Directorium exercitiorum spiritualium P.N. Ignatii

발행: 1591년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

s DIRECT. EXER. SPIR. gratia Dei, non solum religiosi, sed etiam is

culares propter pericula in quibus assidue viuunt, ideo ipsi quoque debent ca adiumenta quaerere, ex quibus ad hanc gratiam haurien dam quam maxime disponantur. Notandum est tamen si loquamur de integris. & plenis exercitisseam fuisse P. Ignati, sententiam, ut non omnibus passim darentur,sed siclectis tantum , & qui habiles ad maiora viderentur . Quod ita esse aperte videmus ex quadam instruetione,quae conscripta dicitur ipsis dicta te, quae sic habet. Non mihi videtur expedire quenqua hortari ad facieda exercitia, nisi has conditiones , vel saltem praecipuas habeat.

Primo ut eiusmodi sit, qui sperari possit valde utilis futurus domui Dei, si ad eius obse

quium vocatus fuerit , secundo si nondum ii bear eiusmodi talenta iam acquisita artium, ac scientiarum, quae hoc praeseserunt, sal in vi eius aetatis, atq. ingenij sit,ut ad ea aliquando peruenire posse uideatur,tertio ut Iiberum sit ci de se ipso statuere, etiam quoad statum perfectionis amplectendum , si Deo placer cum uocare:quarto ut spiritualem,habitum l. corporis honestum, ac decentem habeat;quirito ut non ita alicui rei sit addictus, ut ab ea difficulter uideatur posse dimoueri, & ad eam

aequalita tem perduci, quae requiritur ad hocnςgocium animae cum Deo recte tractandum.

Ac quantomagis quisq. dubius est de uitae suae

rationibus, & cupidus sciendi quid facere de-

- . ' beat

12쪽

GA P UT I I, sheat de sua perina, &deni l. quanto aptior ad Ecclesiam iuuandam, tanto etiam magis simpliciter loquendo, idoneus erit ad exercitia facienda . Qui uero has conditiones non haberent, uel qui matrimonio iuncti fuerint, aut alioquin inhabiles, non debent ijs tradi exercitia omnia , maxime si alij aptiores ea peterent, uel nostri alijs occupationibus distinerentur . Possent tamen dari eis aliquae meditationes primae hebdomadar, idque si fieri possit, in ipsis eoru domibus,hortado eos,ve in aliqua remotiori domus parte se colligant, unde non nisi ad missam,& Vesperas egrediantur, aut quando ad meditationes accipiendas uenitit, hisq. addi poterunt,si ita uideatur, aliqua eXercitia,ut triplex modus orandi, & sim ilia. H qc Pater Ignatius,quae eadem licet paulo breuius habentur etia in Const.p.7 .c. . lit

' Quomodo dispositus esse debeat, qui ad exercitia

facienda accedit. Cap. II.

QVi ad exercitia agenda aggreditur pH-

moeniti debet, ut intelligat quanta sit reS, quam aggreditur, nempe quae non solumi Ad animam pertineat, sed ita pertineat, Vt modo ea diligenter praestet, quae debet, iactu i rus sit fundamenta spiritualis sui profectus, quae deinde tota eius vita viui sutura sint . Ex quo intelligat quatam alacritatem, diligenaiam , & fortitudinem etiam ad et latum opus, tantuml negociu afferre debeat.Itaq. statuat

13쪽

ipse secum viriliter agere,& omnia impedimeta diuinae gratiae reijcere, & omnes animi sui vires intendere, ut huic gratiae cooperetur, &se ad eam recipiendam quam poterit optime disponat . Hanc ob causam ab omnibus alijs' negocijs domesticis prius se expediat, vel ce tu ea alijs interim committat, ac toto tempo- re omne sibi amicorum,ac familiarium immo

etiam n unciorum, aut litteraru commercium. interdicat . haec enim mentem implere solent varijs cogitationibus, quae deinde magnopere distrahunt, & conceptum, si quis est, seria

rem restinguunt . Immo vero omnem etiam

aliam cogitationem de quavis alia re excludere furet, perinde ac si nullum aliud nego' cium in hoc mundo haberet. Habeat deinde magnam spem in Domini bonitate, & liber litate, qui cum etiam errantes requirat, & s gientes sequatur, multo magis qui ad se bono animo accedunt recipiet, & complectetur. Quare confidat in illa infinita clementia, quae cum pium illud desideriu dederit,dabit etiam gratiam, ac vires exequendi bene, ac fructu se, siquidem eius voluntas est sanctificatio omstra . Inter caetera vero ita etiam animo constitutus esse debet, ut libenter & avide exercitu haec aggrediatur non tam,ut spirituali dubcedine fruatur, quam vi Dci voluntatem de se intelligat,suumq. affectum a terrenis omnibus auellat, & eum in suo Creatore collocet, Illud vero maxime necessarium, ut Praeter hoc desii derium

14쪽

CΑΡVT II. II derium proficiendi in spiritu sit etiam bene resignatus in beneplacito Dei, in ijs in quibus

adhuc liber est,itaq.animo paratuS sit,ut quicquid a Deo cognouerit facie tum csse,omnino exequi decreuerit. Quare no debet quisquam deliberationem aliquam secum afferre, a qua dimoueri nolit. Deinde non debet etiam in dum ac terminum ipse ponere Dei donis , ita , ut us'. ad qiibsdam limites se illuminari,ac i uari velit, non autem amplius. Nam praetem quam quod valde indecens est,ut creatura hoc modo agat cum suo Creatore, valde etiam sibi ipsi nocet, primum quia seipsum priuat iulis maioribus donis, quae Deus sortasse daturus erat; deinde quia illa ipsa illiberalitas, &restrictio,& ingratitudo in Deum meretur, Ut ne ea quidem accipiat, quae vellet accipere. Quare debet potius animi sinum dilatare, ut quam maxime possit sese cum Deo coniungere, & quam maxime ab eo ditari, & locupletari thesauris istis caelestibus desideret. Atque haec quidem obseruanda sunt ei erga Deum; Erga eum vero qui daturus est exercitia,ita se gerere debet, ut eum accipiat, ut magistrum,&ducem huius itineris dubii, &periculosi, dc ideo etiam si alioqui prudens sit, vel docitus, iain rebus agendis exercitatus, tamen pro hoc tempore non confidat suae prudentiae, vel doctrinae, sed totum sese committat huic suo duci, ac quemadmodum ait Apostolus, Stultus fiat, ut sit sapiens,illudq. Beati Petri monitum

15쪽

exequatur, sicut modo geniti infantes sine d lo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salin tem . Itaq. instructorem suum ita intueatur, tanquam Dei instrumentum ad hoc sibi misi sum,ut eum dirigat,& perducat per eam Viam- quae ad vitam ducit. Quam ob causam cum omni reuerentia, & alacritate, & confide xia excipere debebit, quae ei proponet. Praet rea nihil eum colet, nihil dissimulet, sed sit cere totum cor suum ei patefaciat, & candia de reserat quomodo singule meditationes successerint, quas in eis , vel extra eas reliquo tempore consolationes , desolationes, lumina , vel bona desideria senserit. Deniq. Obediat ei in omnibus perfecte, neque aliaS me dilationes , aut alium ordinem teneat quam

ille praescripserit, idemque in pinnitcntijs, &corporis castigationibus; & in summa hoc sibi persuadeat, quo diligentius, & exactius trulius ductum sequetur , eo aptiorem fore ad Dei gratiam largius accipiendam , quia in Ia humilitas, & illa simplicitas valde Deo plancet, & cum talibus est eius sermocinatio , Haec igitur necessaria quidem sunt, ut ple nior fructus eliciatur . . Sed tamen si is, qui tradit exercitia timeret, ne si omnia proponat exercitanti, fortasse eum deterrerent, aeretraherent, melius esset, vel aliqua tantum. horum proponere ab iuitio, vel non adna

dum exaggerare , sed si postea cum gustu spi- 'rituali eum ffici viderit, magiSque capa Ri

16쪽

ad haec portanda, tunc eum paulatim excitare ad exercitia peragenda cum omni pers

ctione.

Sunt etiam alia , de quibus monendus est qui facit exercitia , sed quia haec continentur in annotationibus, vel regulis scriptis in libro exercitiorum, non est, quod hic repetantur. Hoc tamen de iis addendum, debere eum omnem diligentiam ponere in eis obseruandis quoniam quo diligentior in hoc fuerit, eo citius,& uberius inueniet fructum spiritualem, qui quaeritur.

Illud etiam in particulari attingi potest,

non debere eum legere nisi scripta, quae ei traduntur , nec libros habere in cubiculo, ut occasio legendi praecidatur, praeter Breuiarum,

si Sacerdos sit, aut Officium Beatae Virginis, si tamen instructori videbitur,pos Et in prima hebdomada legere librum Gersonis de imitatione Christi, in secunda aliquid ex Euange- Iijs, & Sanctorum vita,Vt dicitur in annotationibus post primam meditatione secundae hebdomadar . Sed has vitassanctorum oporteret esse selectas,& valde accommodatas et,qui facit exercitia, ut si esset uxoratus, oporteret ei

tradere vitam alicuius qui sancte vixisset in saeculo, similiter in religiosis, & in alijs similibus. Quare is labor,& diligentia esse deberet instructoris in idoneis seligedis,porro in Eu gelijs non debet legere nisi illud mysterium, quod eadem hora, vel die est meditaturus,

17쪽

ut habetur in primo notab.post quintam con- . templ. 2. hebdomadae. Tamen si post actam meditationem taedio affici videretur, aC potiuS tempus perdere, posset etiam , ut dietium est, addi aliquis alius liber, ut prima hebdomada,Dionysius Carthusianu S de quatuor nouis. simis,Consessiones sancti Auguilini, aut simi- . les; hoc aduertendo, ut non solum boni, & utiles sint, verum etiam apti, & opportuni ad gignendum illum affectum, qui eo tempore in exercitijs quaeritur,ut contritionem,uel timorem , vel Dei amorem. Quinetiam monendus est, & docendus ut ipsam lectionem dirigat ad meditationem, nimirum non legendo cursim

auiditate sciendi , & videndi noua, sed immorando , & perpendendo accurate ea quae legit,& intrando in eosdem affectus. Quod de legendo dicitur, idem de scribendo dicendum. Nihil enim aliud scribi debet praeter ea quae pertinent ad orationem , nempe puncta aliqua quae Dominus communicauerit in meditatione , vel etiam extra meditationem , quae t

men breuissime notanda sunt, non diffuse per modum soria nis. Haec autem puncta possuntes e duplicis generis, vel praetica quae pertibnent ad agendum, ut sunt desideria quaedam, aut firmae deliberationes faciendi aliquid, vel

quae pertinent ad cognoscendiim, Ut sunt quaedam veritates, aut lumina circa aliquam materiam , Ut alicuius virtutis v. g. humilitatis, contemptus mundi,patientiae Sc. vel etiam int aliqua

18쪽

aliqua materia meditationis, ut incarnationis, vel passionis Domini, & similia eiusmodi praesertim,quae sint quasi axiomata quaedam,&viam aperiant ad bene percipiendas, & medi- tandas illas materias . Sed illud cauendum ne, vel legendi,vel scribendi dulcedine ita se quis piam distineri sinat, ut tempus eripiatur meditationi, aut etiam praeparationi ad meditationem . Semper enim aliquanto ante meditationem debet omnia relinquere, & omnino suam cogitationem conuertere ad puncta illius exercit ij quod iam instat. Addo etiam, cauendum hoc quoque ne nimis legendo, aut scribendo defatigetur animus , & quasi vires eius exhauriantur, oportet enim saluam semper relinqui meditationem ,& caetera omnia huic uni scruire. Qui exercitia exacte facere volunt,viresque idoneas habent,ijsquinq.hors meditandi quotidie praescribi solent,prima circa mediam noctem, quod tempus propter quietem, ac profundum silentium valde aptum est meditatio ni; secunda sub aurora,tertia paulo ante prandium, quarta post meridiem, quinta sub Vesperam,&post uniuscuiusq. horae meditationem quadrans etiam ad examen praecedentis meditationis . Cum alijs, qui debilioris sunt valetudinis, vel tam exactum modum seruare non possunt,dispensari poterit de hora mediae nodiis, ita ut quatuor hors maneant,aut etiam pauciores, si instructor ita expedire iudicauerit.

19쪽

rit. Vt vero plures sint quam quinq. raro continget, ut expediat . Nam cum nimis continuantur haec exercitia mentis, ita retundi si let, ut obtusior etiam reddatur intellectus, &voluntas minus essicax. De loco exercitijs idoneo, de quibusdampa ticulaΥibus. Cap. III.

Locus ad facienda exercitia non est dubiu,

quin debeat esse remotus ab hominu concursu, & aspectu etiam maxime familiarium . Ita enim monet Pater N. Ignatius annot. v tima ubi etiam tres eius rei commemorat uti litates . Quare sit exercitans alibi, tam commode, & tam fructuose non potest, & Superiori ita videatur,poterit excipi domi nostrae,sed in aliquo cubiculo, quod sit quam maxime si paratuni ab alijs cubiculis, & officinis domesticis, ut quam minime videat, vel audiat quae a nostris fiunt. Quod vero ad expensas attinet, cum ille in domum nostram venerit, consul tur superior: ad cuius prudentiam pertinebit, ita omnia moderari,ut si ille aliquid obtulerit

pro victu, neque occasione domus non grauandae minuatur fructus, ac numerus eorum, qui

exercitia facere possiant,neque contra aliquid fiat quod sordidum videatur, & auaritiae ipeciem praeseserat. In hoc loco praeter instructore debet etiam

esse qui ei inseruiat, & necessaria ad victuna

20쪽

. ' CAPUT III. I deserat . Hunc autem oportet esse fidelem,discretum, taciturnum, quique sua modestia, &humilitatis,ac deuotionis exeplo aedificet.NLhil autem loquetur, ni si de ijs, quae ad victum, aut cubiculum, & ministerili suum pertineant,adq. paucissimis, omnia semper ad instruct rem reijciendo, quem etiam de singuli certiorem faciet,nec rem ullam ci deseret,etiam p. Iulatus,nisi illo consulto. Componet lectum, S cubiculum verret op- Portuno tempore,quod sere erit tempore mis. se.Caetera etiam quae opus erit,munda, & apta afferet, praeseserendo semper magna charita tem,& diligentiam: atque inter alia memine

rit etiam pro ipQ orare quotidie. Aliquando etiam prosuit huic ministerio eum deputare, qui notus, aut familiaris esset exercitanti, idque iuuat non solum ad consolationem quandam ipsius, sed etiam ad profectum spiritualem, quoniam aliqui interdum confidentius se aperiunt amicis huiusmodi,quam ipsi Instructori, si eum nunquam antea norant. Sed hoc totum pendere debet ex iudicio eius, qui tradit exercitia, ut videat quatenus hic progredi debeat, quid logei, & quomodo. Debet enim ii eo tamquam instrumeto suo iuxta id quod intelliget conuenire ad maiorem utilitatem exercitantis. Quod ad victum attinet, qua

rendum est ab eo quid sibi parari velit, idque ei afferendum,quod ille petierit. Praeter hunc qui ei ministrax, ut plurimum

SEARCH

MENU NAVIGATION