Jani Dubravii Episcopi Olomucensis De piscinis, libri V : accedunt ejusdem argumenti ex veterum recentiorumque scriptorum libris excerpta : omnia Herm. Conringii curâ iterum edita, & ab innumeris mendis purgata, cum praefationibus

발행: 1671년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

D PISCINIS LIR. V. stabant. Forte in ipso reditu dum auriga plaustra inania revehunt domumque redire festinant, piscatores denuo plagas explicant ac plutes Cyprinos quam antea utroque actu comprehendunt. Stupentes admiratione aurigas revocant, plaustraque & equos per glaciem piscinae exagitari jubent, ipsi in- te rim ad piscandum intenti. Quid opus verbis P Quod nulla ratione allaquebamur, id casu tandem sumus assecuti, ut sine lici deinceps piscatu perfrueremur. Nam pisces qui antea sine ullo metu fugam adornabant, tunc vero, di ad strepitum solearum quibus equorum ungulae, & ad stridorem cantho. rum quibus rotarum orbes in plaustris devinciuntur, consternati,omi is fugavi latibulis,ad insidias plagarum gregatim prae. cipitabantur, a piscatoribusque nobis extrahebantur.

A P. V.

Vnde accidat, ut in aliis piscinis crasiores in aliis

renuiores, iurerdum e iam in eadem piscina, a.

planta Cyprini. Dubitare non oportet, quin causam hujusce varietatis praeter alias praecipuam natura locorum sustineat. Nam si illa alias tantum pollet, ut corpora juxta atque ingenia humana valeat evariare quid mirum, si eadem vim illam suam

multiformem in bruta quoque corpora expromat PSic autem de ea re Cicero in libro quem de fato inscripsit Inter locorum, inquit, naturas quantum intres, videmus, alios esse salubres, alios pestilentes in aliis esse pituitoseos O quas redundantes, in aliis ex e-

caros arque aridos Mutraque sun aha quae inter locum se locampis. imum disserun . t Arbenti renue coelum, ex quo eriam acutiores fa .rantur Attici crassum Thebis, iraque pingues Thebanior valentes.

Haec Cicero. At simili nos quoque ratione in Cyprinis nitimur, ut eos alio loco magis quam alio probatiores inveniri contendamus. Boliemi primam loci palmam Cyprinis in Dolic a vendi ant, proximam oravi, tertiam Stesitae.

a Resert

102쪽

ό Dp BRAVI Vs Refert deinde quali qua alantur quippe dulcis quam ab

mara, tepida quam frigida, melius nutrit Cyprinos licui terra quoque glebosa succulenta quam exucca arenosa. Mox aer item crassus interdum atque imbrifer, quam perpe tuo sudus& siccus Denique apricus vadosus civentis tranquillus loci itus redundantiores ac valentiores effuit Cypri nos,quam opacus tempestuosus & aquis profundus,ut in quem sol aegre penetrare soleat. Sol, inquam: qui non ea modo quae extant di supra terram eminent, sed etiam ea quae in f rius latent 4 quis occultantur, suo calore fovet, melioraque e vegetiora facit, ut author est Theophrastus.

Nam quod in una eademque piscina alij Cyprini alijs su

culentiores reperiuntur, id partim ex imparibus Cyprin rum seminibus ex diversis seminarijs in unam piscinam translatis partim ex solo in quo pascuntur, alibi in eadem piscina pinguiore alibi aridiore: usu venire plaerumque solet. Quanquam non raro etiam ex affectione Cyprino tum quadam peculiam, ex ignota nobis causa oborta, habitudo ipsorum corri mutatur. Simile quiddam idem Theophrastus commem rat de his quae monogena sunt, unamque sortiuntur appellationem quod alia tamen eorum Raecunda est alia in foecumda videantur utilicem quandam este fructiferam quandatas ei item, alnum pariter, cum amba nihilominus florescant. Id vero nemo sere ignorat piscinam quamlibet, quae rariusquam quae spissius fuerit seminibus consita completaque, tum

specie corporis tum suavitate saporis, multo commendati res Cyprinos alere. CAP. L

ternis te, an in singhlos annos ad iugulus

p scio. , pisar metu expediar lMOs hic ad piscinas quasi solennis retinetur, ut in singuistis piscinis, quae nutriendis Cyprini destinata fuerinr,

altero

103쪽

altero de inum anno piscatio celebs erit r. Nec eni in una a state bimus foetus piscina creditus, nec item semper icimus satis Pergliscere potest, sed minimum opus habet bienni spatio, ad saginam Megitimum incrementum accipiendum idque ita, ut statim dixi, solenniter a piscina iij observatur.

Praeter hunc tamen usurpatum morem Princeps meus Sta-rais laus, diu primus in Moravia ac solus, aedificata sibi ad viis cum Medricium non poenitenda piscina, velut ex novali facere illam sibi estibilem aggressius est, quotannis eandem obserens ac demetens. Hac sane ratione. Complures ei aliae piscina viliores ad arcem oppidum, cui uisclicovo no-rrien aderant non in aliam rem magis fructuosae, quam ut foetum Cyprinorum seminarent foverentque Eas porro pilainas sic habet divisas, ut aequalem ei in singulos annos liceat ex illis foetum deligere Deligiturque laetus trimo nunquam minor nec major quadrimo sed uterque ex eo numero, qui

latam indolem ad saginam appositam prae se ferat, quo melius celeriusque saginetur, instruatque opimis epulis mensas

lautiores , ad quas propter tempestivam aetatem quadriennis aut quinquennis inprimis vocatur. Nam citra annos quatuor fluxa adhuc carne, ultra quinque tenaciore insulsioreque esse incipit. Nec tamen idem Stanis laus solo scelus dei ctu est contentus; sed curat prarierea, ut in singulos autumnos piscatus peragatur, ut ipsa piscina a subduc his aquis totam insequentem hyemem ad recuperandas vires, quas ex humore aestivo amisit, nacta, vernali rursus tempore succulentum veris

nactum latendis Cyprinis idoneum, praebeat. Sed nisi copia foetus Cyprinorum abundaveris, haec piscandi ratio parum tibi profuerit. Quocirca si plures quam unam possideas fructuarias in fundo piscinas, ita facile assequi poteris, ut quotannis aequaliter illas divisas habueris, alternaist itaque ex dimidiato piscatum annuum institueris.

104쪽

DVRR AVIVS CAP. VIL

Coprio ad piscinas disrabendis.

Cyprini, qui ad piscinas, statim ut extracti retibus fuerint,

venales proponuntur, aliquanto sunt vendibiliores iis, qui ex piscinis in vivaria translati diutius asservantur. Ut enim illis habitus adhuc corporis integer gratiam apud emptores conciliat ita istis per captivitatem diminutus precium quoque imminuit. Nihil autem facilius est quam pisces distrahere, si adsit emptor qui illos emere velit. Neque enim in venden dis illis novo aliquo jure utimur, aut quidquam de sanitate vel probitate eorum invicem spondemus stipulamurque cum pisces rarissime langueant,&gustu approbare illos vel impro bare cuivis liceat. Aliter autem Bohemi atque Moravi Cyprinos ad piscinas divendunt. Illi enim suas emptoribus vale propemodum urnali admetiuntur, constituto prius in singulas urnas certo precio. Isti per saxaginta numerant quoscunque extrudunt venales contenduntque certiorem atque etiam aequiorem videri suam rationem quam Bohemorum, propterea quod numerus semper sibi in summa constet, non item mensura, quae pro impari Cyprinorum magnitudine saepius illam ipsam summam divariat Precium in sexaginta Cyprinos summum octo aureos minimum sesqui aureum Moravi constituunt. Proitu videlicet regionis aucta vel diminutalicitatione S, quidem in ea parte oravia , quae ad superiorem Pannoniam pertinet, ubi nunc Austria est, bis terque tanto licentur Cyprinos, quam in ea, quae pertinet ad Stelitas qui in locum Quadorum successerunt. Non tamen mihi valde displicet Stesitarum ratio, qua in auctione Cyprinorum utuntur, seor

summaXimos, seorsum medioxumos,&minimos, auctionan te s. Vetus enim est aqualitatem haud parere legum a inaequalitatem discordiaram non parvum essesomitem. Statim emptor,

105쪽

DE PISCINIS LIB. V. 63 sine lite cum venditore trans git, ubi pares statura Cypri

Di venundantur contra multum litigat, s inaequales, in Unam velut turbam minores cum majoribus consulos sibi avenditore videt obtrulas. Licitator enim tunc qui minimos Cyprinorum digito indicat eosque dissimulatis majoribus preci minimo ut liceatur apponit venditore diverso qui ma-Σimo, propter eos qui maximi inter caeteros apparent. In hoc sane concordantio hemi oravi Stesitae, ut Lucios venales non ad mensuram sed ad numerum sexagenarium venum exponant. Similiterque aliam piscium in piscinis turisbam miscellaneam omnes pariter vasculis admetiuntur potius, quam ullo numerant numero haud enim facile est numero comprehendere turbam. Sed cum nonnihil admirationis piam sque asserat, accrescentibus piscinis ac piscibus simul quoque accrescere annonae piscium icaritatem, explicanda obiter reddendaque causa ejus rei esse videtur. A P. VIIL

Cur fat, ut austis piscinis precium quoque

CVrinorum augeatur PCAus ejus rei duplex esse

SEARCH