장음표시 사용
11쪽
rum laudata methodo, Disciplinam,de
qua agimus, omnino non sprevimus. Vitium etiam sollemne est Physicorum compertis miscere suas conjectu-TaS, atque has proponere, non quasi suspiciones, sed ut consectariaeXdemonstrationibus collecta. Verum hoc in opusculo anXie ubique quod constat, ab eo quod incertum e1t, discriminavimus, & pro conjecturis acriternusquam pugnavimuS; quamVis eas quae nobis maxime omnium adrideant indicaverimus, sed parati a icere, si meliora discamus. Hanc in rem, non parum utilis est ordo, quem sequuti sumus, cUm enim nulla principia ab initio pos crimus, sed Anal sit potius usi simus; facile quamlibet operis i stri
Partem emendare possumus, aut ditare aliorum inventis, incolumi nostro Syntagmate. Contra vero, qui Syntheis adhibita, principia ponunt, &ex iis omnia deducunt, sicubi peccasLse deprehendantur, peccata saepe emendare nequeunt, sine universorum suorum operum immutationes quam
12쪽
quam ut adgrediantur facere, vix aene vix quidem a se impetrare possunt aquo fit ut malint errores defendere, quam fateri se errasse. . '- Denique tantum abest, ut omnium
rerum rationem a nobis, aut ab iis quos sequuti sumus, reddi posse pro habilem speraverimus, ut saepe dixerimus eam cognosci a mortalibus non posse, cum ubi de singularibus quaestionibus sermo esset, tum etiam ubi de generalibus Physicae totius princia piis ageremus. Nihil verius, nihil utulius rerum naturae cognoscendae studiosis rati sumus, quam quod complexus est vir summus hisce versibus, quibus operis nostri frontem, lai hac ad te, FRATER DULCI SsIΜΕ, Εpiastola, ornare visum est.
aeui curiosus posulat totum suae
Patere menti, ferre qui non se eis Mediocritatis conscientiam suae, Pudex iniquus, insimator es malus
Susque naturaeque; nam rerum parens, Libanda tantum quae venit mortali
13쪽
Nos scire pauear, multa mirari jubes. Hic primus error auector est pejoribus; Nam qui fateri nilpotes incognitum , ID. necesse est placet ignorantiam, Umbra sique inanes captet inter nubila I maginosae adulter Ixion Deae. Magis quiescet animus, errabit --
Contentus eruditione parabiti, Blec quaeret tuam, si qua quaerentem
'Nescire quaedam magna pars sapientiae es.' Haec ad animum nimium revocare, quicumque Verum quaerimuS, non
possumus; haec subinde inculcavi, ac Prae oculis ubique habui. Nihil amplius esset, quod adderem . de meo instituto, nisi mea interesset Te, aliosque Lectores moneri, me in , hoc Physicae compendio, potitis rationem tractandae hujus Disciplinae ostendere Voluisse, quam eam, ut res Posceret, tractare ; quod ne viginti quidem voluminibus, quale hoc est,
14쪽
fieri posset. Colligenda enim essent Certa omnia, de pngulis rebus, experimenta, quae infinita paene sunt. verum rerum Physicarum studiosos adire oportet eorum Scripta, qui ea tradere adgressi sunt: qualia sunt, inter alia , Roberti Boynei, AIphon Boreui, Marcelti Ma*uhii, Christiani Hugenii, Roberti mo ii, N hem ne Grevit, Franscisci Redi. Acta Societatis Anglicanae, Experimenta Academiarum Forent e S Paris μnsis, aliaque quaecumque in manus incident. Ad me quod adtinet, hominem alii planis studiorum generi pror-stis addictum, eoque non perfunctori: Occupatum; satis erit si digitum ad fontes intendisse, & viam tutissimam monstrasse judicer; nec etiam Scholae institutum patiebatur me longiorem esse, quamvis voluissent. & el graviora studia licuisset. Tu, CARIssIME FRATER , de universo no-
sim instituto optime judicabis . &
digna videbuntur, me Volente. emendabis ; aut, si opus est, defen-
15쪽
des. Deus opt. MaX. Tibi, uxor1que& liberis ea largiatur , quae Vestra optare potissimum interest.
Hisce quae in Editione prima anni M DC XCV scripseram, a d : Calendas Augusti, nihil est quocsaddam;
nisi ut vota iterum pro Te nunCupem,& a Deo petam ut dignitatem Senatoriam, quam olim Genevae obtinuerat
Pater noster STEPH. CLERI C U S, in Te initio hujus anni collatam, faustam felicemque & Patriae& Tibi, totique familiae Tuae esse
Scribebam Amstelodami. Calendis Februarii anni M DCC IV.
me quartum edita anno M DCC X. Cal. Martiis.
16쪽
De Natura, perfectione, Usu NDissone P scae.
I. U Α M v I s vox quas libet Naturas, quae rerum Universi . tate continentur, significet; &qui apud Veteres GraecoS, pυσικοὶ - dicebantur, non minus Dei rerumque omnium incorporearum naturam, quam Corporearum specularentur; attamen, Scholasticorum aevo , Pssica dicta est ea dumtaxat
Scientia. quae circa naturam Corporum versatur.
Atque hoc posteriore seni, hic a nobis tractanda suseipitur. a. Hanc disciplinam, inter Graecos, primus excoluisse perhibetur Thales Milesius, ' qui D Cannis ante Christum florebat, atque Ionicam familiam condidit. Antea Sapientium nomine Censebantur, non qui mechanicam naturae rerum dispositionem investigabant; sed qui vitae recte instituenda viam alios docebant. Uerum a temporibus Thaletis, innumeri in Graecia fuerunt, qui eam certe Philosophiae partem quae ad mo-
17쪽
res pertinet, non neglexerunt quidem, sed Physicam tamen potissimum excoluerunt. 3. Ab iis, qui Philosophicam Historiam litteris mandarunt , haec & simi lia peti poterunt. Observabimus dumtaxat in Occidente nostro, a decimo tertio post Christum natum potissimum faeculo , Aristotelis cum cetera scripta , tum etiam Physicam in Galliam adlatam summo in pretio haberi coepisse. t Alexander Halesus , Thomas Aquinas, ejusque Magi ster Alberitis Maenus
eam maximo cum plausu interpretati sunt, &ita posteris commendarunt; ut qui Aristotelem probe intelligeret, omnibus numeris absolutus Philosophus deinceps existimaretur. Itaque quicumque Physica ediderunt, sequentibus saeculis, scripta, ii aut Aristote lis Interpretes egerunt aut ex principiis ejus consectaria, ut poterant, ulterius deduXerunt. q. Post renatas demum in hoc Occidente nostro Litteras, pauci viri ingenio praecellentes, variis in partibus Aristotelis placita deserere coeperunt. Inter primos merito suo numeratur Nicolaus Copem cus , ' Thorunensis Borusius, 'qui tempore ipso Reformationis floruit. Is Ari- farthi Samii, aliorumque Vett. Philosophorum sententiam de motu diurno & annuo Telluris circa Solem . quae dudum obsoleta erat , in lucem retraxit. At nemo ausus est ex novis principiis integram ordiri Physicam , praeter Renatum Cartinium : qui ita coepit philosophari, quasi ante ipsum nemo quidquam esset
18쪽
ueti Hic, aliique viri summi , ad ejus exemplum , certatim Veterum conjecturis nequaquam fidem esis habendam ostenderunt, antequam ad examen revocarentur. Veteres etiam celerius aequo , nec sat multis edoctoS experimentis, circa rerum naturalium causas, conjecturis nimium indulsisse iidem demonstrarunt. Ac sane plerorumque Veterum dogmata Physica adeo inficeta erant, ut aut vocabulis Obscuris ab ineptissimis vulgi opinionibus dumtaxat differrent; aut si clarius proponeretur. & novi quidpiam
complecterentur, palam absurda ut plurimum essent; quod exemplis illustrare non necesse est, cum oculos vel in Diogenem Laertium conjicienti ingens se eorum statim ingerat seges. 6. Si quis rationem tantae, hoc in negotio, Veterum caecitatis quaerat, ea partim in levitate ac superbia Graecorum qui quam primum ad unguem omnia tenere Videri volebant, partim in rei ipsius obscuritate ac dissicultate inveniri poterit. Atque ut naturae tantum rerum obscuritatem adtingam, usque adeo verum est tenebris rem esse involutam, ut ne Recentiores quidem, qui Veterum peccata in multis acutissime retexerunt, sibi ipsi satisfacere hoc in negotio adhuc potuerint. 7. Merito observarunt a Veteribus experi, menta fere neglecta fuisse, ut ratiocinationibus indulgerent; quo laetium ut Systemata eorum Physica ab iis qui plura sumserunt experimenta, natum rerum coutraria passim deprehensa sint. Itaque se totos contemplationi rerum, priusquam Systemata conficere adgrederentur , mancipa-Lunt. Atque hoc, in laudem huiusce nostri sae-
19쪽
culi, dicere non immerito possumus , numquam ea via penetralia Naturae ingressos esse Philosophos Veteres; ut nostra, patri1mque nostrorum memoria factum est. In Italia, Gallia & Anglia cum inteῆrae Societates praestantium eruditione & ingenio virorum, tum privatim doctissimi bomines experimentis innumeris, Veteribus ignotis, Physicam illustrarunt. 8. Sed ubi ulterius progrediendum fuit, &ad exemplum Veterum tradere Physicam Synthetico ordine conati sunt; aut nondum satis essse experimentorum, aut ultra eXperimenta pro 'gredi nobis non licere res ipsa docuit. Postquam, enim Systemata sua condiderant, quasi comperta, quae falsissima erant, ab iis adsumta esse diligentiores alii deprehenderunt. Imo in ipso Physices limine , ubi tradenda fuit doctrina de Corpore in genere, haud leviter Cespitarunt; unde factum ut reliqua omnia dubia, si experbmenta excipias, facta sint 9. Quam vere haec a nobis adfirmentur, ex Libro V. hujusce opusculi liquebit; neque in Praefatione rem excutere, prout necesse esset, possumus. Interea hic summatim observabimus, ut
plena adquiratur disciplinae cus uspiam, adeo ut Synthetica Geometrarum methodo exponi ac demonstrari possit, cognitio, duo postulari, quorum utrumque nobis deest, ubi de rebus Phymeis agitur; unde frustra plenum Physices Systema exspectari consequens est. O. Cum Corpora , eorumque proprietates non norimus, nisi experientia; ut eorum naturam perspectam nobis esse vere existimare possimus, Oportet nos quidquid in iis est , ad ulti-
20쪽
ma in quae resolvuntur principia , experientia persipexisse, quod nemo sanus dixerit. Exempli causti. si quaeratur a Physico quid sit plumbum, 'aihil reponere poterit , nisi corpus esse quod ad genus Metallorum refertur; quod liquefieri potest; quod ductile est malleo; quod igne, si tu eo diutius maneat, absumitur; quod
certi est ponderis, si. Conferatur Cum alio Corpore cujus nota sit gravitas; quod rude cineres est coloris nigro milli, politum splendescit, aut nigrius evadit, &c. Ulterius quaerenti quaenam sit particularum, quibus plumbum constat, dispositio, quaenam figura, nihil erit quod respondeat, praeter Conjecturas ; se conjicere, exempli causa, oblongas esse. flexiles & rarioris contexilis, quia ea dispositio ct figura aptae videntur ad rationem proprietatum plumbi reddendam; ceterum se non definire an ex alia dispo-stione, alisve figura eaedem fluere proprietates possimi. Ir. Hinc jam satis liquet frust da a Physicis exspectari Systema Syntheticum Geometrico mo re demonstratum ; quandoquidem tenuissimas Corporum particulas, quae ut sensus fugiunt: ita proprietatum quae oculos nostros, aut alios Percellunt sensus, veluti origo sunt, sibi sola
conjectura notas esse consitentur. . Sed si praeterea percunctemur, Concesso particulas erus esese dispositionis & figurae quas comectant; quo
nexu teneantur inter se particularum illarum partes, nihil respo debunt quod satisfacere possit. ut copiosius fumus in libro Physicae quinto demonstraturi. Atque hinc rursus Systema Ρhysicum non possie fieri colligimus . quia ne natura. ' qui-