Directorium exercitiorum spiritualium P.N. Ignatii

발행: 1591년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

38 DIRECT. EXER. SPIR. ci rculus in singulis consumatur, sed sufficit veilli affectus, vel fructus inueniantur,qui in una. quaq. e Xquiruntur. Prima continet considerationem peccatorum, ut eorum foeditatem Cognoscamus, vere I. detestemiar cum dolore,& satisfactione conuenienti. Secunda proponit vitam Christi ad excitandum in nobis desiderium, ac studium eam imitandi,quam imi tationem, ut melius perficiamus, proponitur etiam modus eligendi vel vitae statum, qui sit maxime ex voluntate Dei, vel si iam eligi non possit, tantur quaedam monita, ad eum in quo quisq. sit,reformandum.Tertia continet pas sionem Christi, qua miseratio, dolor, confusio generatur,& illud imitationis desiderium una

cum Dei amore vehementius inflammatur.

Quarta demum est de Resurrectione Christi, citi Sq. gloriosis apparitionibus, & de beneficiis diuinis, & similibus, quae pertinent ad

Dei amorem in nobis excitandum . Igitur in hac prima hebdomada proponuntur media, quae ad animam purgandam per contriti nem , & consessionem pertinent, & ad veram poenitentiam in nobis gignendam iuuare pos - sunt . Quare huc omnia dirigere debet, qui facit exercitia, ut peccati malitiam, suamq.

abiectionem, & vilitatem agnoscat, eamq. pnimo intime sentiat. am ob causam expodiret, ut hoc tempore si sacerdos sit, ex hoc spiritu humilitatis abstineat a quotidiana celobratione, nisi deuotio , aut . proscctus spiri-

42쪽

tualis, aut aliqua obligatio ad id impellat, vepostea generali confessione peracta, maioricum praeparatione, fiducia ac reuerentia ad sacrificium altaris redeat. Notandum etiam hanc primam hebdom dam esse fundamentum, ac basim caeterarum,& ideo nunquam praetermitti debere . Vnde etiam si quis alia exercitia huius hebdomadae, aut etiam omnia integra fecisset', &dc-nuo ea repetere vellet, tamen hinc incipiendum esset, quamuis breuius expediri posset. Igitur postquam aliquis in eum locum v. . nerit , ubi exercit ijs vaeaturus est, ea ipsa n die debet Instructorad eum adire, & priusquatradat fundamentum, debet ei explicare aliquas ex annotationibus, nempe primam,&quintam, & ex decimaseptima illam admuniis tumem de animo aperiendo, item ex viginti id qnod dicitur de utilitate secesus in loco seia parato .-Quod etiam opportunitatem ei da bit, ut moneat exercitantem de ijs, quae supra

cap. 2. diximus eum esse monendum, cum ea

tamen dexteritate, quam ibi diximus, nempe ut non omnia simul, sed quantum prudentia dictabit . bAnnotatio autem illa ante fundamentum ιquae incipit, In primis, expediet magis hoc temPore, ut non proponatur ita in genere; quando quis incipit exercitia, sed indiseuris su exercitiorum, si quid dubium , vel obstu.

rum occurrat, aut ob aliquam αxercitantis

43쪽

dissidentiam, videatur opportunum, tunc ei explicari poterit. De Fundamento. CU, VIII.

ΡRimus ingrcssus in hac primam hebdom

da fit per cosiderationem ultimi finis,quae consideratio ideo dicitur Fundanactum, quia est basis totius aedificii moralis, & spiritualis. Potest autem diuidi in trcs partes,primo in finem propter quem homo creatus cst. secundo in media ad consequendum hunc finem. tertio

in difficultatem eligendi hoc, vel illud mediu, cum ignoremus quid magis aptu sit ad huius finis consecutionem, omnis autem error in hac parte non possit esse non damnosus, & periculosus. Ex quo nascetur etiam quartum, ut homo ponat se in illa omnimoda indifferentia,&aequilibrio . Haec autem indifferentia est moximi momenti, & admonendus est exercitans, quanto altius hoc fundamentum iecerit, tanto firmius futurum aedificium ; idq. etiam indicauit Pater N.Ignatius annot. decimaqui ta, & decimasexta ex viginti. In danda hac meditatione maxime, quia nonnullis cum nondum assueuerint orationi

videri potest aridior,addi poterunt aliqui excursiones ad meditandum, ut in eo quod dictitur creatum esse hominem, potest simul cogutari a Deo esse creatu de nihilo, & simul quot, di quanta in creatione habuerit, & praeterea quomodo semper ab illo in cile conseruetur.

44쪽

Sed horum consideratio non tam dirige la est ad gratitudinem, ut fit cum considerantur beneficia Dei , verum ad scopum huius sund meli,nempe, quod illa omnia a Deo data sint, ut perueniremus ad illum ultimum finem. V de etiam potest homo in hac meditatione r fectere cogitationem ad seipsum, quomod' hactenus habuerit se ad finem, & ad media, quantum aberrauerit, quod creaturis abusussiit, quae illi adiumento esse debuerunt, ut iam quasi in generali iaciat fundameta ad cogia scendam desormitatem vitae suae, quod posica uberius, & magis particulariter faciet in meditatione peccatorum.

In meditatione huius iundameti liber exemeitiorum non praescribit certas horas, ut fit in exercitijs sequentibus, sed ut facili initio ii Choemus, Vnusquisq. pro viribus , of pro de' uotione sua ad id tempus sibi assumat a vel liopus sit,Instructor ei praescribat .

Debet autem curare ut cognitio huius vovitatis , quae in sundamento tractatur, quam maxime menti infigatur, quoniam ut fundamentum fabricae totam ipsam sustinet, ita haec veritas influit in omnia exercitia, & praeser tim in ipsam electionem status, quae tota sere hinc pendet, & ideo quo melius haec meditatio successerit, eo etiam melius reliqua iuccedunt.

45쪽

De duplici examine. Cap. IX.

DV M durat meditatio fundamenti de

bet Instructor exercitantem aliquotieSvisitare, & semper ei aliquid noui in scriptis afferre, quia sic videtur quodammodo leuari taedium, & melius etiam percipi quae singula proponuntur. Igitur in primo congressu post datum fundamentum datur examen partic lare, in quo tradendo significandum est ei, in quovis homine unum,aut alterum vitium siue peccatum esse solere prscipuum,oc quod in eo sit quasi causa,& radix aliorum. Et licet in ali quo plura essent praecipua,expedire tamen, ut unum deligatur ad quod extirpadum toti in cumbamus, ut eo superato ad aliud, & aliud deinceps peculiarem hunc conatum, & studiutransferamus. Huic igitur rei seruit examen particulare, cuius usus.etsi post peracta exercitia esse debet toto viti tempore,nuc tamen inchoatur, tu ut aliqua eius peritia acquiratur, tum etiam quia hoc examine uti oportet circa exercitia,& eorum additiones. Est autem multum commendandus huius examinis usus propter magnam eius utilitatem , praesertim ad consequendam animi puritatem, ut docet Cassianus Colla. AE 3. Bernardus saepe . Itaq. in sine exercitiorum cum discedenti. dantur praecepta vitae bene instituendae, hoc in primis inculcandum est. Additiones autem illae quattuor

46쪽

tuor dictandae ne sint, an verbo tantum explicandae prudentiae Instructoris relinquatur . Deinde eadem die, & sequenti datur examen generale, & quotidianum. Non autem datur per modum meditationis, sed instructionis cuiusdam, & ut homo incipiat aperire oculos ad cognoscenda peccata vitae praeteritae.Quod vero attinet ad examen generale non est dubium, quin aliae etiam multae sint peccatorum species, quae hic non ponuntur, sed vel hic ea

tantum peccata attinguntur, quae Dequentius

accidunt, reliqua aute peti pollunt ab alijs auctoribus,qui ex professo de hoc agunt, vel hoc examen pro ijs tatum conscriptu est,qui iam paulo magis spirituales sunt,& ab alijs grauioribus peccatis abstinent, in liqc aut frequetius incidere solet. Itaque non fuit mens P.N.Ignatij tam breui tractatione omnia peccata comprehendere,sed tantum, ut dictum est,pios animos admonere de ijs quae frequentiora sunt. Porro examen quotidianum, quod quinque puncta complectitur, dictetur prout i aceta Ad illud autem faciedum iuuat illa lux,quam prae bet examen generale per illam distinctionem

peccatorum,quae fiunt,cogitatione,locutione,& opere.

De exercitiis primae hebdomate. cap. X.

CIrca ordinem tradendi exercitia sequen dus estis qui ponitur in ipso libro exercitio

47쪽

citiorum, nepe ut prima hora fiat exercitium trium potetiarum, secunda aute peccatorum tertia vero& quarta repetitioneS utriusque, si autem addatur etiam quinta hora,fiat de in ferno. Sin fiant tantu quattuor horae,hoc exe

citium de inserno differendum erit in diem sequentem, quo eodem die possunt dari etiam alia exercitia de morte, te iudicio,cum suis repetitionibus. Tertio die proponenda erit eadem materia, sed cum aliquibus nouis puctis, ivt in materia peccati, proponendo effectus quos facit in animo, aut aliquid eiusmodi, sic enim tollitur taedium, & materiae profundius, .

penetrantur.

Porro primum exercitium illud est, quod appellatur trium potentiarum , non quia in

alijs etiam non exerceantur hae tres potentiae;

. sed voluit P. N. Ignatius in hoc quasi aditu, M.

principio omnium exercitiorum,viam monstrare, quae in meditando tenenda est, nempe, ut per memoriam adiuuaretur ratio ad discurirendum,sive ratiocinandum;perdiscursum a tem excitaretur volutas,& actetus, idq. aci u re voluit in materia peccati, quae prima occur, rebat ad meditandum. Itaq. in hoc primo exerri

citio sunt sigillatim explicanda exercitanti omnia , quae in sequentibus exercitijs sutura sunt v syi, quis scilicet modus seruandus, ut cui attentione, & sine capitis laesione perseuerari. possit, & quomodo se animus colligere, o a lectumis tenere debeat,& quod licet adhiben-

48쪽

dus sit intellectus ad cogitadum, maior tamen habenda est cura affectus, & interioris gustus, quam ut multi coceptus quantumuis pulchri,& acuti sormentur,& alia eiusmodi. Hic etiam declaranda sunt praeludia, quorum usus praescribitur m omnibus exercitijs,

de in primi quid sit compositio loci, quae nihil aliud est,quam fingere sibi, & quasi videre oculis imaginationis locum illum,in quo res, qua meditamur,gesta est, ut stabulum in quo Christus natus est,aut coenaculum grande stratum, in quo Apostolorum pedes lauit, aut montem in quo passus est. Hac enim loci compositione valde iuvamur ad attetionem,& motione animae, quq hoc modo quasi alligata phantasia rei illi certae alligatur ipsa quoque quodammodo ne evagetur, aut si quando diuertat, habet ad manum, quo se facile colligat, & reuocet in situm illum suum, in quo se ab initio composuit. Vnde S. Bonauetura io Prooemio de vita Chricti . Tu inquit si stuctum ex his sumere cupis, ita te praesentem exhibeas ijs,quae per D.N.Iesum Christum dicta, &facta narrantur, ac si tuis oculis ea videres , & tuis auribus audires toto mentis affectu diligenter, delectabiliter,& morose omnibus alijs curis, & solicitudinibus tuis omissis. Atque hoc quidem locum habet in meditatione rerum corporearum: nam

in rebus incorporeis,ut est peccatum, & similia,alia quaedam est instituenda compositio loci,de qua dicitur satis clare in lib. exercitioru

49쪽

in exercitio trium potentiarum.

Denique in hac loci repraesentatione vitandum est diligenter, ne nimis in ea fabricanda immoremur,vel nimiam vim capiti faciamus, quia non consistit in ea fructus praecipuus med itation is,sed est tantum via,& instrumentum

ad ipsum fructum. Nec est dubium,quin aliqui maiorem in hac re habeant facilitate, in quibbus videlicet acrior est vis potentiae imagina tiuae. Alij vero quibus hoc difficilius est, non

ita laborare debent, Vt caput obtundant, quo ipsam meditationem impedirent. In secundo exercitio, in primo puqcto mo nendus est exercitans, ne descendat ad examinanda peccata sigillatim, ut fieri solet, cu quis e ad confessionem parat . hoc enim postea faciurus est extra meditationem: sed hoc tempore in genere latum proponat sibi sua peccata, eorum q. multitudinem, & magnitudinem, ut concipiat confusionem, & dolorem . Ad hoc autem conseri percurrere loca , negotia ,&personas, ut hic dicitur. Tertium & qua tum exercitium constat ex repetitione primi& secundi. Harum autem repetitionum usus est valde utilis . saepe enim fit,ut cum eiusmodi materiae primum cogitantur , intellectus pascatur illa rerum nouitate, ac curiositate quadam,postea vero cum speculatIone nodera. mur , magis aperitur Via internis affectibus,

in quibus poti sis imum consistit fructus. Quare .in his repetitionibusvitandi sunt longi distur

50쪽

sus,sed tantum proponere sibi oportet,&quasi percurrere,quae prius meditati sumus, & in ijs immorandum voluntate,& affectu, & haec etiaest causa, cur plura hic colloquia sint,quam in prioribus exercitijs. Quod aute dicitur in lib. Cxerc.in III.exer. primς hebd.repetitione hac facienda de ijs, in quibus antea maiorem consolationem, aut desolationem senserimus, ita intelligendum est, ut praecipue repeti debeantea, quae lumen, aut feruorem attulerunt, sed etiam expedit illa puncta repetere, in quibus ariditatem sensimus, quia saepe contingit, ut deinde in ipsis maiorem cosolationis copiam sentiamus. Immo etiam bis repeti potest idem si magna sentitur, consolatio, aut aliuS bonus,& spiritualis affectus,& hoc potissimum in prima hebdomada. Praeter quinq. haec exercitia P. N. Ignatij possunt addi alia, ut in fine quinti exercitij dicitur,ut de alijs peccati poenis,de morte, de iudicio, vel de alijs cruciatibus Inferni, & qutidem haec rarissime omittenda videntur, quia

multum habent momenti, ut auocetur animus

ab inordinato amore rerum harum visibili ii,& in his meditationibns concipit anima timorem sanctum Domini, ut pariat spiritum si

In fine cuiustibet exercitij semper fieri debet colloquium, ut in libro exercitiorum praeis scribitur,nec tamen prohibetur,quin iuxta cuiusque deuotionem etiam in principio, & in medio

SEARCH

MENU NAVIGATION