Joannis Clerici Opera philosophica in quatuor volumina digesta Physica, sive De rebus corporeis libri 3. priores. ... Operum philosophicorum tomus 3

발행: 1723년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

quidem corporis in genere, quae totius Physices fundamentum est, explicari potest. I 2. Haec cum ita sint, altera occurrit dubitandi ratio, eaque maximi ponderis, an iis facultatibus ornati simus , quae ad introspiciendam intimam rerum naturam necessiariae sunt. Si autem careremus re quapiam, ad eam inquisitionem necessaria, frustra essemus in investiganda penitus rerum natura. Caecus in cassiunomnia naturae φαινομενα cognoscere niteretur,

cum illi desit sensus, quo splendorem lucidorum Corporum, omnesque lucis effectus percipere queat. 13. Rationes porro ejus dubitationis duae sunt, quarum prima est, qudd nullo certo argumento ostendi queat sensum , intellectύmque nostrum eme rerum naturae adaequatos; seu ejus capacitatis, ut Omnia percipere atque intelligere possint, quae ad corpoream pertinent naturam , modo facultatibus iis recte utamur. A non possiet fieri ut quemadmodum caecis natis negatus est sensus, quo lucem rerum omnium pulcherrimam percipiant: ita nos ellemus facultate destituti, quae ad introspiciendam corporum naturam plane necessaria sit 8 Posset omnino, ideoque non est quare tantopere uobis confidamu S.Iq. Secundo, sunt gravissimae rationes quae suadeant non posse fieri dumtaxat ut careamus ejusinodi facultate, sed reips 1 ea nos deititutos esse. Ut proprietatum Corporum rationes Cermias reddere possemus, necesse esset, ut jam diximus, nos dispositionem ac figuram tenuissima' rum particularum cernere, imo etiam quibas

22쪽

vinculis soliditas constet scire, indubitato quodam modo; quae tamen neque scimus, neque cernimus, unde sequitur nos hoc in loco aut

male semper uti sensibus, atque aliis subsidiis quibus aluvari possunt, aut sensus nostros ei

rei non sum cere. is. Reponet forte quispiam, quod sensis nequeunt, id essicere ratiocinationem, &ubi sentire .desinimuS, oportere nos Ratione uti. Sed hoc eodem redit, ac si quis caeco diceret. γο-

.niam sensu est ad videndam lucem destitutus, Oportere eum ratiocinari ut intel ligat quid sit lux, qu6sque edat effectus. Conjecturis & ille & nos

indulgere poterimus, ut aenigmata proposita solvamus; sed certo ad ultima principia numquam deveniemus. Excipiendae tamen sunt generales quaedam conjecturae; quae nituntur iis quae cernimus,& usque adeo perspicuae sunt,ut de iis dubit re non possimus .Qui numquam horologii interiora vidisset, conjicercique esse aliquid quod gnomonem, circumducit, is sane non falleretur; sedes vellet ejus rei naturam investigare, numquam certe se indubitato adtigisse gloriari possiet. Atque ita se res habet in conjecturis, circa ignotam sensibus corporum disipolitionem. Pauca quidem feneralia certo scire possumus; cetera omnia d ia sunt.16. Solent h1c dicere viri acutissimi, modo inveniatur Hypothesis simplex & clara, cujus

ope omnia Phaenomena explicentur , hac nos contentos esse oportere. Sed ut posse ejusmodi Hypothesin invenire concedamus, qui S poterit adfirmare rem ita se habere Θ An non possunt. ejusdem effectus causae esse diversaep Λn omnes

natu

23쪽

PRAEFATIO.

naturales causas ita in numerato habemus, ut quidquam ea de re certo definire possimus p Si autem haec. instar merarum conjecturarum in medium adferuntur, nec quidquam aliud inveniri potest; hoc ipsum est Systema Syntheticum

neque esse, neque fieri posse fateri; quod nos

dein onstrandum susceperamuS.I . Hisce rebus frustum est , ut Physicae non Synthetico, sed Analytico potius Ordine, tradendae consilium iniremus. Cum enim principia generalia, ex quibus deduci possit effectuum omnium naturalium explicatio, inveniri cerici non posse constet; nihil aliud Physicam candidetractantibus superest, nisi ut praecipua Natarae κινήμενα recenteant, ct Analytica Methodo in eorum causem inquirant, si forte palpando inveniri queat; sin Vero, quousque in unaquaquere progredi possint, sine erroris periculo, ostendant, limitesque indubitati veri, vacillantissmque conjecturarum diligenter ac candidE signent. Haee nos in hoc opusculo praestare conati sumus, quantum per vastissimae scientiae brevem Epitomen, alicque graviora studia licuis. i8. Queretur hic sorte quispiam nos, dum ostendimus imperfectiorem multo Physicam ense, quam Vulgo creditur, hava parum ejus dignitatem , utilitatemque minuisse. At multo

praestabilius est quanti aliqua Disciplina sit mcienda vere nosse; quam illam nimio in honore dum habemus, tempus nostrum , in scientiae inani imasine captanda frustra terere. I9. Deinde hac Methodo quis verus sit ejus scientiae usus. qui nequaquam spernendus est,

miBa falsa scientiae opinione, felicius demon

24쪽

strabimus. Ex persecta quidem Phrsica multo

majorem duceremus utilitatem, sea ea fruendum quam habemus. Est enim sapientiae praesentibus uti bonis , dum alia non suppetunt. Quamvis ergo ultima rerum principia non norimus, juvat tamen ea scire quae retellimus. Plan. tarum, exempli gratui, ae salium particulae, licet non plene, eatenus tamen interdum innotescunt investigantibus ut praeter ea quae CX- perientia noruut, ratiocinatione, quis sit futurus effectus, si plura misceantur, aliquando intelligere queant. Quam autem hoc valetudini tuendae, aut adfectae in pristinum statum restituendae inserviat nemo non videt.

2O. Quamvis etiam τρωαανικην ἀλληλουχίαν

partium tenuissimarum quibus corpora constant, aut etiam partium illarum majorum , quibus conflata est rerum Universitas , Planetarum, Stellarum , Vortic3m , penitus non norimus; attamen multo liquidius sapientiam Summi Artificis eorum omnium, quam nationes barbarae, apud quas harum rerum nulla est investisatio,

cerni Nunc haud indisni prorsus, si ita loqui ri est, divinae sapientiae arbitri, non stulti

admiratores, qui si contrarium fieret aeque stuperent, ignotarum omnino rerum sumus. Non amplius Cometas, ac Eclipses horremus, aut

praesagia inania timidi quaerimus, quae nusquam sunt. Post Physicam demum diligentius excul

tam, . -

Hune Solem , Stellas, , decedentia certis Tempora momentis, sunt qui formidine nulla Imbuti spectent. 21. Si

Lib. I. D. 6. Horati .

25쪽

ar. Si universa rerum natura nobis pateret, infinita saecula, in clausis nunc mortalium ocul impenetralibus lustrandis, cum summa voluptate, absumeremus. At saliem innumera novimus, & cognitionis ad quam pervenimus praesens voluptas , futuraeque quam speramus anticipata, faciunt ut vitae limus molestias aequiore animo feramus tranquillius licχ aevum degamus ; qua in re hujusce vitae beatitudinem sitam esse, haud insipienter veteres Philosophi credidere. χχ Ad haec quae ex ipsa Physicae natura deducta sunt commoda , extri insecus petitae accedunt utilitates. In cognitione hu-

. . bus Disciplinae sita est pars haud contemnenda Philosophiae , imo & humani Generis Historiae ; e qua quiu magna ducantur emo lumenta , nemo inficias iverit. Non potest enim Disciplina ulla magni fieri , & a viris ingenio praestantibus per plura saecula tractari, cum laude sua ; quin multis & dictis& factis occasionem praebeat , quae utilia CG-gnita sunt. Frequentes ad eam , in hantissimorum virorum Scriptis, adlusiones. sine ejus Disciplinae levi saltem cognitione, intelligi

nequeunt.

23. Praeterea , si eam Disciplinam ignotam spernamus, alterutrum horum eveniet , vel ut temere, quod est forte magni faciendum, dam- nemus ; vel ut postquam eam initio neglexerimus, tandem sero nimium illos, qui eam callere videbuntur , mirari, incipiamus. Utrumque autem non sine periculo est. Iniquum est

spernere quod ignoramus; stultum admirari quae

26쪽

alit non intelligimus, aut verane sint, an falsia nescimuS.a . Postquam exposuimus naturam , persectionem atque usum Disciplinae, quam tradendam suscipimus; paucis opusculi nostri divisionem proponemus. In primo igitur Libro, de totius Universitatis rerum dispositione summatim agemus; in secun Io, de Terra & Mari in genere; in tertio, de Aere & Meteoris, in quarro , de Plantis, & Animalibus; in quinto denique, de Corporibus in genere.

as. Postquam in singulorum argumentorum tractatione φιω- - & experimenta exposuerimus, potissimas de iis Philosophorum conjecturas, quantum per brevitatem nobis praestitutam licebit, proferemus; eamdemque Methodum, per totam opus, sequemur. Dein ubi universam naturam pervagati fuerimus, tandem quas Communes aut multis, aut omnibus corporibus deprehenderimus proprietates, expendemus. Si principia certa inveniri possent, quibus Constitutis, omnia φαι μινια perspicue enodarentur, ab iis incipiendum fumet; quod cum hominibus, ut Videtur, negatum sit, conjecturas vi rorum eruditorum ad finem potius censuimusrejiciendas. Qui aliam ingressi sunt viam, postquam Hypotheses suas posuerunt praefidenter , aut iis invitam adcommodant ut plurimum rerum naturam; aut, dum progrediuntur, alias 'binde Hrpotheses, prioribus nequaquam Naturae lassicientibus , adaiciunt; unde fit ut nec Syntheticam Methodum adcurath servent, nec satis sincere naturae Phaenomena e

27쪽

26 Praeterea hac nostri Methodo, conati sumus ea primum contemplari, quae simplicitate sua minus negotii contemplantium Menti lacel- sunt; ad magis composita paullatim procellum, ad Librum usque quartum; quo abloluto Veis stigia relegentes ad simplicissimarum proprietatum considerationem, Ob ratione S modo adlatas, retrogrediemur.

28쪽

LIBER PRIMUS.

De Universitatis Rerum summatim consideratae Disso sitione.

CAPUT I. De Maximis, quae circa nos cernimus Corporibus. Ihil antiquius vetustissimi Physici , contemplatione coeli &astrorum , habuerunt. Imo ejus contemplationis causa , - natum se dicere ausus est ' Λ naxagoras. Certe Naturam contemplantium

oculos , vastissima illa , sempiternisque lu-2om. III. B mini

. - . . ,

29쪽

α ' PHYsICAE LIB. I. minibus distinet1 extensione , nihil prius percellit. Ideoque nos etiam indidem Physicae nostrae initium ducemus , . praesertim Cum generalis rerum Universitatis contemplatio simplicius Menti, quam singularum Naturarum investigatio , offerat meditationis argumentum. A siimplicioribus autem incipere artem tradentibus , aut discentibus, utile esse non semel in Logica ostendimUS. Σ Hic ergo summatim maximorum Corporum . quae circa nos sunt, dispolitionem considerabimus, eorrumque potissima postea singillatim ea accuratiuS contemplaturi, trademus Alite omnia, Terram Videmus quae pedibus nostris calcatur, & quae quamVis, si ex . Oculorum, qua patet eorum prospectus, testimonio audicium feras , plana este i asperitates montium hic non spectamus, in tam vasta extensione , videatur, attamen rotunda est, ut ex navigationibus Constat. Sunt enim qui mari eam Circumluerint, ut qui eX Europa prolaeti, ad Magellanicum, aut Lemananicum fretum per mare Atlanticum pervenerunt iisque superatis, per mare Pacificum, in Indicum Oceanum vela' dederunt ; unde, circumadia Africa, in Europam redierunt.: Hi observarunt, inter alia, progredientibus

In Austrum, Stellas, quae alti mae nobis ad Septemtrionem videntur, paullatim deprimi, donec tandem convexitate terrae prorsus abscondantur: alias vero ad Austrum adtolli, donec altissimae videantur ; & vice versi, si ab Austro ad

Septemtrionem vela darent. V iderunt etiam universam Tellurem Sole ita illustrari, ut intra Vr-

30쪽

De Uni mo in Genere. C. I. 3

ginti quatuor horas, eo ab Oriente in occasum progrediente, paullatim dies totam Terrae super sciem pervadat Hinc merito col legerunt Terram esse rotundam, & Veluti in acre, quo undequa que ambitur, pendere. Alia etiam ex itineribus humano generi innotuerunt, quae hic non adtin

. Post Terram, oculis se nostris lustrandinproxima offert Luna. . Ea intra certum dierum ambitum ab occasu in ortum circa Terram circumagitur, dum quotidie ab ortu in Occasum circa eandem rapitur. Tum Varias patitur Phases , nam paullatim illustrari videtur ;adeo ut ejus figura primum corniculata appareat , deinde intra certum numerum dierum cornua sensim coeant, donec totus ejus orbis illustratus sit. Haec de Luna hic observasse fatis

erit.

s. Sed omnium corporum, quae Circa terram sunt, maxime Oculos nostros ferit Sol, qui ab ortu in occasum delatus, intra viginti quatuor horas, totum Terrae Stobum, ut diximus, illustrat. Praeterea intra anni spatium ab occasu in ortum ita ferri videtur, ut interea obliqne secet Terram, accedendo ad Septemtrionem us. que ad certos, quos numquam trans reditur, terminos; deinde a Septemtrione ad Austrum progrediendo, aequali distantia; & sic dierum diver-1itatem essiciat, quod postea diligentius excutie

6. Inter sidera minora, aut quae nobis minora videntur, quaedam sunt quae inter se semper eumdem situm servant, alia vero quae huc illuc, licet motibus certis, errare videntur. Haec Planetae,

B a seu

SEARCH

MENU NAVIGATION