Directorium exercitiorum spiritualium P.N. Ignatii

발행: 1591년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

non debet ab alijs visitari.Nam de setcularitas quidem nulla eic dubitatio , nisi aliqua necessitas urgeret . Ex nostris autem aliquis mitti posset, cum vel qui facit exexcitia, id peter ab instructore, vel ins ctor etiam illo non petente ita iudicaret ad eiu 3 consolationem vis profectum. Quicumque autem eat, cauere debet, ut nullus nisi utilis sermo habeatur ,.ac de rebus spiritualibus, nulla tamen significations quod eum ad hunc,vel illum vitae statum impellere velit,praesertim vero ad Societatem. Nam Praeterquam quod vocatio debet esse libera a Deo venire, ipsi etia qui in hac deliberatio ne versantur,si id intelligant, aut suspicentur, eo magis retrahi solent, & contra, ut experientia saepe ostendideo magis incitari,cum in noststris nullam talem cupiditatem animaduertiit.

- Qualis esse, O quid facere debeat Pi exercitia hi tradit. cap. 1 V. 1,

QVod ad illum attinet, qui exercitia traditurus est, illud primum a P. N. Ignartio A.par.c.8.ay. . praecipitur, ut prius ea in stipso sit expertus, ut rationem eorum reddere possit, & dexteritatem in ijs tradendis habere. Quod ut facilius assequatur ut ibidem dicitur in declaratione prius quibusdam tradu re deberet, tu quibus minor esset iactura, si qάid erretur, ut verbi gratia, Iunioribus, aut Di, qui non ingressuri sunt electionem de vitae

22쪽

statu. Deinde etiam proderit conferre suum modum procedendi cum aliquo magis exercitato, bene adnot ndo quid magis vel naianus conuenire deprehenderit. Itaque hoc privium & praecipuum esse debet, ut sit bene ve

satus in rebus spiritualibus & nominatim in his exercitijs. Praeterea sit prudens, & discretus,parcus, & moderatuS, consideratus in se mone. Sit etiam suauis potius,quam austerus,

maxime cum ijs,qui tentationes,vel etiam deis solationes, aut ariditates, & taedia patiuntur, quos consolari, animare, & erigere debet op portunis consilijs,& precibus tum suis,tu aliorum . Expedit etiam ut gratus ei sit, qui facit exercitia, quoniam hoc modo magis ei confidet, seque magis aperiet. Porro in agendo cum ipso meminerit auctoritatem quandam semper retinere , seruata quadam maturitate,& grauitate,eoque etiam magis,quo is qui in exercitijs versatur, maior

ipse fuerit. Hoc enim valde expedit ad eius spiritualem profectum,ut locum,& personam Magistri,ut vere est, tueatur. Et si haec auctoritas temperata esse debet humilitate religiosa,quae

eluceat in omnibus eius dictis, & factis ; ita ut ne vestigium quide ullius vanitatis conspiciatur;sed in hoc Christumimitari debet,qui cum

forma esset omnis modestiae, tamen; sicut scriptum est, loquebatur tamquam potestatem habeS. Itaque cum omni libertate officium suum exequi debebit, tum docendo, tum monendo, B a tum

23쪽

tum dirigendo, ubi quippiam curreum, aut distortum esse viderit . Caueat cum bonum ali quem effemim viderit in ijs , qui se exercent, quicquam suae industriae, aut peritiae tribu re, cu hi omnes effectus gratiae sint a solo Deo,& consilia extrinsecus adhibita praeterquam quod si bona simi,ab eodem Deo sint, tantam

vim habeant , & tantum operentur, quantuni concurrit , & cooperatur Deus .'Ex altera tamen parte multum confidat in Domino, &ab eo speret certum auxilium tum sibi, tum ei

qui facit exercitia . Illud autem valde obser uandum,ut nihil de suo apponat, sed cum eius modi consilia debeant ex diuina inspiratione suscipi, caueat ne indiscreto Zelo conetur alia quid ei suadere, sed sinat Deum, de sua creatura disponere iuxta placitu bonitatis suae.Quod ut melius,& facilius in opere praestet, seruet se in animo plane indifferentem,& in nihil aliud eius voluntas seratur,nisi ut sanctissimum Dei beneplacitum in anima illa plene, & perfecte compleatur, &ipse tantum in eo laboret; ut qui se exercet, id inuestigare sciat, & sciat se a demonis deceptionibus expedire, quibus h

mines retardare solet.

Curet etiam perspectum habere eum qui meit exercitia non tantum quoad statum, & cyditionem, si nobilis sit, vel plebeus, doctus vel indoctus&c. Sed etiam quoad peculiares quasdam partes, ut si simplex, vel prudens sit, u prouectus in rebus spiritualibus , an adhuc. - rudis,

24쪽

rudis,ac nouus,si intelligens,& capax, an verohςbetior,& tardior . Nam cum diuersis diue so modo agendum est, ut rudioribus sunt res explicatius proponendae, alijs autem breuius&c. Illud autem in primis necessarium ut qui exercitia traditurus est totum librum exerci liorum perlegerit , eumque prae inanibus habeat , di praesertim annotationes & regulas. Neq. sussicit cursim ea videre, sed omnia accurate,immo singulas pene voces expedere oportet, quoniam quaedam sunt in ijs breuissime dicta,quae magnum pondus habent, & ignor ta , aut praeterita damnum afferunt, Itaque tum antea accurate ea Vidisse oportebit, tum vero in dandis exercitijs relegeda erunt *ccuratius, praesertim quae pertinent ad illud tem

Pim,in quo tum Versatur exercitans . Iuvabit etiam vi singula exercitia, antequam ea tradat,aliquantulum ipso meditetur, si fieri poterit , ut melius imprimat alteri . Coeptis exercitijs sit diligens, in visitando suis temporibus

cxercitante . Videtur , autem expedire, ut

quotidie semel eum adeat, neque tamen saeis pius, nisi aliqua occurreret necessitas, idque prima ptaesertim hebdomada, in qua talis ne cessitas facilius contingere potest. Immo cum aliquibus hominibus grauibus, & bene intro dubis in spiritu, & deuotione,posset etiam aliqua lo esse utilius ut aliquis dies omitteretur. Ira tempore autem eumvisitandi, videat ipse quod sit comodius & aptius. Ex natura qui-ε M. B 3 dem

25쪽

dem sita videtur matutinum , quia tunc ania'

mus est magis dispositius ad res percipiendas& penetrandas. Quamquam 2b vesperam si

Iet esse maior necessitas, quia tunc interdum magis crescunt tentationes, &desolationes, quia animus est minus aptus ad contemplandum;& ideo interdum incidit in morositatem suandam, & magi sest expositus tentationibus. Videat etiam instructor, an aliquando ex peculiari causa expediat, ut statilia a pra dio , vel a caena ipse, vel aliquis alius maturus,& discretus ab eo designandus cum exercita te maneat ad honestam recreationem. Igitur quodeviaque tempus elegerit ad eum inuisendum,cum ad ipsum venerit, interrogabit quomodo se habuerit ab ea hora, qua illum postremo vidit, & praesertim in meditatione, nimirum quem modum tenuit in meditando, quos mentis discursus,quas voluntatis motiones habuerit, quas consolationes senserit, & in quibus punctis Si bene procedit,& consolationibus abundat, non valde laudare oportet, ne

sibi complaceat , sed primum doceat quom do solidum fructum eκ illis consolationibus clicere debeat. Naha si nihil aliud fiat,abeu te illo suavi sensit, qui fere non diu durare s

let, nullus fructus rem aneret. Quare instruen diis est ut cas consolationes dirigat ad morum emendationem, vitaeque totius institutionem,

quia ut scriptum est, non auditores legis, sed factores iustifieantur . Atque hic etiam mo-ξ . nendus

26쪽

tiendus est, ut breuiter in scripto ponat notabiliores con lationes, & lumina, quoniam proderunt multum alio tempore; cum ea non habebit. Deinde vero praeparet illum ad tempus desolationis, & ariditatis, quae lent frequenter contingere, ne deinde cum contigorit, imparatus sit. Atque hoc tempore cum res benesiccedit,non oportet diu cum ipso remonere ,'sed sinenduin ut creator cum creatura sua, & hare vicissim cum illo transigat, nisi necessarium videretur ad eum vel dirigendum, vel etiam recreandum si nimis absorptus esset cogitationibus illis. Contra vero si exercitans aridus sit, & dc latus, aut distractus in meditando, percuncta ri debet, quomodo se gesserit in meditatione, di nominatim quomodo obsoruarit additi nes si in aliqua remissum inuenerit, moneat, & instruat. Aperiat etiam ei viam ad mediatationem, attingendo, & quasi indicando ali . quoS conceptus, quos deinde ipse cogitati ne prosequatur . Hortetur ad patientiam, &longanimitate,ne se obrui sinat taedio, ac propter molestiam, & laborem auertatur ab ora tione,quia si sortiter cum spe, ac fiducia per seueret pulsare ad ostium misericordiar diuinae,non poterit non aperiri iuxta illud, Si moram fecerit, expecta eum, quia veniet, & noutardabit ι Moneat etiam optimum remedium consequendi a Deo deuotionem esse, ut humilietur sub potenti manu Dei, di se subijciar, ac B resignet

27쪽

resignet eius diuinae voluntati , pe enim illa displicentia, & amaritudo no tam 'enit ex ferume,quam eX tacita quadam superbia qua homo confidit in sua diligentia, Hl quia in eo etiam vellet excellere, aut ex amore proprio quia amat consolationem. Quare hoc omnino obseruandum est,ut cum secerit quod in se est, caetera permittat diuinae volunt xl,& charitanti, & confidat, quia illa ipsa ariditas ideo pe mittitur a Deo ,quia sibi sic expeditssit hic ipse affectus humilitatis, & subiectionis erga Deum saepe magis efficax est, ut concedat gratiam bene orandi. In primis autem caueat In. structor, ne unquam det ei occasionςm suspicandi, quod minus bonam opinionem de se ha.heat, etiam si non ita se bene gesserit,sed ostendat illi semper se bene sperare, sua spe etiam illi animum , ac spem addat. In proponendis punctis meditationum non oportebit ea va de exaggerare aut etiam ita enucleare, ut qui meditatur, ipse nihil noui per se inuenire pos sit, aut certe aegre.Experient ia enim docet ma. gis omnes delectari, & moueri etiam ijs, quae

per se inueniunt, & ideo satis erit quasi digito indicare venam, quam deinde sibi quisque

e diat. Si tamen essent aliqui parum capaces, ijs posset paulo magis declarari.Ipse autemeditationes dari solent in scriptis,ne fatig tur memoria exercitanti , quod solet impediis re deuotionem, cum virps Omnes sint integrae reseruandae intellectui, voluntati. Denim

28쪽

Deniq. inter alia quae Instructor attondere debet, est etiam illud ne exercitani caput 'dat nimia attentione orandi. Estqnim nia' gnum huius poriculum, tum tempore desola' tionis, quo anim magis. co 'niti siqui, quasi duerio numine, tum etiana cosolationis cum se totam dat propitijs ventis. in re non sus ficit monere de insederatione seruanda s nam

cum ij qui exςxcitia faciunt , ut plurimum sint . rudes, & noui in meditando, non ita possunt cognoscςrri quid sibi nociturum est: sed oportet interrogare quem modum sprvent in eleuanda mento in Deum , & in ea retinenda id Deo, & nominatim in compositione loci, ac si appare t eos sibi vim facere , docendi sunt de modo, ac ratiune cogitandi suaviter de diuinis, primo quia alioquid durari non potest, Rimpeditur medit tio , deinde etiam quia solist

dus fructus consistit in cognitione illarum veritatum, voluntatis motione; quae procediit ex lumine intimo: non autem in hac attentio ne violςnta, aut in coactitijs illis lachrymis, quas merito irridet Cassianus.Postremo quia hoc negotium orationis etiam si nostram quoque cooperationem exigat, maiori tamen ex parte pendet a Deo, & est donum Dei . Quare ad hoc potius se anima disponere debet per humilitatem, & puritatem, quam confidere in sua praepar tione, & industria . Reliqua quae in uniuersum monendus es et

Instructor, serς continetur in libro Exercitio

rums

29쪽

rum, partim in meditationibus ipsis, partim in annotationibus, partim etiam in regulis illis discernendi spiritus, quae simi valde utiles,&quassi lucem praeserunt in omni hoc itinere spirituali, tum prima hebdomada, tum omnibus sequentibus. Et ideo iterum repetendum quod supra attigimus debere hujac librum admodum familiarem esse instructori eiusque

memoriam renouandam eo tempore, quo Oxercitia traduntur, quia qiuoties eum leget , toties nouum lumen, & intelligetiam hauriet. In quo etiam admonendus est, etiam si ex una parte omnem eius ordinem, ac methodum, di particularia documenta exacte seruare debet, dc quo exactius seruabit , eo magis concurret Dominus, tamen ex altera parte multa permitti eius prudentiae, pro varietate; vel perQ-narum, quae faciunt exercitia, vel spirituum , quibus agitantur, ut vel ista exercitia moderari,vel etiam aliqua alia praesenti earum necessitati opportune praescribere postit, ut aperte dicitur Annotat, 17. & I8. exprimis, & alibi.

De Ῥariis hominum generibus quibus dari possunt

exercitia. Cap. V.

Vibus exercitia dari possunt in uniuersu duas classes diuidi posse videntur. Alij enim sunt, qui omnes illhs conditiones habet, quas Cap. primo diximus requiri, ut integra cxercitia peragant,& de his nihil hic in particulari

30쪽

culari dicendum est : ad eos enim pertinent omnia quae toto hoc Directorio dicentur,ma-Xime si de totius vitae statu deliberare velint . Alij igitur sunt,quibus non sunt tradenda plena ekercitia, vel quia iam in statu sititi vi matrimonio vincti , & alij quibus ob alias causas non expedit dari electionem, vel quia propter

negocia publica, aliasve occupationes tepus, aut locum non habent, ut sunt Magistratus, &quidam aliqua lo nobiles, aut patresfamilias,& similes, vel quia non aliam utilitatem quaerunt ex exercitiiS,quam ut generalem Conseo si mem faciant, & ad reliquam vitam Hene dirigendam instruantur,vel quia non admodum capaces sunt, ut sunt rudes, & illiterati, qui tamen iuuandi sunt iuxta eorum captum.

Igitur quod attinet ad religiosos non agismus hic de nostris, quia de his separatim agemus Capite sequenti si antea nullum mentalis orationis vim habuerunt, eadem est ratio, quod ad eos instruedos attinet,quae alterius cuiusuis saecularis, maxime si antea laxiorem, &liberiorem vitam duxissent . Tunc enim diligenter exercendi essent prima hebdomada, ut habeat cognitionem, & contritionem suorum Peccatorum, tum quae in saeculo, tum quae in religione commisiss ent,quia hoc est sutidame- tum ad reformationem, & correctionem totius vitae . Si vero antea etiam dediti fuissent orationi mentali, & deuotioni, tunc prima

hebdomada breuius percurri poterit,ut diligetius

SEARCH

MENU NAVIGATION