa sicum abusit currendo , renitenti clunes cauda, ferit,ita vi misee pecvi ipse etiam lupo interdum celarias currat. Et perhibetur de lupo, quod in vicinia, ' bi suos foetus seu catulos nutrit,pr das haud capiat:quod ita Zne scilicet cotra se excitet & pro uocet hQmines. In periculis foetus suos secum deserti Haud silere hic possum, lupam pro mer=trice poni, propter auaritiam, capacitatem, dc Versutiam,&ωειοφαγω, Iupula dicitur meretricula,& puto, Romulum & Remum nona bruta & fera lupa , sed a metetrice nutritos esse. Huc referendum,quod Plutarchus scribli sunt, inquit, qui dicant, nutricis nomen ambiguitate fabula Dcum dedisse; nam edi servi se meretrices communi νο-

tabula lupas vocamus .lta Faustuli uxori, prostrat o pastoribus corpore cognomen esle ad- , 'cum Laurentia ante nuncupata esset. Hinc Iupari, pio ,scortari, lapanar, pro meretricum domicilio. Et comparantur quoque lupis Heretrices & adulteri, qui luporu instar surari gra sarique solent. itidem latrones &fures Adiice

adagia: alere Iuporum catulos .auhibus Inpum teuere δε-

pus aquilam fugi . lupo agnum eripere postulas e faucibus lupi vi alα quaris lupin infabula: in laqueos lupus: ouem lupo committere:non magis pari inin, quam lupis: Iupin pilum, nos ingenium mutat: lupinus potus: lupus

160쪽

cimputeum chorum agit: lupus hiat ; homo homini Iu pussuremfur cognosci , ct lupus lupum; lupus non curat numerum , Pt lupus ouem amat: suade lupis ut insaniantea fronte praecipitium, a tergo Iupit, Hupi penatur, ululacum lupis,cum quibus esse cupis. Replicant & redintegrant lupi memoriam illius Christi, Matth. 7.v.IDCauete robuapstudo prophetis ; pseudopropheta investituouium, intrinsecus lupi rapaces, ctio. r. I 6. emitto vos in medio Iuporum.

Christus quando lupi mentionem facit, ipsum Diabolum significare vult ; quia sicut lupus grassatur & Leuit in pecora ; sic Diabolus in homines. Sicut lupus cautus incedit, pedes lambit, hoc fine ne incessus aduentusque suus percipiatur;itaDiabolus inter homines se insinuativi non facile animaduertatur. His adiice &illa, quς supra reci; uimus,uisum fuisse lupum porrigere frondem & ramos salicis, ut hisce capras inescaret;item quod sepe lupus auricula capras oues compse hendat,& quasi ludibundus easse iam abducat,&renitentibus clunes caudastia soleat ferire, ita ut misera pecora celeriussiepe currant: nec non hoc, quod lupi acutissimis oculis snt praediti. Lupus etiam est insidiosissimus,& Diabolus est fallacissimus & fraudulentus. Lupus praecipue nubilo se & nebuloso tempote gregi insidiatur ; dc Diabolus etiam nubiloso tempore, hoc est,in mediis miseriis de

calamitatibus pios adoritur , tentat & artes, technas, 'iresque experitur. Lupus clanculum

di pedetentim pedes subinde lambens, ad cau

SEARCH

MENU NAVIGATION