L. Annaei Senecae opera omnia quae supersunt ex recensione F. Ern. Ruhkopf

발행: 1831년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

subtiliter omnia exposuissent, quibusque Seneca usus suisset. Nam qui a Plinio maiore, ad lib. II Nat. nisi., nuctores laudantur domestici nostro, nescio quo salo, Seneca omisso , e quibus sua hauserit, vix in illorum numero ducendi sunt: quandoquidem nominem ex iis, nisi Caecinam, nil partes vocatum in his quaestionibus legimus. Reliqui itaque quaedam lantummodo aut eaposuerint, aut attigerint, ex sontihus graecis haurientes, quorum limpitudine et ubertate Seneca uti maluis e putandus est. Nisi igitur Seneca primus Romanorum , quod parum absum ut Opinei', suerit, qui suo quamque expositionem ordine et loco de rerum natura eiusque effectibus, quatenus quam Stionum suarum series posceret, collocare instituerit, certe in primis censendus est, qui Graecorum inventa colligeret atque cxamini accurato subiiceret.

Hi enim primi omnium, quos quidem novimus, huius disciplinae auctores fuere: quippe qui, ut quisque suit pPomptissimus ingenio naturaeque et veritatis perspiciendae cupidissimus, quae semper divinitus fuit huius nationis praestantissimae indoles

ac fortuna, ita omni sere tempore sagacissime atque doctissime ad naturae arcana detegenda atque in luce Clarissima ponenda animum Converterunt. Historia

autem docet, a primis inde temporibus, quibus philosophari Graeci coeperint, naturae studium et cognitionem in iis primas tenuisse , quanquam in errorem se adduci passi sunt philosophiae inter eos statores, ut continuo hoc stadium intrantes de universo di-SPutare, numeros motusque tractare, et unde omnia orirentur, quove reciderent, quam in singula naturae effectusque inquirere, experimentis, Observati

nibus et instrumentis idoneis adhibitis, maluerint.

Tale initium et progressus cepit ionica illa Philosophia,

12쪽

, O RVHΚοPFII in cuius societatem et quasi communicationem huius instituti reliquos quoque philosophos venisse constat, donec Socrates , inani eorum studio sapienter Perspecto, philosophiam, ut Ciceronis luculentis verbis utar, devocaret e coelo , et in 'urbibus collocaret, ct in domos etiam introduceret et coaeret de vita et Inoribus , rebusque bonis et malis quaerere. Sed quominus credamus, Thalem eiusque discipulos ac Successores studii singularum, quibus systema Continetur, partium physicae rationem nullam habuisse , tum quaestionis et studii natura impedit, tum quae nobis , transmissa sunt studiorum fragmenta, ipseque Seneca;

quippe qui saepe ad illos laude dignissimos antiquio

ris , quin adeo cunctae philosophiae auctores Oculos Suos Convertit, eorumque ibesauris ad rem suam locupletandam adhibitis egregie usus est. Quum enim aqua, τὸ haud dubie subtilissimum humoris principium atque elementum, summum apud hos philosophos locum teneret, a quo secundum Calori tribuebant, nemini mirum videri debet, quod singularum quoque naturae partium cum istis duabus ConiunCtarum adverterint inquisitionem. etiamsi iniuria temporam luculentiora huius rei testimonia nobis invidisset. Sed ex iis quae Anaxagoras philosophatus Esse traditur, egregie nuper exponente Caym, maximae litterarum bonarum et philosophiae iacturae sato nimis maturo ac duro nobis erepto, hoc satis superque colligi licet. Iis adiunxere sese deinceps omnes tum philosOphantes, et nulli certae sectae addicti, ex iisquo ut quisque fuit naturae solertissimus . ita diligentissime pro modulo quisque Suo hauserunt , tum omnes TC-

liqui philosophiae vel auctores vel assectae, si quinaturae indagandae operam suam dicarqnt, alii alit co

13쪽

eorum vestigiis insistere non dubitaverunt. Quod adeo Socratici. et sere ornnes quae a SoCrate manarUnt philosophicae sectae, secuti sunt. In quibus praesertim Anistoteles, vir callidissimus veruin nuturae, CUm longa per insequentia saecula discipulorum et SUCCeS' , Sorum Serie , eminuit, quippe quem quum omnes Philosophiae partes , tum vero maxime Physicam Summo studio excoluisse inter omnes constat. Eius autem

commentarii hanc philosophiae partem illustrantes, e. C. de Coelo, Meteorologica etc. , limpidissimus et uberrimus sons fuere, ex quibus omnes reliqui, Praeter Epicureos, philosophi, posteaquam iis ad eos liber aditus patebat , hortulos suos irrigarunt , Sive omnem physicae ab Aristotele desinitae campum,

sive agellos tantummodo aliquot ad cultum suum traduxissent. Quos omnes recensere longum est, neChuius loci et instituti. Stoicorum tamen mentio eo minus praeteriri potest, quo luculentius eorum studium est, quum OmniUmphilosophorum rationes in partes suas ducendi et ex iis novum quasi aedificium extruendi, tum vero Ari-Stotelem maxime in eo sequendi, ut eius divisionem philosophiae triplicem adoptarent, Physicae medium inter Logicam et Ethicam locum tribuentes, quanquam multo Iatiori sensu eam explicatam dabant, quam Peripatetici. Cf. Senecae Ep. LXXxIX, 15. Iam vero etsi Stoae auctor et eius proximi successores in condenda et excolenda hac philosophiae parte Hermoliti potissimum ratione uti maluerunt quam AriStΟ-

telis, cuius definitio do motu Chrysippo non displicuit, recentiores tamen Stoici postea illam Aristotelis

doctrinam magis advertere et in usum suum tranS- mittere haud cunctati sunt. Sed horum monumenta

litterarum, quae, si quidem fragmentis eorum merita

14쪽

I II OP FilI 2 virtutesque metiri licet, egregia fuerunt, , temporis invidia fatoque infausto nobis erepta sunt, et ex hoc omni antiquitatis studio physicae praeter Aristotelis commentarios physicos nillil nobis fortuna aequa Conservavit , nisi Lucretium et has Senecae Naturales Quaestiones, ex assiduo studio multiplicique Grae- Corum Ortas Compositusque , e quorum doctrina tantopere pendet, ut uultus locus memoDabilis in his quaestionibus exstet, quin ex iis fluxerit ab ipso semper fideliter laudatis, maximam tamen partem nunc

perditis. Vnde pretium earum haud exigui momenti satis intelligi potest, quoniam, absque eo foret, nos multa

et nesciremus , vel haud recte sciremus. Alterum earum meritum haud contemnendum eo Continetur,

quod phvsica ipsa ex iisdem quaestionibus hausit haud

Pavea in Crementa. Etenim unicus sere fons per multa Saecula fuere manseroque, unde qui de rerum natura philosophari et exponere instituerent, Sua hauserunt, ansam cogitandi de ea ceperunt, et cogitata Sua cum aliis communicarunt tum Ρrivatim et Coram, tum

I blice et litterarum monumentis, donec Aristotelis libri in Europam occidentalem usui publico transmissi sint. Qui tamen non impedimento suere, quominus quicumque physicen vel suminis digitis attingerent, Senecae Naturalibus Quaestionibus, ut luculentissimolante, Se usos esSe Palam confiterentur.

Nec auctoritas earum prius minui coepta est, quam saeculo decimo sexto et seqq. , tum eXperimentis , observationibusque in auxilium vocatis atque prae-Ceplis opinionibusque antiquis examini subiectis, tum instrumentis egregiis , quibus etiamnunc emen

datioribus utimur, identidem repertis, in aliam et eam multo meliorem formam disciplina haec redigi

15쪽

a Galileis et Τoricellinis coepta sit. Νeminem autem paulo erectioris ingenii virum hoc, quod innui, temporis spatio, qui ad naturam rerum 'explorandam animum suum attendisset, exstitisse , quin his libris excutiendis operam suam dicaret, longa virorum eX-cellentium cuiusve aevi serie harum quaestionum studiosorum probari potest. Nisi hoc doceret codd. mss. insignis copia , hoc ex tot tantisque exemplis laudationum commemorationumque, quibus voluminatum scriptorum rei rusticae, qui post eum scripserunt, tum reliquorum aevi antiquioris virorum

doctorum, quae EtiamnunC manibus nostris teruntur,

reserta sunt, optime colligi liceret. E multis paucos

memorare liceat. DOCumento enim sunt Augustinus,

Isidorus hispalensis, Beda, Vincentius bellovacensis,

Ioannes saresberiensis, Robertus Boylius, at . , a quibus has quaestiones saepe laudatas aut usurpatas videmus. Nec tamen nostri aevi physicam callentibus eiusque amantibus viris harum quaestionum studium non Commendandum est, quandoquidem in iis multae et eae exquisitae observationes insunt, tum veracillae quidem, tum aliae, quae quum non uSquequa que veritati respondeant, tamen ita Comparatae sunt, ut ad veritatem ducant, et alias et eas egregias, Cogitationes progignere possint. Neque vero desuerunt nostris temporibus eximii in studiosis naturae viri, qui virtutes harum quaestionum agnoscerent et palam profiterentur: e quibus Laest rerum et Lichtonia moum, Gottingae nuper decora et umina, nominasso sussiciat.

Egregie itaque Senecae operam, quam in consi-ciendis his libris collocabat, et consilium quod sequebatur, successisse pracdicari licet. Vti enim, quo Et civibus suis et posteris prodesSet, omnes suos libros i

16쪽

nvHROPFi Icomposuisse haud semel fassus est, ita Naturales imprimis Quaestiones hoc eodem consilio elaborasse atque evulgasse in aprico est. Vtilitas quippe ex hac

naturae indagatione et Contemplatione in vitam humanam redundans ipsi tanta ac tam mirifica esse videbatur , ut iam inde a primis adolescentiae suae annis Stoicae sectae, quam nisi muttire consectatus EsSct , Certe non repudiasse videtur, etiam in hoc amantissimum sese praestaret, ut philosophiae partem a Stoicis imprimis amatam atque excuItam acri animi servore amplecteretur , nec quidquam praetermitteret , quod huius doctrinae studium promovendum adiuvaret. Cuius quidem studii et assiduae diligentiae Ductus satis maturus suit liber de Cometis , ut ipse tradidit, quem postea retractatum soras dedit libro VII Quaestionum, quum senex ab aulae calumniis et sollicitudinibus secessisset. Nam a sene librum esse compositum plura insunt volumini indicia, e. c. lib. VI init. quae coacervare atque cumulare nihil attinet. Nec de Lucilio, cui hae Naturales Quaestiones adscriptae Sunt, quidquam alteram, quum alibi de eo

egerim.

Caeterum saepius ipse causas Iuculenter indicat. quibus permotus ad hoc studium amplectendum et ad has quaestiones suscipiendas animum appulerit. Naturae quippe indagatione et cognitione nobis dari ait pleniorem facultatem et opportunitatem Deum CO-gnoscendi , admirandi, amandi, et venerandi tum

animo tum vita, meoque sincerissimo adorationis et

rcligionis modo suis quemque ossiciis perfungendi et

Suam quemque Sortem atque conditionem cogno-SCendi, etc. I summo itaque studio dignissimam esse

physicam. Quare in hanc potissimum physicae virtulum, haud dubie gravissimam, omnes animi vires in-

17쪽

tendisse videmus: quo spectant etiam eius exeursus, qui inorum simplicitate veterum Commendanda et Pinducenda, atque corruptione vehementer accusanda atque castiganda continentur. Alteram tamen physicae partem, quae in vitae humanae Et societatis commodis adiuvandis cernitu , et maximi haud dubie momenti est, unimo Senecae itidem Obversatam esse, ex locis quaestionum nonnullis colligi licet, sed eius nunc non potissimam rationem habere , opinor, VO-luit , quoniam illud, quod primo loco posuimus,

praecipue sibi quaerendum Proposuerat, posteriore quippe tum mechanices et geometriae studiosis atque artificibus medicisque ad tractandum Concesso, tum in doctrina de sapiente et artium inventionibus exponi

Solito, quod, ut unum memorem, Posidonius luculente secerat, nostro clare ostendente in Epist. xc. Quod itaque non magis nostro est vitio vertendum,

quam illud, quod generali physicae parte omissa,

quam nos quidem cuique compendio huius doctrinae Praemissam videmus, continuo ad ipsas singulas res explicandas progrediatur, et tantum absit ut mathematices partibus auxiliisque ad physicum tam salutaris quam necessariae suo quibusque loco uti tur, ut adeo illius doctrinae usum e preSse ab Opera sua seiungat. Enimvero hoc non ideo secisse putandus est, quod mathematices contemptorem se Praebuerit. Nam hac in re magis a Platone quam a Socrato stetisse palam est. Saepius autem egregiam illam artem laudat commendatque, nec ea vitam humanam satis bene carere posse, innuit. Et quomodo homo, qui des inventionum artiumque momento ad Vitum humanam tam disertus est, in hoc ignorantiae, quin adeo harbarici crimen incurrere potuisset Scit enim, si Omne auctoris consilium attento legendo exsequaris

18쪽

cam SpectasSe , ut Civibus suis, nullo argumentorum ab arte quadam , multis, immo vero plurimis, aliena, 'aut doctrina reconditiori petitorum praesidio adhibito , de meteoris, aere , aqua, vento, terrae motu, Cometis, etc. luculenter exponeret, et in praelationibus priino tertioque libris praemissis physicae gravitatem atque suinthain dignitatem explicaret , immixtis passim quibusdam excursibus, de adulatione,

mortis contemptu, etc. agentibus, prout OCCasio Ρο- stularet et senem cives suos Castigaturum et emendaturum decere videretur. Nec totam physicae doctrinam exhauriendam , sed tantummodo quaestiones potissimas solvendas sibi sumpsisse putandus est,

quo quamplurimis prodesset, et praeceptis suis facili

n Notio utendi copiam saceret. IIoC tamen non Consecutus fuisset, nisi doctrina reconditiori segregata, quanquam nobis hoc eius consilium minus iucundum fuerit. In quo strenue exsequendo haud paucos suae Certe sectae auctores imitatum esse patet, quos Sapienter

quidem in hac re, quam Aristotclem, qui in phusicis

Suis Commentariis, et in ipsis inetcorologicωn libris,

mathematiCa argumenta non aspernatus est , sequi

maluit. Quid enim civibus suis, qui litis potissimum has quaestiones composuit, a severiorum disciplinarum ratione plerumque non satis instructis, profuisset si probationibus inde assumptis ideoque popularitate, ν . qua lectores suo libro conciliarct, neglecta , doctiorem quidem , scd non Utiliorem se praebuisset prae ceptorem 8 Nam Romanos , si paucos exceperiS, Sit 'diis mathematicis parum operae dedisse, eruditumque

Pulverem et radium raro tractasse, iam ex educatione

utque institutione pleronimque manifestum sit, quippe

19쪽

quam ad agriculturam maxime et militiam spectasse accepimus. Ipse adeo Cicero, ut alia, tanquam in re nota, nunc Omittun, testimonium de hac re satis lu-Culentum reliquit. α In summo apud illos Graecos honore , ait Tusc. I, 2, geometria fuit: itaque nihil mathematicis illustrius. At nos metiendi ratiocinandique utilitate huius artis terminavimus modum. GAliter igitur Aristoteli agendum fuit, physica componendo Graecis, aliter Senecae, Romanis scribendo, cui proinde mathematicarum probationum omissio minime vitio verti poteSt. Sed ab hoc studio popularibus potissimum suis sua probandi haudquaquam alienum fuit, quod auctorum, quorum fide, experimentis et testimoniis uteretur, opiniones locaque ipsa afferret, et iis vel probandis. vel resutandis immoraretur. Ita enim iactum est, Ut dictis suis fidem conciliaret apud lectores suos, et

do trinam sua In nemini. molestam uberius et luculentius testificaretur, quandoquidem nullus sere, quod sciamus , Scriptor memoratu dignior antiquitatis hac in disciplina inclaruit, quin Senecae notus et ab eo in partes suas tractus sit. Thaletis enim inventa una cum libris discipulorum et successorum, qui illa memoriae prodiderunt, quippe quem ipsum nihil scripsisse constat, tum Pythagoreorum, Heracliti, Democriti , Aristotelis , Stoicorum , Epicureorum etC. dogmata libris conservata tam solerter perlegit atque exhibuit , ut , quamvis uberiorem ex iis epitomen nobis reliquisset, optamus, tamen et Consilio suo et aequalibus suis satis cisse videri debeat. De Stoicis imprimis nemo quidem dubitaverit, qui nostrum fuisse sciat et ipsum Stoicum eumdemque acutissimum atque doctissimum, sed non tam serviliter huic sectae addictum , ut in Omnia magistrorum verba iurandum SEN. Tom. V. B

20쪽

sibi osse putaret. Quum Caeterormn Stoae statorum in hac doctrina expolienda et explicanda studiis Oh- servationibusque memoriae pro uti S usus est, tum vero maxime posteriorum, POSidonii, etc. praecepta saepe in auxilium vocavit, quippe quOS non a Sola Heracliti praeceptione, modo Stoae auctorum, pependisse , sed tum dogmata atque experimenta aliorum undecumque Collecta accurata trutina examinasse,

tum proprio ipsos studio rerum naturam observasse compertum habebat. Illos enim priores latebant adhuc Aristotelis commentarii cum cura de tota hac doctrina compositi, unde , quod obiter moneam , quum haud sciam anu nemine lain observatum, aut satis expositum sit,sactum esse videtur, Ut quum omnes philosophi post

eum SVS tematu Condentes , tum vero maxime Stoici

et Epicurei nihil nisi antiquiora dogmata sibi vindicantes et emendantes reperiantur, illi quidem Heracliti , hi Democriti maxime vestigiis insistentes et

adhaerescentes. Qua quidem in re non male eos elaborasse Constat. Igitur tantum abest, ut ingenii Graecorum marcescentis detrimentum in eorum philosophiae excolendae studiis agnoscamus , aut Cum Tledemanno excusemus , ut potius ab Aristotele derelictorum diligentiam et ingenii sagacitatem laudare necesse habeamus. Quare factum esse Videtur , utuntiquiores auctores et prosessores Stoae plerumque

Heraclitum secuti parum ipsi in Physica invenisse videantur, quanquam in iis Chrysippi acumen magis

eminuerit quam caeterorum, utpote Cuius sententia de motu, de atomis etc. non Sine honore Commemoratur. At recenti OP Stoa multos habuit auctores

.gregios, qui physicam tractarent et de ea optime mererentur, inprimis Posidonium, Cuius comineuta

SEARCH

MENU NAVIGATION