Oribasii Sardiani Synopseos ad Eustathium filium lib. nouem quibus tota medicina in compendium redacta continetur. Ioanne Baptista Rasario Nouariensi medico interprete

발행: 1554년

분량: 530페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

amara. Olivae eiusmodi sunt, ut eas neque laude neq; vituperem. Ex dulcibus autem non modo esculentis, sed etiam poculetis, tum mel, ut ita dicam, succum te nuem gignit. Vina autem huiusmodi succum faciunt alba, & tenuia . Atque alba quidem crassos succos incidunt, & per

Urinas expurgant. Iam vero serum lactis inter ea numeratur, quae attenuandi vi sunt praedita. Sed oxyinet ad victus

rationem attenuantem multo est accommodatius.

stus reserassos succos gig avt. Cap. II. CRASSOS succos gignunt panes qui sub cinere coquuntur, quique ri te non conficiuntur. Et qui tragus appellatur, & placentae ex musto & simila, & lagana,& placetae, quae itria dicuntur,&quodcuque ex triticea farina sine fer mento conficitur,& placentae,quae ex eadem materia elaborantur. Praeterea simila, & alica abunde crassi sunt succi, amylum vero mediocriter. Lobi quoque cracsi succi sunt, & lupini, & interna lentis pars,fabae frictae, si fami semen, erisimi semen,pisces qui molles appellantur, loligines, sepia polypi,ceiaceum genus. Sativ

202쪽

vero crassi sunt succi, patellae, pectines,& omnia testa moecta:itemque anguillae, cochleae,carnes ceruinae, caprinae , Dubulae, leporinae,porcinae, iecur, renes, pudenda, cerebrum, spinalis medulla, gladu Iae, lingua mediocriter.Lac nimis coctum, casei omnes: recentes vero qui ex acido lacte sunt facti, minus. Lac acidu igni decoctum, ex ouis, quaecunquae ad perfecta concretionem sunt cocta, & astata etiam magis,& longe maxime quae in sartagi ne fricta sunt. Palmulae castaneae, glandes, bulbi, rapa,fungi, ari radix,tubera, nuces pineae, ficus non probe maturae, citriJcam, cucumeres,vberius sumpti. Inter vi na, quae dulcia sunt, ea crassum sanguine gignunt, & magis etiam id,quod defrutunominatur,& mustum eo de modo:itemque crassa,& nigra vina. Quae media sint inter attenuantia,Ocrassum succum facientιa.

Cap. II.

EI V SM O DI sunt optime consecti

panes, carnes gallinarum, gallorum gallinaceorum, fasianorum, perdicum, columbarum, attagenum, turturum , turdorum, merulorum, & paruaru avicularu

203쪽

omnium, itemque saxatilium piscium,Scpelagiorum,go Dioru , murenarum, bu- glos rum,& absolute omnium pistium, quicunque neque lentorem, neque foetorem edendo reserant. Et ficus, &peponeς,& ex olerib' agrestibus seris. Ia quod est commune multorum genus. Singulorum autem speciales appellationes, apud Atticos sunt, ut lactuca, chondrile, & alia

sexcenta.Huius vero sunt generis corru-da, myacathmus,& chamaedaphnes asparagus, & bryoniae. Vinum flauum simul& dulce, & pellucidum, quale est Ar- uisium,& Lesbium,& Falernu, & Tmo lite. Haec enim omnia & bonum,& moderate crassum sanguinem gignunt. Q Ut vfidumsuceum in nobis faciant.

Cap. III I.

TRITICVbi omne, quod graue,

densum,&interius flavescens est,uiscidusuccum gignit. Quod vero leue, rarum, candidumque intus est, minus est huiusmodi. Simila quoq; & alica ab ude viscidae sunt. Itemque tendines, musculorum extremitates neruete, Sc partes quae circa labra sunt,& lingua, omnis suilla caro,

itemque agnina, sesami semen, bulbi, &

204쪽

pingues palmulae. uudi crudos humores in nobis pariau. ,

p. V.

PALM ULAE virides crudis humoribus replent eos, qui ipsis vescuntur, ut rigoribus, quae calefieri diffculter poΩ sint, capiatur.Et radix rapae, si quis liberalius.ea utatur,& caro testaceorum,quorum caro dura est, & salsium succum ex nimia coctione amisit. Et quae mollia nominantur,polypi, sopiae, & quae sunt generis eiusdem . Cetaceum genus in mari degens. Animalium ventriculi, intestina, Vteri, acidum lac, panes in sartagine cocti cum caseo, lupini, uua in ventriculo

contenta, & non excreta. 9Quae res frigidos humores creent. Cap. VI.

V Ι se cucumeribus valde explent, iis ut frigidum succum coaceruent natura comparatum est, cum non facile pota sint in bonum sanguinem commutari. Eiusnodi etiam siccum ventres, intestina,Vteri, mala nondum matura, & bulbi pariunt. Quae pituitam gigua t. Cap v I I. SV CCVΜ absolute pituitosium gignunt nerueae animalium particulae, ce-

205쪽

rebrum, pulmo, spinalis medulla, glandulae, agnina caro,boleti, fungi amanitae,

caro tellaceorum,mala non matura. Ouae res melancholicum succum pariaut. p. VI M.

CARNES bubulae, caprinae, & his

multo magis hircinae & taurinae, melancholicum succum faciunt: & magis etiam asininae,camelinoe,vulpinae, caninae, lepΟ-rinae , &suum agrestium . Ex piscibus huiusmodi succum pariunt thynni, bal nae, cete, canis, delphin, & omne cetaceum genus. Itemque cochleae, brassicae, arborum Sermina, quae muria, vel ex acida muria uni condita, ut lentisci, & terebinthi , & rubi, & canini rubi germina. Cinars etia caro, & lens edulium est succum melancholicum gignens vel maxime, post hanc panes furfuracet,quique ex tipha consciuntur casei vetusti,& vinum crassum & nigrum. Qur succum bibosium pariant. Cap. I x. S1LI Q U AE, & cinane succus, ama ram bilem facit. Praestat igitur cinaram coctam edere. Μel quoque facile in bile Vertitur in calidis corporibus. Omnia enim dulcia alimenta, & vina ite dulcia

materiam flauae bili gignedae suppeditat.

206쪽

ao 4 ORIBAs II sYNOPsE os stre gignant excrementa. C .X. ΡALVΜΒΙ, anseres, praeter ala viscera omnia, spinalis medulla, cerebrii,

aues palustres, & quae in stagnis ac pratis vitam ducunt. Cicer, fabae virides, saba Aegyptia, porcelli nuper in lucem editi,

caro pecudum, & omnium animantium recens natorum , quaeque in octo vitam

transigunt:& piscium fluviatilium, &palustrium,&qui in limo degunt, & omnes cetacei generiS in mari, excrementa faciunt. Qta res careant exerementis. Cap. X I.

ANIΜALIVM colla, caudae, alae, agrestiu animaliu caro, & eorum,quae in

siccis locis vivunt, excrementis carent. QN multum nutriant. Cap. X II.

S V V Μ domesticorum caro, prae omnibus eduliis maximum alimentum praebet. Bubulum cerebrum, testes, cor inalis & alia etiam medulla,alae anserum,& magis adhuc gallinarum,omnium Uolucrium ventres, cochles, ac praecipue bis coctae. Ex testaceis, quae dura carne sunt praedita, ut chymae, purpurae, buccina,& caetera generis eiusa em plurimum alimenti afferunt. Iam vero astaci,paguri,

207쪽

eandri, locust , sepiae, squillae, & ljs simi ,-Ies, , ex chartilagineis torpedo, & turdus moderate nutriunt,itemque bati,iic --bati, & rhina magis , muli autem & gC--bii minus. Lac magis alit quod cras ius est, quod vero liquidius est, id minus alit. Ex panibus magis nutriunt siliginei, deinde ij, qui ex simila parantur, tertio, Ioco ij, in quibus etiam furfur sit. Triticum coctum, simila, alica, fabae, carnem gignunt non firmam illam quide & densam, sed potius laxiorem. Cicer magis nutrit, quam fabae, magis phaseoli, & o. chri magis,qua foenum graecum. Dolichi quos lobos & phaselos vocant, non minus, quam pisi nutriunt. Egregie etiam alunt Iupini, castaneae, lentes, palmulae dulces, uuae dulces, & pingues, glandes,

rapa, qua napum nominant. Bulbi maxime nutriunt, & praesertim bis cocti, mel

despumatum & ad distributionem, & ad

nutritionem redditur accommodatum,&melicratum probe coctum. Omne Vinum. pro portione crassiti ei nutrit. Rubru igitur, & crassum maximς omnium ad sanguinem gignendum accommodatum es,

secundo loco id quod nigrum , crassumque sit, dc adstringeni : sis minui nutrit

208쪽

.cbum simul & crassum adstringens,

minime vero omnium, album & tenue. Ad summa omnia quae crassi succi sunt, si probe concoquantur, & conuertantur in sanguinem,alimenti multum praestant.

Quae res minus nutriant. Cap. X a T.

ΡARU Μ nutriunt extremae animae. Iium partes, uteruS,Venter, intestina, cauda, aures,pinguedo, adeps. Omne volucrium genus, terrestrium generi comparatum , minus nutrit. Caro eorum quae senio confecta sunt, minus alit, quam caro eorum,quae adhuc augescunt. Alimentum,quod pisces dant, tenuiorem sanguinem gignit, ut neque abunde nutriat, Sccito etiam digeratur. Ex hs quae testa intecta sunt,quae molli sunt carne, Velut Ostrea, exiguum alimentum praebent. Panes hordeacei,quomodocunque conficiantur, minime omnium aliorum nutri ut: minus vero alit polenta, quae ex i)s efficitur. Itemque panes furfuracei, ac impuri omnes,& loti, amylum, maZa CX polenta hordeacea auena, milium, eoque magis panicum, oryza, fabae virides, semen papaueris, orm In mora, rubi canini fruet', iuniperus, myrta, amygdala,pistacia,pruna persica, armeniaca,praecocia, oliuae, δί

209쪽

LIBER QUARTV s. 2o praesertim maturae, nuces auellanae,&magis etiam regiae, nuces, serica, corna, pr

na sylvestria, zizipha, iuglandes, halica- Cabus, capparis, & praesertim sale condi

ta,terebinthi partes omnes, brassica, beta, lapathum, portulaca, solanum,raphanus, napi, cardamum, pyrethrum, asparagi omnes,pastinaca, daucus, caruS. Caepa autem &allium,& porrum, & ampelVra sum, cruda quicem alimentum nullum praebent, bis autem terve cocta, paucissimum. Μala punica parum nutriunt, pira Vero, & praesertim magna, nestio quid alimenti in se continent. Cucurbitae quo que modicum alunt, itemque uuae pas, austerae, & non pingues. Porro inter ea quae multum, & ea quae parum nutriunt, medi) interiecti sunt phaseoli, ochri, araci, cicerculae, & sicus, quae no aeque ac alij aestiui fructus, parum nutriunt. Laxamenim carnem faciunt. Id quod faciunt c-tiam uuae, ipsae vero minus, si ficus alunt, laxamque & humectam carnem gignunt. Omnia autem edulia, in quibus aliqua vehemens medicamenti qualitas in sit, cum ea qualitate aut assando , aut decoque do, aut parado deposuerint, exiguu alimetum corpori dant. Prius vero nullum pribet.

210쪽

Quae res boni μccisint. Cap. X III. OMNI VΜ ferme eorum, quibus vescimur , lac optimi est succi: optimum i aute lac est animalium integrae valetudinis , cum nuper expressum potatur, oua

tremula, & zrbilia boni sunt succi: itemque gallitas,& pisces sere omnes prster eos, qui in paludibus, & stagnis, &fluminibus limosis degunt: ac praesertim.' si aqua e ciuitate aliqua prodeat, cuius cloacas, & balneas expurῆet, vel aquam admistam habeat, quq fullonibus aci Vestes tingendas usui fuerit, ergo tutius erit semper eos pistes offerre, qui de mari, quod aqui dulci mixtum non sit, excepti fuerint,quales sunt, qui pelagii,& saxatiles appellantur : hi enim tum succi bonitate, tum iucunditate caeteris longe prae flant. . Si vero quidam sint,qui utraque ii, aqua soliti sui vivere, ut capito, lupus,a' sellus, gobius, murena , & cancri, & an guillae, statim quaerendum erit, ubi nam sint capti: deinde odoratu, & gustatu discernere::ctenim qui in aqua vitiata Vitam iduxerunt,etsi caeteris sunt pingatores,tamen & male olent,& insuaues, ac mucosi siuit, S statim putre sicunt: atque etiam exson si iis Piscium alimentisAut melior , ά

SEARCH

MENU NAVIGATION