Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

et a PHYsICAE LIB. I. I 2. His postiis , observandum diem vocari proprie moram Solis supra Horieontem. HOrigonautem dicitur circulus ille, . qui cum sumus in planitie , oculosque circumquaque vertimus adparet nobis quali quaedam coeli terraeque commisibra. Ideo Graece ομbo finiens dicitur, quod prospectui nostro fines statuat, nam quidquid infra illum est nobis latet. I 3. Cum ostenderimus terram esse ejus dimidia pars semper a Sole illustratur, quod globi lucernae oppositi experimento intelligere licet. Quando ergo Sol, motu diurno, videtur describere lineam aequatori parallelam, ΠΟ-ctes oportet esse nobis aequales diebus, quia cius mora supra Horizontem aequalis est morae infra Horigontem. Cum vero a linea recedit ad Au-1strum, diutius sub Horietonte moratur; ut quam do a linea ad Boream redit, diutius est supra Horigontem; nostri, nimirum, respectu. Atque hoc paullatim fit, prout Sol accedit aut recedit; quod facile intelligetur, si lucernae oblique circumagatur globus, aut lucerna globo, est enim perinde. Tq. Idem experimentum ostendet quare , in regionibus Polo proximis, dies sint longissimi, ut noctes longissimae, prout Sol est trans, vel cis lineam. Liquebit inde alterutrum Polum debere, per sex menses, perpetua luce gaudere, dum alter in perpetuis jacet tenebris; donec, trajecta tu Nea, rursus Sol ei propior fiat. Nec diutius huic negotio, quia res est quae oculis demonstratur,

immorabimur

Is. Nunc ad Stellarum fixarum ortum &occasum Veniemus. Semper quidem eumdem si-

42쪽

De Unimerso in Genere. C. II. I 3

tum servant, sed ut non possunt cerni cum Sol inter eas & Hemisphaerium nostrum positus est, propter lucem Solis earum luce multo ma)orem: ita quae respectu totius Telluris sun trans Solem, eae in ejus radiis latent, donec progrediendo aliarum conspectum luce sua impediat, dum quae ab eo relinquuntur ex ejus radiis emergunt. Sic Stellae oriri videntur & moveri, licet locum suum non deserant. Cum autem Sphaera Solis annuo motu ab occasu in ortum rapiatur, quotidie videntur Stellae quas Sol tegebat ab ortu in Occasum ferri, quod Veteres etiam Astronomi agno

verunt.

16. De multiplici stellarum ortu subtilius agunt Astronomi, qui haec adcuratius tenere cupientibus poterunt consuli. Nos hic crassius rem spectavimus, prout se se oculis ingerit, &praecipuorum dumtaXat φαινιμενων rationem reddere voluimus , ex Ptolemaico Systema

I . Sunt quaedam Stellae, quae & semper supra ΗOrigontem sunt, nec umquam in radiis Solaribus latent, nisi interdiu, quia sunt extra Solis vias & ab eo procul remotae. Hae sunt Stellae Polares, seu quae e regione Polorum Terrae cernuntur, idter quas & Terram numquam Sol intercipitur , & qua parte coelum quasi immotum cernitur,quia si movetur circulus quem partes Sphae.. rarum illic describunt exiguus est; prae eo qui a partibus aequatori Sphaerarum subjectis describi

videtur.

18. Alii tribuuntur Octavae, Nonae & Decimae Sphaerae motus, sed qui adeo lenti sunt, si sint, ut Octava minimum viginti quinque millium. - B 7 a

43쪽

annorum spatio indigeat, ad peragendum circuitum; Nona unam librationem, eundo, redeundoque, intra mille septingentos annos; Decima intra ter mille quadringentOS annos absolvat. At seu haec non satis adcuratis Rstronomorum observationibus debeantur, seu vera 1rnt, longinquitas tempori S aut molsis tenuitas obstant quominus magni sint dii Astronomia , Physicaque

adeo momenti; ide6que nec ea inter phaenomena recensuimus, nec eorum rationem reddere adgrediemur.

19. De motu adparente Stellarum, quo videntur duplici ratione in occasum ferri, consentiunt Philosophi. Sed in Ptolemaica Hypothesi varia digna castigatione occurrunt. I. Sine ratione statuuntur Stellae omnes fixae unius sphaerae superficiei inhaerere, cum aliae re motiores videantur aliis: quippe quae tenuitate suloculos paene fugiunt, dum aliae vividiore luce eos mercellunt , & majores videntur. Cujus rei nulla alia melior ratio adferri potest, quam situs discri

men.

ΙΙ. Vir ac ne vix quidem intelligere possi mus, qui tanti ignes aut fervidissimae materiae moles, quasi in Laternis quibusdam inclusae, per tot solidas Sphaeras e tanta distantia lumeu transmittere queant, & quidem sine confusione, Sane reflexionibus & refractionibus, quae in luce observantur, omnes deberent confundi, aut nobis.

intercipi. -

ΙΙΙ. Minus concoqui potest portentosa celer, tas , qua eas Sphaeras intra viginti quatuor horas moveri oporteret, quod jam Iupra indicavimus.

44쪽

De Universo in Genere. C. III. Is CAPUT III. uomodo se habeat Bstema Mundi, secundum

Copernicum, Carte sum, alio ae recentiores Philosophos.

quuti sunt, Systema meris Constaret conjecturis, intereaque gravissimis incommodis laboraret Copernicus, Cartesus, alisque Astronomi ac Philosophi aliam sibi ineundam esse Viam Censuerunt. Horum quidem aut conjecturae, aut observationes, neque eodem tempore, neque Omnibus omnes communes prodierunt; a nobis

tamen brevitati studentibus , & quod sibi invicem lucem faenerentur , hie conjunge

tura

a. Qui isitur Copernico, Cartesioque adsentiuntur totius Mundani Systematis Solem cen- . trum esse volunt , manereque immotum totius molis ratione, & respectu aliorum siderum; licet Circa axem suum moveatur, ut postea videbimus , ubi de eo agemuS. 3. Circa Solem proxime rapiuntur, in caelo fluido, Mercurius & Uenus . quorum prior, quia a Sole remotus non est, plerumque in radiis solaribus latet. Ritamen Astronomi artem invenere eum videndi, quando inter nos & So- Iem transit. Pinxerunt nobis discum Solis cum trajiciente Mercurio, prout intra obscuram se

nam se inverse in circulo, citra Telescopium objecto ν

45쪽

16 PHYsICIE LIB. I. jecto, exhibuit; quod prolixa Epistola descripsit

Petrus Gagendus, quae consuli poterit. Tunc instar maculae apparet Mercurius, quia pars ejus, quae a Sole aversia nobis obsecta est. Cum vero est ad Solis latera, corniculatus est, quia pars ejus quae a Sole illustratur integra non apparet: quae statim ac tota nobis obversatur, quod fit quando est trans Solem, rotundus videtur; unde & sphaericum ejus esse corpus, & opacum, alienaque luce splendere existimatur. Similia de Venere a Recentioribus traduntur. Sed cum a Sole remotior sit, facilius cernitur, variaeque ejus phases, atque universus motus distinctius obser

vantur.

q. Tertius Planeta est Terra nostra,circa quam minor rapitur Planeta, quem Lunam vocamuS. Terram loco Solis moveri existimant Coperni Mni, ideoque quod de motu Solis antehac diximus, Terrae adscribendum est. Sed tria praeterea, circa Terrae motum, sunt observanda; primum, Po-Ios Terrae Polis Coeli perpetuo esse obversos; secundum, intra viginti quatuor horas, ab occasu in

ortum cam circa centrum, atque aXem suum moveri; tertium, intra trecentos sexaῆinta quinque dies, quinque horas, & minuta prope quadraSinta novem, duodecim Zodiaci signa ab ea obiri.

s. Postquam Terram contemplati sumus, enset aliquid dicendum de Luna, sed quia hic generaliter Mundanum Systema explicamus, ejus descriptionem in alium locum rejiciemus. Satis erat monuisse eam instar Terrae reliquorumque Planetarum, solidam & opacam credi, lucemque ejus nihil praeter solarium radiorum restexionem haberi. 6. De

46쪽

De Universo in Genere. C. III. I

6. De isibus reliquis Planetis , postea agemus. Observandum dumtaxat circa Jovem quatuor minores. Telescopii beneficio, deprehendi Planetas, qui circa eum volvuntur; circa Saturnum , quinque, praeter ansias, aut ansarum speciem, quae ei adnexae videntur. Si veteres haec observassent, Sphaerarum numerus, non sine

gravi incommodo, illis fuisset augendus. . Non mirum est, ex hujus Hypotheseias principiis, Martem majorem & lucidiorem adparere, quando Soli proximus cernitur; quia id ejus Hemi siphaerium, quod a Sole illustratur, melius nobis obversum est. Ad latera verti Solis, non rotundus prorsus, sed gibbosus est ; quia id Hemisphaerium nonnisi ex parte nobis obvertitur. Hoc tamen in Jove & Saturno non observamus discrimen phaseian, propter distantiam et eorum multo ma)orem; qu, fit ut, quocumque in loco sint coeli, Hemisphaerium integrum quod Sol illustrat, aut fere integrum a nobis

cernatur. .

8. Cometae, ab hujusce Hypotheseώs patronis, ingentia corpora, Planetarum instar, habentur, quae se vortici Solis immergunt, eum postea relictura. Ignorantur quidem leges eorum motus, at hoc constat a spatiis immensis, quae sunt supra Saturnum , libere eos quaquaversum momueri; seu inferius ad Solem descendant, seu hinc rursus adscendentes conspectum nostrum fugiant.

Atque hac in re haud paullo melior est eorum Hypothesis, qui coelos fluidos, seu ingens illud spatium quod a Sole ad stellas fixas porrigitur esse instar aeris, aut subtiliore materis plenum existimant.

47쪽

9. Denique seu Sol, seu Terra videatur moveri , Stellas fixas eodem modo oriri di occidere necesse est; quia nobis navigantibus, ut ita dicam, inter Solem & Stellas, non tam navis in qua su-

mu S, quam Corpora, quae circumquaque prospectui nostro se se offerunt, Videntur moVeri. Stellae etiam Polares semper esse supra HoriZOntem debent utrique Hemisphaerio, quod constanter eam partem coeli respicit. IO. Ceterum Copernicus spatium, quod a Saturno ad Stellas fixas porrigitur, immensum paene esse statuit. Circulus quem Terra intra annum circa Solem describit, secundum ejus Hypothesin, quamvis Orbis Magnus vocitetur, pu iactum est, si cum immensa Firmamenti cxtensione Conferatur. Stellae praeterea Copernicanis totidem sunt Soles, qui, ob immanem illam distantiam, exigui nobis videntur. Neque sunt aeque Vicinae, sed aliis aliae remotiores, hic illic sine ordine sparsae, per immensa fluidae materiae spa-.tia; in quibus singulae circa se habent, quae χ-Ient ab iis Hortices adpellari.

Ir. Quamvis haec facilia sint intellectu ,&potissima sit, in figura hujusce Systematis, mutatiosita, in eo quod ubi Sol est,ibi debeat intelligi Terra, & Sphaerae Crystallinae cum primo Mobili adiciendae sint; attamen ut sine ullo conatu animi intelligantur a tironibus, schema subjiciemus CO-

pernicanum.

Iq. Ut Copernicani varia objiciunt Ptolemaicis ita hi haud minore nisu Copernicanum Systema evertere conati sunt, statim ac in vulgus edi tum fuit. Praecipuas horum obiectiones paucis

ridι Fig. III.

48쪽

De Vaicerso in Genere. C. III. Is

remus, ut Copernicanas paucas contra Ptolema cum recensuimus. Si objectionibus fatisfacere queant Copernicani, dubitari nequit quin eorum Systema commodius sit & simplicius, adeoque multo felicius inventum, quam Ptolemaicum; quod nunc, non nisi a pertinacibus, serio defendi potest. i 3. Solent ergo Ptolemaici objicere I. sensuum testimonio repugnare Copernicanam Hypothesin, cum Solem & reliqua Astra circa nos moveri cernamu S. Verum CXemplo navis, quo jam obiter usi sumus , adparet nihil interesse, ut Astra videantur UoVeri, Terrane, an illa moveantur ; quandoquidem portu provo

ctis

-- terraeque, urbssque recedunt.

Atque hoc in negotio, tria praeterea impediunt quominus Terrae motum animadvertamus. Primum est Terrae magnitudo nostro corpori collata, quae obstat quominus magnam ejus partem simul videre queamus, ac motum ejuS deprehendere. Secundum est siderum immotorum,

Solis, nempe, & Stellarum immensa distantia; qua etiam fit, ut haud ita facile Terrane an Stellae moveantur, animadvertamus. Tertium est quod in hac Terra natis & educatis ex ea egredi non liceat, ut possit a nobis e longinquo spectari, atque ex loco immoto, quod sit ab iis qui navigant. Certe si quis in navi natus & educatus aliquamdiu esset, nec destitisset interea navis littora regionis cujuspiam legere, littora ipsa moveri existimaret; nec ab errore suo ponet revocari . nisi exstensione factL Itaque mirum non est si Terram quiescere , cetera movetἐ

49쪽

ao P Π Y s I C M. LI B. I. judicemus; imo mirabilius esset si conFrarium nobis videretur, nisi validissimis rationibus addu

II. Objiciunt Ptolema1ci, nisi terra in Centro statuatur Mundi, integrum coeli Hemisphaerium nobis non adpariturum , quod eXperientiae contrarium est. Uerum haec objectio locum

habere posset si Orbis Magni circumferentia haud multum a Stellis fixis abesset. Quo polito, Stellas, vertici nostro imminentes, propiores judicaremus iis quae non sunt procul ab Horizonte; sed in tanta distantia, discrimen semidiametri Orbis Magni, aqt etiam multo majus pro nihilo habetur. III. Quidam ridiculum esse censent Terram

moveri, in medio coelo, cum reliquis Planetis; cum sit infimum elementorum, quod ima petiit. Verum illa Elementorum Empedoclea dispositio non usque adeo comperta est, ut sine probatione adsumi queat. Imo meram conjecturam este, inanibus rationibus nixam , Libro U. ostendemus .. Si in aliquo aliorum Planetarum sedes haberemus , idem de eo Planeta sentiremus, quod nunc de Terra nostra sentimus. Nos frederemus in infima Mundi parte positos, & Terram

hanc coeleste esse corpus,quod inter Stellas versia

retur.

IV. Ex Copernicana Hypothesi sequi objiciunt Solem este quavis Stella fixa conspicua minorem; nam si totus Orbis Magnus, qui instar puncti est, prae distantia Fixarum, illinc prae tenuitatεvideri non possit; longe minus Sol, qui Orbis Magni centrum est, poterit conspici, adeo que quavis Stella conspicua minor crit. Quam-

50쪽

De Universo in Genere. C. III. 2 r

vis Solem quavis Fix1 minorem esse concederent Copernicani, nullum inde eorum Systema pateretur detrimentum; neque enim Solem Stellis alia de ratione praeferimus, nisi quia majorem nobis praestat ultim, quae ratio ad ceteras partes Mundi, aut ad eorum incolas, si qui sunt, nihil adtinet. Sol etiam quamvis admodum exilis, immensae distantiae Stellarum fixarum collatus, statuatur, poterit inde cerni, propter igneam naturam; qu* ejusmodi est ut radios in immensam distantiam vibret, uti lucernae nocte splendentis exemplo satis liquet. Lucernae enim flamma ita dilatatur , ut procul spectata major adpareat, quam revera est; fiersque perinde potest, ut pauculi radii, qui ex immensa distantia veniunt, Solis discum dilatent ita ut e Stellarum fixarum vorticibus eum spectantibus adpareat, ut a nobis Stellae ipsae cernutitur.

V. Philosophis, Veterum placita sequutis,

Terrae corpori omnium gravissimo centrum Mundi non adsignari absonum videtur. Sed si Voce gravitas nescio quam vim descendendi ad

Commune centrum intelligant, qui sciunt Terrae centrum estis totius rerum Universitatis centrum , cum hoc ipsum quaeratur Z Secundo, unde illis constat Terrae majorem vim inesistendendi ad centrum, quam aliis Planetis p Tertio, omnibus corporibus esse commune centrum, ad quod tendant, quis eis dixit 8 Circa Terram quidem &intra ejus Astmosphaeram, hoc est, aliquot a Terrae superficie milliaribus id usu corporibus gravibus venire nobis constat. Sed si tota Terra cum Planetis conferatur, non iis modo, qui sunt Circa Solem hunc nostrum, sed aliis forte innumeris ,

SEARCH

MENU NAVIGATION