Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

seu erratica sidera vocantur; alia vero fxa , &

inerrantia.

. Ut a Planetis initium faciamus, duo sunt qui, inter Terram & Solem, aliquando inter- . Cipiuntur, Mercurius & Venus dicti. Quorum ille Soli propior rarius apparet; quod in Solis radiis lateat, quippe qui ab eo procul nion dis- C. it. Venus vero , quae longius ab eo abit, facillime cernitur; vocarsque aliter solet Phoθ rus & Heverus, Lucifer ac Vesper quippe quae Solis ortum & Occasum antecedit, & proxime

sequitur. Terra nostra numquam est inter eas& Solem ut postea clarius ostendemus. Circa Solem ita moventur, ut aliquando inter nos &illum sint, postea verti Sol inter nos & illos interpositus sit. Quando ultra Solem sunt, int ger eorum discus lucidus apparet; e regione Solis , ad dextram aut ad sinistram, dimidia disci pars lucida est; cis Solem vero, corniculati sunt; denique ubi inter Solem & nos feruntur , per discum ejus, instar macularum, transire vide

tur. .

8. Sunt alii tres Planetae a Sole remotiores, Mars, Iupiter, & Saturnus. Inter hos quidem& Terram Sol. certis vicibus , intercipitur, numquam vero illi inter Solem & Terram. Quando Mars Soli proximus est, integer ejus discus collustratus adparet, ut quando est ab eo remotissimus; sed Soli proximus lucidior & major videtur. E regione vero Solis, ad dextram aut sinistram, non pleno orbe, sed ovali circiter figura cernitur. At Iupiter & Saturnus semper plena facie conspiciuntur. Hi omnes Planetae certis temporibus circa Solem rapiuntur,

32쪽

De Universo in Genere. C. I. s

praeterquam quod quotidie Oriuntur nobis & occiduut.

9. Haec quidem omnia , solorum oculorum beneficio, non cernuntur. Opus est Telescopiis ut Phases Mercurii, Veneris & Martis conspicuae sint. Praeterea, corumdem Telescopiorum Ope , non modo Planetae distinctius cernuntur , sed circa Jovem & Saturnum varia' reteguntur Veteribus ignota. Circa Jovem sunt quatur minores Planetae, circa Saturnum, omnium remotissimum, quinque; qui circa eos, ut Luna circa Terram, Certo ambitu temporis

moventur.

IO. Praeter haec sidera errantia, quae semper Circa nos visuntur, & Certas motu suo obeunt

Periodos, alia sunt quae Cometae dicuntur, quod coma seu sit fumus, seu lux quae ita apparet) qu

dam ornata sint. Hi certo nullo motu, accedunt ad Solem, eumque fugiunt, ignotis temporum vicibus; aliquando enim, intra paucorum anno- rum spatium, plures; aliquando nulli nos invi- sunt, qua de re etiam postea agemu S. II. Sidera inerrantia ingenti numero sunt, luce coruscanti praedita; cum Planetarum lux, instar Lunae, non Coruscet; eumdem inter se situm sera Vant , ac eodem modo semper nobis obversantur; nisi quod intra annuum spatium ab ortu in Occasum moveri lentius omnia videntur: ut & diei, seu viginti quatuor horarum intervallo circa Terram celeriuS rapiuntur , cum reliquis omnibus

sideribu S.

I 2. Sunt tamen quaedam, quae numquam Occidunt, nempe, quae e regione partium terrae maxime australium, & septemtrionalium pro-

33쪽

cs P Π κ s I e IE LIB. Ι. spiciuntur. Populi qui Terrae id Hemisphaerium, nam cum sit sphaerica, seu instar Globi, potest dividi & dividitur ab Astronomis in duo Hemisphaeria, vel dimidios duos Globos) quod Se

temtrioni obversum est, incolunt semper supra se septemtrionales Stellas, noctu, nimirum, ubi Per serenitatem coeli licet, adspiciunt. Similiter Hemisphaerii Australis incolae semper Stellas, omnium maxime ad Austrum sitas, supra .Ter ram vident. Sed ut convexitas Terrae nobis harum Stellarum radios intercipit: ita & illi numquam eaS, quas perpetuo nOS Videmus, Cernunt, ut jam innuimus. 13. Ceterum Stellarum fixarum tanta est a nobis distantia, ut optimis Telescopiis conspectae,

auctiores non cernantur; imo contra minores, Propter rationem quam alibi trademus. At Teles' Copiis corpora Planetarum augentur, unde mul to esse propiores, ut alias omittam rationes Ase. tronomicas, colligimus.

ctuomodo Systema Mundi se habeat, secundum

Ptolemaeum plerosque alios praeteritorum μculorum Astronomoe. i. Dostquam crassa Minerm praecipua Mun-1 di, summatim spectati , quae cernuntur Oculis solis, aut Telescopio.a uris, phaenomena descripsimus; pro nostro instituto, videndum nunc est qui ratione Philosophi rerum

34쪽

De Universo in Genere. C. II. 7

Universitatem dispositam esse oportere statuant, ut memorata phaenomena inde enascantur. Incipiemus a Systemate Ptolemaei, quod per plura invaluit saecula , ejusque incommoda ostendo

a. Qui hoc sequuntur Systema primo existi-inant Tellurem esse in Mundi centro fixam, &pondere suo immotam; cum reliqua omnia, quada Luna ulterius porrecta sunt corpora, circa illam agantur, quod oculorum testimonio Certum esse existimant. 3. Cum ignorarent, quae esset natura siderum, nec satis Planetas, quoad ipsam eorum Essentiam, a Fixis distinguerent, omnes Stellas Sphaeris solidis assixas este, & cum illis moveri, censuerunt. Sphaeras volebant in ortum mo-Veri , intra certa spatia, quae postea indicabimus , dum sidera in occasum ferebantur; eas. que quotidie, licet in occasum moveantur, Viquadam aliquantum in ortum retrahi. Ad motum diurnum quod adtinet, cum omnes Sphaerae, intra viginti quatuor horas, circa Terram agantur, quae sunt remotiores eas oportet vehementiore motu cieri; quia quo majorem circulum motu suo describunt, quam interioreS, eo celeriore Vertigine eas rapi necesse est. Coelum stelliferum, seu Sphaera fixarum, ut intra viginti quatuor horas circa Terram Vertatur, incredibili paene celeritate agitur; ut omittatur primum Mobile, quod omnium maxims a Tellure distat. 4 Eas autem omnes Sphaeras hoc ordine coIIocant. Prima esst Lunae , secunda Mercurii tertia Veneris, quarta Solis, quinta Martis, seX

35쪽

ta Jovis, septima Saturni, octava Firmamenti, seu Stellarum fxarum. Praeter hasce Sphaeras, tres alias superiores sanxerunt. Duae Crstallinae vocantur, moVentiirque altera ab ortu in Occasum, altera a Septemtrione in Austrum, &vicissim. Hos motus librationis, & trepidationis vocare solent, aiuntque se in Stellis ejusnodi vacillationem observasse. Ultima tandem est, quae primum Mobile Vocatur, cujus diurni seu viginti quatuor horarum , Circa axem suum, vertigine, ceterae omnes inferiores praeter suos in ortum motus ab ortu in occasum rapiuntur. s. Schema, ut melius intelligantur haec, subjiciemus, ' neglectis Planetarum distantiis, de

quibus nondum hic agimuS. a

6. Haec est rerum Naturae generalis dispositio , secundum eos qui Ptolemaicum probant Systema. De obliquo solis motu quid dixerint, postea videbimus , quando quid in hac Hypothesi reprehendi potissimum soleat ostenderi-

I. Nulla ratione, Mercurii & Veneris satisfacit Φαωμενοις. Si enim vera esset, Mercurius& Venus aeque interdum distarent a Sole, ac Luna, imo 1 sepe amplius; quando, nimirum, interjacente Terra, Lunaeque orbita , Soli oppositi essent; cum haec numquam eveniant, neque umquam Terra sit inter Solem & eos Planetas. Praeterea semper essent hi Planetae nobis Sole prapiores, cum ad latera Solis, & trans Solem conspiciantur. Denique , secundum Ptolemaeum, plenos eos adparere, instar Lunae, Oporteret, quando essent a Sole remotissmi &

e nis Fig. I. .

38쪽

De Universo in Genere. C. II. s

nobis proximi; cum contrario modo se res habeat , & tum demum integer eorum discus ad- Pareat lucidus, quando trans Solem, ipsi multo quam nobis propiores , Versiantur. Igitur qui hoc invenerant Systema duorum horumce Planetarum φαινομινα satis non norant, cum negligentia sua, tum etiam Telescopiorum ino

II. Soliditatem coelorum prorsus evertunt Cometae, qui libere ab altissimis Circa nos spatiis ad Solem delapsi, inde rursus emergunt, atque huc illuc sine certa lege vagantur. Veteres quidem eXhalationes esse flammeas conjiciebant , sed inanem conjecturam certissima evertunt expe mmenta; quae proferemus, ubi de Cometis age

mus.

III. Res est etiam parum acute inventa, cum diversitas illa motuum, quos iisdem sphaeris tribuunt, & quorum ratio nulla reddi potest ;tum rapiditas incredibilis supremarum sphaerarum ,

quas oporteret, intra minutum, aliquot centena Leucarum millia conficere. Quis tantam motos rapiditatem capere queat, atque interea Terram,

quae instar puncti est tot sphaeris collata, nullo modo moveri pIV. Quis crediderit etiam , propter I Gem varietatem in Stellis observatam , duas esse sphaeras huc atque illuc proprio motu redeuntes p U. Deinde quis credat Solem, qui flammae aut metallo liquefacto simillimus est, cavo infixum crystallino ita lucere' Haec sane omnia monstra sunt, quae mirum est ab ullo potuisso

Concoqui.

39쪽

ro PHYsICAE LIB. I.

. At iidem feliciores multo fuerunt, intra- denda ratione longitudinis ac brevitatis dierum,& ceterorum, quae ex Solis motu oriri videntur, effectuum. Hi ut intelligantur, pauca sunt hic ex doctrina de Sphaera delibanda; quod eo libentius faciemus, quia iiS Omnes ex aequo utuntur

Philosophi. 8. Obiter indicavimus Tellurem, quasi Sphaeram , aut saltem a Philosophis intelligi. Eam Sphaeram in 36O. 8radus dividunt,

ut quivis circulus a Geometris solet, ita ut quarta pars sit 9O. Fraduum. Hos gradus si numeres ab occasu in ortum longitudinis vocant , si a Septemtrione in Austrum latitudi-

sis.

9. Hoc posito, in Sphaera animo concipiunt duo puncta opposita, quae Poli dicuntur, quorum unus Austro, alter Septemtrioni obversus est. Lineam quae ab uno polo ad alterum, per centrum Sphaerae, ducitur, riem adpellant. Terram deinde secant in duo Hemisphaeria aequalia, seu sectione quae perpendiculariter in axem incidens eum in duas partes aequales dividit. Alterum Hemisphaerium ad Polum australem, alterum ad

septemtrionalem pertinet.. IO. Sol autem motu suo non sequitur lineam

illam, qua Terram in duo Hemisphaeria dividi diximus, sed oblique secat, & modo ad Septemtrionem, modo ad Austrum transgreditur. Linea, quam describit eo motu obliquo, Ecliptiae a vocari solet; dividitnrque in duodecim partes quae Zodia, seu Signa dicuntur , ut totus Circulus Zodiacus. Ratio illius appellationis est,

quod Astronomi quibusdam Constellationibus,

40쪽

De Universo in Genere. C. II. I T

seu Asterismis, e regione quorum Sol ferri intelligitur, nomina Ζωδίων, animalium aliquot imposuerunt. In utroque Hemisphaerio Sol 1ex signa percurrit, quae ab Astronomis nominibus hi1ce, duobus versiculis comprehensis, Vocantur :

ns Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libraque, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces: Sex priora septemtrionalia sunt, posteriora vero australia. II. Rem tironum oculis, Schemate crassiore. subjiciemus. ' Quando Sol in ea linea est, quae AEquator dicitur , aequat dies noctibus , unde etiam illa AEquinoctialis vocatur. Quando est in Tropico Cancri, tum sunt nobis longissimi dies; ut contra brevissimi, quando est in Capricorni

Tropico.

Dicuntur circuli illi Tropici . ι- οὶ, id est,

conversui, propter τροπὰσ conversones Soli S, qui

eo usque progreditur , ac postea se rursus adsequinoctialem lineam convertit. Qui ad Boream est, Cancri nomine insignitur, quod Cancri signum in eo incipiat. Qui vero est ad Rustrum, pari de ratione, Ccpricorni dicitur. SOLIIitiales etiam cireuli vocantur, quod ubi Sol ad eos pervenit, dies neque crescente neque decrescente, ita ut id animadvorti queat, Sol stare, hoc est, neque in Boream, neque in Austrum progredi videatur , per aliquot dies. Uterque autem distat ab aequinoctiali linea gradibus 23. mi nutis 3I. neque enim Sol ulterius umquam declinat. ride Fig. IL

SEARCH

MENU NAVIGATION