Directorium exercitiorum spiritualium P.N. Ignatii

발행: 1591년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

tius immorentur in meditatione vitae Christi. Illud vero in prima hebdomada, & deinceps

praecipue curandum erit, ut in sua vocatione

confirmentur, &sibi persuadeant hanc viam sibi constitutam esse ad beatitudinem consequenta,ut regulas sui ordinis plurimi faciant, re eas quam diligentissime observenti, & ad suum institutum quam maxime assiciantur, ut causas intelligant, quare adhuc minus prosecerint, & ad hunc finem meditationes, & examina dirigant, quod ab initio explicandum erit,& deinde semper continuandum. Denil etiam ut Zelum concipiant iuuandi alios siue proximos iuxta suum institutum, siue etiam fratres eiusdem instituti, & exemplo,& opere. Electio status non est eis danda, sed tamen i uabit tradere regulas, & instructiones eius, ut possint deinde alios iuuare,vel etiam de rebus occurretibus deliberare eodem modo quo infra dicetur de hominibus Societatis. Quin etiam finitis exercitijs posset eis communicari liber, si ipsi cuperent,& eo bene viri videre tur, & deni q. doceri etiam possent de modo tradendi alijs exercitia. Ceterum sciant n stri vix fructuosius operam poni posse, quam cum religiosis,quoniam non in ipsis tantu ir ctus ille residet, sed ordinarie manat ad alios, primum quide ad corum fratres, qui ipsorum exemplo iuuari possunt, deinde etiam ad saeculares quorum animas illi tractat. Et ideo licet omnibus religiosis utilia semper sunt ex C

32쪽

tia, tamen iis maxime 1 quibus,vel ratione os.ficii , vel alteruis eiusmodi cauta utilitas in Glios derivari potest, ut sunt Magistri Nouiti

rum,StiperioreS, Baccalaurei,Concionatores,& alis eiusmodi. Quo fiet sepe, ut uno reso malo alij multi refocinentur: idq. commodius est quam ut nos ipsi id per hos praestemus, ne videamur velle esse aliarum religionum refb maiores,quod solet esse odiosum. Si sint coniugati, aut patresfamilias, diri e cla erunt exercitia ad eum finem, ut iuxta diuina praecepta familiam regant, liberos & seruos Instruant, pr terea ut redditibus, & facultatibus iuste, ac pie, & sobrie viantur, & eleemosynas faciant pro viribus suis, neque exce dant m sumptibus, aliaq. similia de quibus a-g1tur In lib. Exercitiorum, in fine secunde heia domadae . Hi autem effectus,quos diximus pisrunq. solent in anima consequi ex meditati nibus ipsis quanquam alterius materiae: quo niam cum vere timor, vel amor Dei in generatus fuerit,facile etiam reliqua vita tota re Gmatur. Sed tamen si Instructori videretur propriam aliquam directionem de his dare vel

extra orationem, vel in ipsa oratione per aliquam meditationem, posset etiam hoc fieri, quod idem 1ntelligimus de alijs quoque hominum generibus, de quibus statim dicemus. Si sint Ecclesiastici, ita erunt instituendi in exercitiis, ut cognoscant quantam virtutemeesigat ille status, eamq. acquirere cupiant, &doleant.

33쪽

doloni, si non hactenus habuerint. Quare ita dirigendi sunt,ut vitia,& prauos affectus exuere decernant, & contrarijs se virtutibus ornaare, quae Ecclesiastico homini necessaria sunt, ut semper meminerint, se diuino cultui, & Ε clesiae ministerio dicatos, & consecratos esse, ideoq. munus suum implere satagant, ut etiam benenciorum prouentus recte dispensare,& i' eos usiis, quos oportet,erogare studeant,denique ut etiam zelum Dei habeant, & pro animarum salute iuxta vires, & talentum, & 0s cium, elaborent. Si sint Magnates,aut Magistratum aliquem gerant, ijs quoque debebunt sua praecepta, &documenta tradi, ut iustitiam administrent, ut auaritiam, & superbiam fugiant, ut pauperes subleuent, ut se Dei ministros in illo opere esse sentiant, ut semper Dei timorem, atque honorem omnibus rebus proponant, & alia, quae Instructor sua prudςntia per se videre poetierit, & ad ea dirigere eum que instruit.Qu'dsi eiusmodi homines propter publica negocia, quae gerunt, vel ob alias honestas causas non poterunt omnino vacare exercitijs,oportebit accipere, quod possitiat, ut scilicet aliquas saltem horas quotidie meditationi tribuant . Et tunc etiam poterunt manere in domo sua, ita ut Instructor adeat ad ipsos suis temporibusi quod aliquando melius esse posset, quam ut ipsi domum nostram veniant ad Instructorem, Praesertim cum sunt personae illustrioreS, quia

34쪽

sic facilius res celatur. Illud tamen longe uti lius si possent in aliquod praedium, aut coeno bium si edere, ytfecit P.N.Ignatius in monte Cassinato. In ipsis autem exercitijs ita procedendum et it, Vt res, ac tempus postulabit, Nam si minus temporis spatium quotidie impendant meditationi, eo magis proroganda erit prima hebdomada,& confessio generalis,& reliqua. Si vero plures horas meditando ii

sumant, poderunt ista omnia celerius expedi-ri,ut magis vel minus accedatur ad consuetam formam exercitiorum. His autem electiones

non sunt dandae, nisi forte deliberare vellent de officio,vel dignitate aliqua siticipienda,vel deponenda, aut etiam de vitae statu ij, quibus integrum est. Monendi autem sunt , ut saltem horis illis, quibus meditationi vacant,ab omnibus aliarum rerum cogitationibus se eue diant, quantum neri potes . Si sint rudes, & illiterati, non erit multum temporis cum eis insumendum, nec tradenda sunt eis integra exercitia, sed seruandus est modus, qui indicatur in annot. I 8.ex viginti. Ad hoc autem caput pertinent etiam feminae, quarum aliquae interdit expetui exercitia,atq.

ideo cum ijs i dem modus seruari debet,qui curudibus, nisi esset aliqua tam bono iudicio, de

ita capax reru spiritualium,tantumq. ocij domi haberet,ut exacte omnia,aut maiorem parte facere possit,tunc enim nihil impediret etialisc fieri;sed cum viroq.genere illud obseruari

35쪽

suberet, quod prudentiae est, ut ipsae in eccle- η am nostram veniant ad accipiendas tmedita- tiones SI ita caute procedatur, ne ulla suspiacio, aut scandalum sequatur: quam etiam ob causam sortasse expediet, ut non dentur mediatationes in scriptis, sed voce, ne homines existiment aliquas esse epistolas. Quod si scripto utendum erit, fiat omnino discrete.

De modo tradendi nostris exercitia,Cap. VI.

OVod ad nostros attinet,primum quidem

ijs,qui Societatem ingrediuntur,omni no debent dari exercitia omnia integra,& iuxta formam in libro praeseriptam . Cum enim hoc sit unum ex experimentis,quod N.PAgn tius requirit, requiritur etiam,vi fiant plane,

ut i acent, excepta tamen electione. Praeterea

in progressit temporis cum cinigerit,ut se coI- ligat ad facienda exercitia, lebebunt haec ipsit aliquoties,ut bis et ter,iacere, i non integre, salte ea quae sitiat primae hebdomad ,& aliquot meditationes ex sequentibus ut de regno Christi, Incarnatione,tentatione domini, institutione sancti sistini Sacramenti,Passione,& illa,que est de amore excitando , prout opportunum fuerit,& tempus concesserit. Quod propterea faciendum est,quia cum deinde exercitia alijs daturi sint,omni no oportet, ut ipsi ea prius bene nota, & perspecta sibi fecerint. am etiam

36쪽

ob causam oportet,ut praeter meditationes bene intelligant, ac teneant Vsum quarundam regularum, & annotationum. v. g. annotati

nes viginti initio libri exercitiorum positas, examina, additiones decimas, in fine primae hebdomadae, regulas electionum, & alia eius. modi; & ideo lςgere debebunt librum, & bene intelligere, ac de quo dubitabunt, quaerere ab eo, qui eis tradit exercitia. Ceteru postquam ea, ut dictum est, aliquando fecerint,& rep tierint, reliquo deinde tempore dum nondum ita exercitata erunt in usu meditationum, Et si in quotidianis meditationibus potest quisq.

pro sua deuotione, vel necessitate ea medit ri, quae Dominus suggerit, ex Euangelio, Scrupturis , vel alia re tamen pro securiore directione, ac utilitate maiore cum Praesecto rerum spiritualium, aut cum Superiore communicata tamen cum agitur de tempore aliquo certo meditationibus, & secessioni tribuendo, quod nos communiter exercitiorum V cabulo appellamus, quia fere expedit ab alia qua purgatione inchoare, conuenit ut aliqua exercitia purgatiua non praetermittant, Vt de morte, & de peccatis, praesertim reflectendo ad ea, quae in religione admiserint. Neque tamen expedit dare in scriptis exercitia ista accommodata religiossi statui, ut exercitia P. 1gnatij integra, ut sunt,conseruentur, nulla re addita, vel transλrmata, ac praeterea quia

etiam ipsi maiorem sine dubio gustum, di m I C tum

37쪽

tum sentient ex ijs, quae ipsimet inuenerint, quam quae ab alio ita minute enucleata acceperint. Sed tamen Instructor potest aliquam instructionem, aut lucem dare, & tanquam in via ponere; monendo exercitantem, ut ipse stiti applicare consuescat, ut v. g. in fundamen to, postqua cogitauerit finem hominis, actuet Mnc finem in eo statu, in quo nunc est,ut quoniam iam non potest esse indifferens ad diuutias, & paupertatem, applicet hanc indisserentiam ad eas materias, quae occurrunt in Societate, & sic de alijs.. Notandum est etiam primam hebdomadam debere in nostris si semel exacte exercitia i inerint, ordinarie satis breui tempore expeduri, ita ut etiam interdum minori spatio quam tridui, vel etiam aliquando bidui expediri possit. si ita videatur, ut gradus fiat ad secundam hebdomadam, in qua ut plurimum diutius immorandum est. Quare hoc potissimum ex Institutoris iudicio pendere debebit,qui si vid rit aliquem maiore purgatione indigere, p. terit , & debebit eum diutiuS in ea retinere,

te omnia Conando, ut eum inducat ad desta .derandam sui ipsius reformationem perfecta. Materia aute circa quam haec resormatio ver fari debet,haec fere est,passiones non bene d mitae, mali habitus, peruerse inclinationes, ut Ionorem, &aestimationem propriam, vel Propriam voluntatem,ad corporiS Commodi tales Tentationes ab extrinsecq proue- . . nai nien-

38쪽

nientes, praesertim vehementeS,& crebrae, de inde etiam ministeria Societatis, ut conci nari, audire consessiones, habere scholam;d nique omnes actiones, quaS aliquiS componere , & ordinare velit, ut Comedere, dormire, studere, agere cum externis, vel cum nostris,&alia.

Quare hoc primum curari debet in eo, qui facit exercitia, ut quam maximam sui ipsius acquirat cognitionem , percurrendo tempus ante actum, & occupationes, vel officia, & in ijs perpedendo tum multitudinem defectuum,

suorum,tum etiam grauitatem, ratioue status,& obligationis, tum deniq. etiam considerando causas, Si origines, & radices eorum viti rum . Ad quam etiam reformationem valde

utile est, ut in fine primat hebdomadae fiat comfessio generalis de toto tempore religionis, non quidem semper quoties exercitia repetuntur, sed cum aliquis peculiariter motus a Deo vellet instituere nouam vitam, seq. perfectius

reformare. Hoc enim usu compertum est magnopere multis profuisse,& valde iuvisse ad cogn itionem sui, & emendationem. Quod si viderit Instructor eum qui exercetur, hac rati ne iuuandum ad eum finem consequendum, qui intenditur, poterit etiam aliquas medit tiones statui cuiusque vel necessitati praesenti

accommodatas addere, ut de beneficio vocationis,de tribus votis,de causis cur vota renouantur,&de Ipsa formula votorum nostrorum

C a de

39쪽

DIRECT. EXER. Spi R. de diuinis beneficijs, de periculo tepiditatis,& huiusmodi. Interdum etiam ex Summario constitutionum praesertim ex praecipuiS regulis, quibus religiosa fere perfectio continetur, ut Ia. & I .&similes; & in uniuersum eae sint materiae, quae ad timorem, & amorem Dei, ad sui ipsius odium, virtutis studium, rerum visi bilium contemptum, aeternarum desiiderium, atque charitatis ardorem augendii pertinent. Αd faciliorem etiam introductionem eorum, quibus vel non est facultas, vel non vacat per

se inuenire, poterit via aperiri ad mysteria vitae, & passionis Domini, si nonnullae veritates Theologicae proponantur. V. g. cum de Incar natione agitur, si causae eius, & fructus explicentur ; aut cum de passione, si cauis acerbitatis eius: si etiam insinuentur modi ea medi tandi,v. g. ad compatiendum, ad imitandum, ad admirationem, & sic de alijs.. P'stremo qui sunt iam prouectiores in rebus spiritualibus, & meditando magis exerci tati, de quibus par. 6. c. 3. s. I. ijs si interdum ad spiritum colligendum,& feruorem hauriendum se recipiunt, vel ad aliquod opus aggrediendum , ut missionem, aut aliquid eiusmodi, cum nec eadem sit omnium dijpositio, nec

una mensura, non videtur quicquam praescribendum circa materiam, sed possunt ea meo

tari , quae sibi utilia putauerint ad eum finem

consequendum, quem intendunt. Credendum

est enim quod ex notitia quam ex exercidus. Patris

40쪽

Patris N.Ignatij antea iam habebant,& ex unctione spiritus adiuti, inoffenso pede, immo magna cum utilitate per hanc viam current. )Quod attinet ad electionem status, ea non est nostris danda in exercitijs. De electione autem negocij, aut actionis alicuius consilitare non est proprium exercitiorum; sed potest seri etiam extra exercitia omni tempore, & O casione , & ideo in hac qtiam diligenter instruendi sivit nostri, ut sciant bene uti regulis eligendi ad indagandam Dei voluntatem, &beneplacitum, ut cum Superiores debent statuere de re aliqua dubia, maxime si non pos sint cum suis consultare , Ut dicitur Ιε. re Prouincialis, & deniq. in rebus omnibus,quas coram Deo constituere, ac definire Oporteat, semper admodum iuriat illa praxis, quae t Iesugendo praescribitur,de qua infra prolixius agemus , & inde peti poterunt, quae nostrosi uare possint ad intelligendam Dei voluntatem in omni ciusmodi re , iuxta cuiusq. rei qualitatem.

De prima hebdoma in Yniuersum. cap. VII. O Mnia haec exercitia a Patre N.Ignatio inquatuor hebdomadas distributa sunt, quae quidem hebdomadae non tam numero diu Tum, quam materiae genere distinguuntur, &ideo non necesse es, ut septem,vel octodierum es41. t C 3 circu-

SEARCH

MENU NAVIGATION