Jani Dubravii Episcopi Olomucensis De piscinis, libri V : accedunt ejusdem argumenti ex veterum recentiorumque scriptorum libris excerpta : omnia Herm. Conringii curâ iterum edita, & ab innumeris mendis purgata, cum praefationibus

발행: 1671년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

r a P I SCIRIS LIB. Iupiscinari j quales Cicero Trito nes appellat. In eo convivio cum nullus feriale sermo crebriori quam de piscinis percrebuillet rogat tandem unus caeteros de partu Cyprin rum, utrum simplex ille in annos singulos an multiplex foret Qui proxime assidebat, videri sibi, ait, Cyprinum semel tantum in singulos annos, perinde ut Lucium complures alios pisces, parere. Qui fit igitur, inquit rogator, ut in uno Cyprinorum seminario, non duplici modo, sed etiam triplici varietate magnitudineque foetus distinctus reperiatur PRespondet alter ille, nequaquam varietatem jusmodi illinc

Provenire, quod ijdem Cyprini saepius quam semel icctificarent, sed quod ex eisdem, ali tempestivius, ali serius, ova Qxcluderent. Nutante sententia, atque eo magis, quod ego tunc etiam una accumbens, ad confirmandam hanc opinionem, simile quiddam de Thynnis in medium adducebam. Rristotelem inquiens tradere, foetam Thynnam semel dumtaxat intra annum laterum gestare sed quoniam partem foetus Praemature partem tardius producat existimari eodem anno bis praegnantem fieri bisque parere. Ibi non nemo tali-Mm rerum valde curiosus interpellat, inquiens si semel tan-rum Cyprini quotannis progenerant scire aveo, unde accidat, ut in vivatio, in quo non multi Cyptini, ut de his possit dici quod ali anteverterint alijs, sed in quo solus maritus cum sola conjuge attinetur conclusu scin eo tamen aut duplex aut triplex scelus, tempore civeis atque dianti editus in . veniatur.' Nihil habentibus convivis, quod ad haec respon. derent addit idem, se non solum persia assen, habere, ter inlae. sate Cyprinum parere; sed nec cum o contendere velle siquis dicat, eundem vel in autumno etiam sitatum edere quando illo quoque lem pote alvum ovis gravem gesta sed

82쪽

4is D VIR AVIVS Cur igitur in nraii, ut vult Oppianus quinquies, Plinius Aristoteles sexies, Cyprini citra noxam pariunt an quia Venus eorum minus habetatur, qui liberi in mari, quam qui captivi in piscinis vivunt an loci ipsius natura huic quoque faecunditati aliqua ex parte subservit c Id quod Aristoteles crodere vi ius in ro quinto denarina animalium, ta super hac rescri. bens Diversum regunta situm, scorumque discrimina , non DAN ad haec valere conferreque plurimum tirpisces ι uno loco, quam ιη altero, excrescant felicitu, nos secus atque ariores ct sirpe, si iudem etiam, ut alibi piu coeant saraas que alibi raritu.

Sed nimis longum loquor de Cyprinis, tanto deincepi brevius de Luciliacis P. XL

Lucii quo tempore tu piscinata tempest-

FAciunt hoc cultores hortorum ut non prius in area re cens consitas runcatorem ire patiantur, quam viderint illa supervacaneis .inutilibus herbis am occupatas alioquin intempestivus runcator utilia insuper semina proculcabiti nedum ut eruncet noxia. Quanto magis nos facere congru ens est ne Lucium stirpis Cyplinae cladem atque exitium, ni' si cum fuerit tempestivum, in piscinam deducamus Non in quaslibet, sed in eas duntaxat, uuas in tertiam clatsem, nempe illam maximam, reposuimus in qua saepenumero usu ve'nit, ut interveniente attritu Cyprinorum etate iam majorum, tot novis anulue multis exundent piscinae et ibus, ut pascua tantae multitudini subministrare non valeant. Ac tunc igi' tu maxime per tempus deducitur Lucius, qui re dente suo nimiam sobolis nova luxuriem depascatur. Pro magni tudine autem pis in aecla foetus multitudine plures paucioresus Luci in illam admittuntur. Nec caret admissio ista compen

83쪽

DE PISCINI LIP. III. adio, propterea quod Luci superfluo stet Cyprinorum satiati, non modo malus sed etiam celerius corporis sui incrementum capiunt, atque inde majore quoque precio grandiores divenduntur Memini in sexaginta Lucios, hoc modo quo jam statim dixi in piscinis saginatos, precium in Moravia quaterdenos aureos nummos fuiste tum cum Sigismundus Polonia Rex cultu prorsus comitatu regio nam ad tria millia equitum eum comitabantur Gracovia Viennam se ad Caesarem Maximilianum,&ad Liladislaum fratrem germanum Pannonia atque Bohemiae Regem,conserens, hospitio Crem. sirit a Principe meo Stanislao exceptus ellet. Caeterum non ita dictu promptum est,.qui fiat accidatisque, ut in piscinis, quae de nullo flumine aut rivo undeLucius una influere queat, sed quae de coelo tantum nubibus humorem accipiunt, Lucius tamen in illis reperiatur.

CAP. XII.

stuae sit opinio de Luciis, cur sua donte in

piscina supermenta .

A si rationem a Philosophis proditam, unde nam Lu.ci sua sponte piscinas introeant, non habeo quam vet. lem: ipsam interim opinionem quoque tacitus supprimam, quam piscinari in vulgum spargunt Ego vero libentius hic

opinione vel idiotarum utar, quam ut cum Athenaeo& Philarcho Philosophiae studiosis affrrvare audeam pisces aliquando de coelo in terram cum pluvia pluisse. Ad nos scilicet ejus seneris pluviae nunquam perveniunt. At non raro anaticulae ad piscinas nostras advolant, ut ingluviem suam vel foetu vel ovis tam Luciorum quam Cyprinorum expleant. Propiorem itaque veri habet speciem id quod piscinari autumant ana. ticulas, dum semine luciorum ventrem plenum adhuc crudum vomitu ad pistinas exoneram, simul easdem pistinasse mine

84쪽

, VIRI VIV smine illo egesto etiam conserere, Luciosque ex eo satu ant. mari Mirentur haec illi , qui apud Plinium de Aristotele

mutuantem ista de perdicibus, non legerunt; si contra mares steterint sceminae, aura ab his flante praegnantes fieri hiantes urem exerta linguά, inquit, Wr id rempus aestuans, coucipiuntqae supervolantium assatu, pe more antam audirimasculi. Haec Plinius. Jam qu: de equis M. Varro narrat si vacat audi. Diaturata ityres incred bilis emi His antasies vera. usim Luserania ad Oceanum, in ea regione, ubi eis oppidum Olasippo, quadam e venro concipiis equae, ut hic gallinae quoque solant, quarum ova hypo nemi appellant. Ut nunc taceam gentes ad Borysthenem fluvium habitantes, quae sine ulla varietate sermonis quoties ad nos veniunt, omnes asseverant apiscinasia sua regione a piscatu rarissime denuo seminari, sed suapte sponte piscibus illet s. sive ex terreno humore seu ex coelesti influxu coortis, redundare.

Sed ne cui fastidio sim, dum novam inusitatam opinionem excedentia refero, finem dicendi faciam, di ad institutam narrandi de piscinis rationem, in sequenti hoc libello

me transferam.

Prooemiolum. On minor B vir us, quam quaerere, arta rures. Cum igitur in quaerendis atque parandis piscinis, hactenus curam, qua diligentia feti potuit, contrivimus; par est, ut jam deinceps videamus, ne bene parta male nobis dilabantur, si forte ratio nos solertia destitue rit quibus res piscinaria conservatur. In primis itaque ratio e

rit ad ocanda, qua noscamus, quid & quomodo in piscinis tuendis asendum nobisit deinde solertia effciet, ut sedumto, α

85쪽

DE PISCINIS LIB. IV. 3I scite bonoque exitu agenda peragamus Colligitur autem ratio , quam quisque custodiendis piscinis praepositus sequi debet, ex quibusdam piscinariorum praeceptiunculi

quas nos in hoc libello quarto, per quatuor temporum intervalla digestas, explicabimus. Ut futurus piscinarum tutor. separatim Liat quid ei sit pervernum tempus faciendum, quid aestate sequendum quid autumno, hyeme curandum. Et unde melius, quam ab ossicio tutoris, auspicabimur

De ossici tutoris pisci arum. Qui curae piscinarum praepositus suerit, tria sibi potissimum

cuianda esse sciat. Primum ea quae ad aquas pertinent, randae ea quae ad pisces, postremo cura totam comple. Qitui piscinam. Circum aquas ista sunt observanda, ut ne unquam illae necessario humore piscinas destituant neu repente ex coelo procellos adauctae inundationibus aggeri officiant nexe, si diutius stagnaverint, putorem est situm noxium contilabant. At circum pisces ista procurabit ut matrices in suis Ieminariis suo tempore stetificent ut ipse scelus tempestive quo oportet transseratur, cauteque interim dum tranS fertur tractetur devehatur ut numerus piscium apud domi. num subscribatur ut denique pisces bono ni odo in piscinis nutriantur. Nec enim natura quod vult semper id pet screetesiicere potest, sed aliquoties ab industria operaque nostra adjuvari desiderat. Hinc agrorum eu vinearum cultum, hinc arborum insitionem, hinc pecorum educationem, non sua sponte sed magis ab humana solcrtia provenire videmus.

Cui adeo solertiae Cyprinorum quoque in piscinis sagina

nonnihil debet.

Eas piscinasqnam hoc tertio loco dicendum superest

86쪽

curatorem saepissime obire oportet, quid quoque Ioco sarciendum vel instaurandum sit, providere. Semper autem satis superque in piscinis adest quo arto opus sit ut quod vela ventis vel a tempestatibus vel a violent ijs aquarum uecit interruptum is subinde proviso, ne quid damni ibidem v Iucres pecudes homines faciant. Nam ubi custos abest,mo do Mergi quorum non unum genus advolantes, In C do Lu-rra piscinas subeuntes, libere pilae depraedantur Aggerem vero proruuntd proculcant sues boves equi pastum ad piscinas appulsi. Tum improbi pastores consepta, quibus fuga piscium arcetur, intervellunt, ac per loca intervulsa pisces iugam adornantes excipiunt. Idcirco eum qui se piscinarum a torem idoneum praestare cupit, ambulare strenue Op rtet,&diligenter circumspicere, ne ulla ad piscinas insit diae eum lateant i dum ne ita ambulet, ut cum operam ostentare vult suam, vagetur potius amaenitates quein frivola captet, quam piscinas utiliter obeat.

Sed jam post communia idem tutor ad partes mihi est

evocandus.

quid in ere tutorem curare conveniat. V Er sane plusculum negocii circum piscinas exhibet, atque in multas variasque curas animum tutoris distrahit: quas ille tamen ita dispensare debet, ut ea quae differri nisi cum incommodo nequeunt in primis conticiat, ac deinde suo tempore caetera. Minime autem omnium differri volunt aedificia, is iunimenta, quae ad vallum Tepes4 ad alia septa veniunt instauranda. Quocirca priae quoque tempo re, cum se in vere facultas operis faciundi obtulerita tutor id euret, ut quae vel a fluctibus convulsa, aut vetustate viciata fuerint, ea resarciat mox ut operam propurgandis elicibu

87쪽

DE PISCINIS LIB. IV. FI fulcis aquariis, iasiis, per quas nivalis pluvialisque humor in piscinas derivatur, impendat post aquas derivatas, ut sin- tum per clalles piscinarum distribuata quoniam, ut ante dictum est, translatio cujusvis cetus in vere tempestivissima habetur. Ac tunc non die solum, sed etiam noctu quian

ctis magis quam diei rempore Cyprini per voluptatem arterunturhad piscinas recurset, videatque nequis tunc illis insidietur. Quippe non alias exceptu faciliores Cyprini videntur, quam cum velut coeci in amorem ruunt mutuumcincautiqueet per agmina circum vada pererrant. Hoc eodem veris tempore curatori maxime praecipitur, ut quotiescunque ruit imbriferum ver, toties septa piscinarum, in quibus Cyprinus adultus pergliscit, ut recludat, imbremque una cum fluminibus, limum secum tercora ex uberioribus agris pertrahentibus, admittat. Nullum enim hoc Cyprinis gratius pabulum reperitur, nec unde crallescant Ocyus. Accedit simul ex

turbidis aquis ista quoque piscinis utilitas, quod advenis piscibus, cum qu vio tunc ais uentibus, sine opera nostrainimis pensa piscinae adaugentur. Nam puris & desce catis aquis Curantibus, rarus in piscinas hospitum piscium adfluxus

contingit. CAP. Im

aquid si in sate procurandum.

Contra in aestate facere curatorem decet, atque interma accurare ut claustra circum piscinas clausa habeat Cmnia, ne qua aditus in piscinas pro suo flumint pateati Ma-Nime videlicet tranquillo uncis quieto statu opus est Cypri no quia aestate maxime, propter laetissima, sibi gratissima pascua, illo adolescit pinguescit. Si modo ociose pascitur. Nec enim ab exercitio sed ex octo corpus opimatur. Ideoque interclusis illo tempore opus est septis, ne unda recens

a piscinas

88쪽

piscinas Inssuat ad cujus meatum oberret magis quam pasta tur Cyprinus. Ac ne putes solos Cyprinos ex inertia adipes alium etes prodit Plinius, ad Caduram rubri maris insulam, raec

pua e loci quiete, belu. adummobilem maguitudinem adolescere νDγοον vero in tantum pinguescere, dehiscant. Quantum autem unda jugiter manans Cyprinis aestate est adversa, tantum pluvia leniter affluens grata amica. Qua de re minius rursus Litera considerate pisces inquit modicis imbribus gauden alunturque Euippe se harundiues, qvamvis inpalude pro-gvarae, non tamen sine mίν adolescan/ ct alias ubicunque pisces ν eadem aqua as da I.nt, uis ulva exanimavrar. Haec Pli

nius.

Sed cum in hoc eodem capite mentio facta suerit pastionisin harundinum prius de alimenti, Cyprinorum, post de harundine extirtanda commemorab mu S.

utimentis Cyprinorum. IAm etsi piscibus commune sit omnibus , praecipuam aliis

mentorum suorum partem ex aquis capere sunt praeteri .itamen alis quoque cibi suo cuique piscium generi secundum naturam suam velut propi ij. Nam, ut Aristoteles tradit, Congri Muraenae Lupi carne tantum vescuntur Mulli carne alga Scarus alga tantummodo: Salpa algais stercore Capitones limo ac ne persequar alios quos nunc persequi non est necesse, ipse adeo noster Cyprinus limo pascitur arena glebar permixta. Et quanquam idem a carne absinet, lumbricos taui en terra erumpente culicesque &-uscas aquis u. pervolitantes libentissime dapis gratia consectatur, ade ut si prope ociosus ambules, auremque tacitam, dum insecta venatur, adhibeas clare exaudias, ore illum suo quasi poppysmata edere. Qui distinctius depastionibus Cyprinorum o quuntur,

89쪽

- DE PISCINIS LIB. IV. Tquuntur, hanc ex insectis pastionem, modo aestivam modo

supernatantem cognominant quon jam sursum versus in

summa vel tellure vel aqua huiusmodi insecta per astatim scipant volitentque. Illam vero alteram, quam in fundo Piscina limus larena Cyprinis subministrat, appellant inser-Natem, quia in serius sta est. Adduntque, priore illa quamia ac posteriore, non solum melius Cyprinos saginari, sed etiam carne fieri teneriores.Nec id sine ratione, quod ea, quae jucundius suaviusque sumuntur, melius etiam teneriusque nutriant. Non est autem dubitandum, quin hyeme quoque in latebris altioris aquae conditi terreno pastu alantur quando quidem illorum cubilia haud aliter tunc excavata deprehenduntur, quam sues volutabra sua excavare assolent. Vulgus insuper frumento aqua macerato, eique potui, quem a Cerere vocamus cerevisiam, destinato, clausos in

ligneis vivarijs Cyprinos pasci decrevit. Prarierea gulari

creta modico ignis calore adusta fracibusque olei subacta quippe ex hoc pabulo pinguius etiam quam ex frumento Cyprinus saginam induit. Itaque mirari interdum satis non est miram Plini diligentiam, ut quam ne hoc quidem olei con. dimentum, quo piscium obsonia interdum condiuntur, eris. gere potuerit. Sic enim, sed valde strictinni libro nono 'ua. si per transennam hanc rem aspiciens Gustu inquit olei,

alme, dein modicis imbri in gauden aian usque.

A P. V. Deta extirpanda in istinis harundine.

Solet harundo post frequentes pluvias, si crassum hetumque solum subest. modice piscinis innatant aquae, celeriter suboriri, posteaquam suborta convaluerit, meliora Cypri, riorum pascua, quae ad vada iras in piscinis reperiuntur,

intestate, aliquoties totas piscinas in quibus exiguus humor inest

90쪽

43 DV ara Aruns inest occupare. Nam vis aquarum major illam ruticari nons nit. Noverunt hoc solertiores piscinarum curatores quare etiam sedulo curant, ut vel uno statimIuxu piscinas aquis ad justum modum impleant vel post subductas aquas ut ne quid humoris in illis praesertim germinationis cannarum tempore relinquant. Disticile autem malum hoc. ubi praevaluit in pisci nis, extirpatur. Nam si ferro succidas laetior harundo, si face incendas densior resurgit tum si solas admoveas manus, frangas citius quam evellas. Sed ne vomeri facile cedit quia altius radices in terram agit, densioreque illas inter se complexu innodat, quam ut enodari exararique possint. Sed hac tandem ratione in exitium eius non frustra incumbes: si aestivo solstitio per plenam aquis piscinam monoxylo vectu illarundinem tum falce invadas . ita eandem sal et in de

metenda linundine moderans,ut internodia ipsiusduntaxat ea, quae subter aquam mersa sunt, demetas. Fiet enim, uti aiundo per cavam calami plagam exhausta aqua, quae vapore so lis tunc est percalefacta non secus intabescat, ac si tabificum biberit venenum. Admonet Plinius ex occultissima illa re rum inter se sympathia, ut falci apponamus filicem. Verba Plini ex b. laturali historia VIII ista sunt filices circa sopιrium avulsas nos renasci, nee harundine secta aue exararas vomeri harundine imposiva Similiter cr serundinem exarar filice vomeri imposta praecipiunt. Illud

etiam , quod de extirpandis sylvis apud eundem Plinium legi , adscribere non pigebit . quando frequen

ter accidat , ut piscinas in nemoribus excitemus. Di cit igitur Plinius Democritum secutus extirpari omis vi

ni flore in succo cicura uno die maceraro,ssar sauerassicIbus.

Satis erat dictum de aestivis operibus, nisi in eadem aesta te Cyprini mala interdum valetudine tentarentur. CAR

SEARCH

MENU NAVIGATION