Petri L'Abbe' è Societate Iesu Eustachius seu Placidus, heros christianus poema epicum, ex legibus antiquis & nouis. Eiusdem Panegyrici, Syluae, & Eclogae, Miscellanea, Solitudo, editio secunda, erratis quibus scatebat purgata

발행: 1672년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Et victor succedet Herus; sic semper egena Alternas mutabo vices, ut praeda prioris Et Domini sim praeda noui; sic carnis egenum os M ussantes rodunt catuli, retrahuntque, trahuntque, Hic praedam nunc fauce rapit, nunc eripit alter, Mutat praeda vagas fauces ; nec Vulnera mutat 3 Iamque ossi vacuo solus vix nidor adhaeret, Ipse etiam mordetur odos ; haec fabula Bremae est.

PRO SOPO PEIA

.t x N loquar, an si eam de me ludentia sata,

Et seriem Dunkerha meam dudum alea belli, Et dudum fortuna fui ; ter capta, recepta, Ter victrix, ter victa simul, ter amica, ter hostis, Mutaui dominos dominis, atque hostibus hostes, Atque inter tot fata steti. Vnde tamen laus ista mihi meruisse tot hostes, Et Regum tot bella trium λ quid denique sperant, Quid de me tria regna timent tamen una ruinae Haec est causa meae, veteris mihi gloria famae, Et noua fama nocet ; sedes mihi commoda bello, Et paci, statio externis malefida carinis , Et secura meis e, fortis sne moenibus essem, oceanus mihi pars muri ; pars altera stagnum, Pars effusa palus, hostilibus invia castris, Et solis accessa auibus, populoque natantum. Me tamen & turres, & propugnacula cingunt, Et praeruptae arces, intus defendor, & extra,

182쪽

Et duplex Dunkerka vocor. Haec seges inuidiae est, per me tria regna timentur, Et per me tria regna timent, per me arduus olim Albiacas victor Caesar penetrauit in oras, Et per me victor rediit; per me Anglia triplex Nuper erat terror Gallis, & terror Iberis, Et poterat metus eme maris: per me acer Iberus Europae, & mundi fines terrebat utrosque, Terror ego terroris eram i nunc Gallia per me

Non timet affines populos, populisque timendam Causa facit triplex, soror est Grauelina Caleti, Et soror est Grave lina mihi: nec me illa carere, Nec consanguinea possum ipsa earere sorore ;Antiquis Gallus titulis inhiabat utrique , Nunc illam superatam armis, me possidet emptam et Una soror, pluresque sumus. Nunc ergo ad veteres dominos euicta reuertor, Et qualis quondam fueram nune Gallica fio rNe dominos olim mutem, sua iura Britannus Vendidit, admirans pactis consensit Iberus Dum tacuit; Gallus nummis praesentibus emite Ipsa libens emor,& ne unquam me deserat emptor, Emptorem dum vendor emo.

MOM MEDII CAPTI

PROSO POPOEIA.

M M E D II moles, & inexpugnabile

imis Castrum

Ecce ruo, exemploque meo, illustrique ruina ,

Inuictum nihil esse probo : mihi fundamentum H Immanis

183쪽

Immanis rupes,& praeceps undique saxum Vallum erat, & murus , rupem natura crearat, Et castrum de rupe fui: sed maior ab arte Iam a mibi, victrix naturae industria castrum Adjecit castro, & primis noua moenia muris , Et circum turres, & propugnacula septem, Lunasque, & lunae bis sex fragmenta, novumque Imposuit montem monti ; vix ulla per orbem Ar X erat exaequanda mihi: secura sedebain Intra arces Regina meas, grandique tributo,

Vicinos latὸ populos, urbesque premebam ;Et Reges olim, & Caesar mihi praeda fuere ;Nec bene ab euentu maledicti nomina montis Invidia imposuit, victrix a Caesare victo,

Et felix diei metui; sed grandia liuot

Non minuit dum dente terit, iuuat umbra colores, Et prosunt maledicta mihi. Talis eram,cum me audaces cinxεre phalanges, Principio risi Gallos, & Gallica castra ;Tunc eapiar dixi, cum gens armata volucrum Ascendet per inane volans, nec inania dixi: Nam pennas & Gallus habet; vidi impete facto Ire leues Gallos per pendula, & ardua montis, Cautesque, & rupes, & praecipitantia saxa dii Scilicet obstupui, & coepi nova bella timere; Opposui flammas, ignes, tormenta, globosque, Objeci teli omne genus ; per tela, per ense S, Per flammas fecere viam, penE esse Gigantes, Penὰ videbantur Diui, nisi vulnera, mortesque Arguerent non esse Deos; post funera vivi

Pugnabant tamen, aut egressae e corpore mentes

Bellum exercebant: minus est quod Graecia finxit, Quam quod gesserunt Franci, mendacia vatum Inuenε re fidem, fuit olim fabula Troia, Nunc est Mommedij historia. Nec minus audaces pellebant moenibus hostem

184쪽

Dux, milesque meus I capta est, & saepe recepta Pars eadem valli, & turris, lunaeque bicornis; Quot passus totidem pugnae ; vestigia montis Singula victori, & victo certata suere ;Pugnarunt Elementa mihi, flammaeque , globique, Saxaque ; quin etiam ut toti in mea tela patεrent, Neue legi possent, Francis se terra negauit . Post tela effossi projeci viscera montis, Nec tamen impactis turbaui rupibus hostem . Nee monte oppressi toto, totisque Elementis; Per rupes, montesque, elementaque victa, volat Aut saltu invenere viam. Denique naturam Franci vicistis, & artem, Mom medium captum est, post insuperabile eastrum

Inuictum nihil esse potest : Rex maxime Regum Ingredere in castrum quod sub te milite captum est, Et sub Te Duce, paucorum est ea gloria Regum Exemplo superare suo ; mihi regia laus est Regali eecidisse manu.

EMINENTISSIMO CARDINALI

PRINCIPI ECCLESIAE

DIUTURNAE VITAE

ERMITTE vi longos voveam tibi NestorIs

185쪽

Vna tui Regno & Regi non sufficit aetas

optamus tria secta tibi : tot stamina vitae Fatidicae heroi Pylio neu re Sorores ,

Et breuius meritis filum fuit; ille Pelasgis Principibus belli socius, magnique Mini iter

Atridae, pacem Sc bellum tractabat inermis :Parebant Reges monitis ; mittebat Achillem Et reuocabat iter; magnisque Aiacibus Aiax, Et Ducibus Ducis instar erat; sine Nestore Tro7 a Staret adhuc ; Priamusque Asae Regnator, & ingens Gloria Dardanidum ; mendax est fabula Pallas, Includensque acies equus, insidiaeque Sinonis εVendidit Antenor Patriam ; AEneasque Penates, Nestor utrumqne emit;Regnumque, Asiamq; Mycaenas Transtulit, & longae vidit tria secula vitae ;Et meruit vix poste mori. Haec umbra est, ARMANDE rui, tu Nestore maior, Et geminis tuus est maior Lodoicus Atridis, Nec magni Aiaces desunt, & maior Achilles,

Et centum Troianae arces, & Pergama centum

Consiliis cecidere tuis ; si vincere pergis Europae junges Asiam ; nec inutile votum est ;Imperium Francis quondam seruiuit eoum , Et Francos noua luna timet; nec vana Sibylla Eois iterum promisit lilia terris , Et poterant ferri, si Flandria victa Damascus ;Si Dunkerka Rhodus, Sidon Grauelina fuisset Pacanda est Europa prius, Regique marito, Et Matri, Jc Francis ungendus Liliger haeres ;Tunc belli eius Francis heroibus ibis, Aiacesque nouos, veteresque videbis Achilles, Et veterem Nestor Troiam, noua pergama vinces, Iam triplex aetate senex.

186쪽

LUGDUNI ET MASSILIAE

SUB NOMINE ARISTI

VsNAT Lugdunum de te,& Mama pugnat, Vtra magis sit Ariste tua et & dum pugnat

Vtrimque DNeutra minus, plus neutra tua est:amat utraque totuVtramque & tu totus amas.

Me, Lugdunum inquit, non te meus ardet Aristus . Nee tuus hie Pastor, nec tu Pastoris ovile , Hule ouis est meus ipse leo, sub voce magistra Dedidicit rugire ferox, & amore regente, Iam didicit balare leo ; quae signantioris Expectare potes totum se Pastor ovili Praebuit, & ne aliquod speres e diuite donum , Nil ultra quod donet habet mihi sanguis Atisti AEgrorae medicina fuit, mihi purpura vestis, Et vestis Pastoris amor ; si totus Aristus Est meus, unde aliquam speres Massilia partem Nee partes admittit amor.

H 3 Lugdunum

187쪽

Lugdunum loror, & charae minus aequa soror I, Cur solem vis esse tuum, si publicus orbis Est oculus 3 cur non fiat communis Aristus . Si commune bonum est quid non opponeret orbi τSi vellem retinere mare & tua flumina curIunt, Et quidquid commune bonum est, excurrere debet , Ne fiat proprium 3 currat communis Aristus, Ille tuus, si & ille meus , sat amotis utrique,

Sat lucis sol diues habet: si pergis obesse, Incipiam fieri ipsa nocens , priuabere iure,

Partiti si iura negas et remorabor Aristum. Ne possit tuus este redux 3 tentabo coronis, Imperium donabo malis, si munera nolet, Vic TOREM dabo ; vincetur victoris amore, Victus erit, victorque meus.

Ο psgnam elogiis dignam i sic semula ligna Sol st iiij pugnant, uter amplius ignis ametur. Quis solem plus ignis amet; si vincere posset Alteruter, teliquis solem subduceret astris, Et fieret sol puncti hospes , sed publicus orbis Arbiter, inuisit puncta, & postquam oscula fixit, Zodia ei per signa redit, fictasque figuras, Et vetas sub sele facit 3, nisi iustus amores Diuideret, pars una orbis splendore periret, Altera pars tenebris , dum menstrua signa pererrat, AEqualem facit hospitiis aequalibus annum,

Dumque amat, est communis amor.

Et Tu ignes partire tuos, aequalis Aristet Nee te Lugdunum, nec te Massilia totum Possideat, rat lucis habes, & amoris utrique ;Zodiaci percurre vias, & publicus orbi Da populis,ouibusque tuis de Te esse beatos, Et radiis lucere tuis,

188쪽

AD FRANCOS.

s arma Franci, iam lituus sonat

Ad arma.Tureae finibus Hungaris Instant, Saracenaeque turmae Silesios p pulantur agros. oecurrit ingens Austriadum Domus, Iuratus hostis Setinius Comes opponit armatas phalanges, Ipse phalanx, acietque magna est. Armantur omnes Imperij Duces, Armisque pugnant auxiliaribus, orbisque eommuni Tyranno Publicus est inimicus orbis. Danus, Polonus, Moscus, & Ineola Poli Suecus suppetias serunt, Timentque vicinam procellam,

Et Boream Boreae minantem.

Iber metallis militat Indi eis, Et dum cohortes destinat aureas, Inermis, armatusque pugnat, Et sine milite bella tractat. Romae Senatus nobilis aemulus, Dum Roma Regum nobilis aemula orbem gubernabat togata, Et toga militiam regebat. Senatus armis imperium iuuar, Turcasque nobis asserit impares , Quos Creta pars orbis minuta , Et Venetae pepulere vires.

189쪽

At Franee satum Turca timet tuum , Falsus Prophetes vidit & horruit, Et vana semper verba fatus , Fata semel meliora dixit. I France palmas collige debitas , Casurus olim Τurca tibi cadat, Et tu futurus Rector orbis Imperi, retine ruinas. Romanus orbis Christicolae Pater Ad arma gentes Christicolas vocat, erboque& exemplo suadens Claue Pater, gladioque pugnat.

PROTREPTI CUM HEROICVM

ALLIA eognosce antiquas in praelia vires, Et vires agnosce nouas ; fuit orbis uterque Gallicus, & quondam vult orbis Gallicus esse ;Et saltem tunc talis erit, cum desinet orbis PNe dubites fatum est quod Sol sormidat eous, Et fatum quod Luna timer. Non memoro partos olim toto orbe triumphos, Lilia ubique vigent, & Francus ubique superstes Regnat adhuc in flore suo, germenque timetur Floris, & illustres orituri ex germine Reges. Dic alma heroum Mater, genitrixque Deorum Victores quoties spectasti Graecia Gallos, Et pene es venerata Deos illi hostibus hostes, Et plaeidi placidis Reges domuere rebelles, Et domitis mediae partem tribucre coronae,

190쪽

t partem tribuere sibi ; commune duobus

Seruat adhuc populis Gallorum Graecia nomen. Miseuerat eunctis victrix se Gallia regnis, Et Regum Rex Gallus erat ; nemo arma moucre, Nemo aduersantem sperabat vincere Regem Si Gallus protector erat 1, vel milite Gallo,

. Vel Duce Mars belli leges, pacisque ferebat

Hic erat armati timor, haec reuerentia Galli. Desine vana tuos attollere Graecia Reges ,

Et tu Troia tuos ; Gallis suus Hector & Aiax, Et suus AEneas fuit,& gentilis Achilles,

Alcides verus noster, nec fabula nostra est. Non hie finitimas Gallis interrogo Gentes Germanos, Anglos, Danos, Suecosque, Polonosque, Armatos quoties Gallos ad regna vocarunt, Et ne hostes sceptri fierent, fecere Patronos s. Nunc etiam montes, positaeque in montibus Arees Nostri aliquid sermonis habent, & voce paterna

Antiquos reuerentur AuOS.

Die Tu Roma potens quoties te Gallia vicit. Et quoties sola venientis territa fama , Clausisti timidos intra tua moenia Ciues: At quoties fossas,& propugnacula Gallus Transiliit saltu generoso, & pene volatu , Corruerant aedesque tuae, turresque superbae, Et celsae Capitoli arces, nisi territus Anser Clangeret, & capta Gallos reuocaret ab urbe. Non Alpes Poenus, nec susum effregit acetum, perrupit Gallus ferro, & victoria tripleXAd Trebiam,& Cannas,Trasimenumque, Padumque Debetur Gallorum animis,non fraudibus Afri. Haee Galli ante fidem, maiora egere fideles, Pugnauere Deo Franci, & miracula Francis: E coelo venit labarum, pluit aurea flamma, Sacra Ampulla pluit,Regesque hoc flumine tincti Haeredis dextrae tactu miracula patrant,

SEARCH

MENU NAVIGATION