De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

AD LECTOREM.filo esset . Sed ego ita semper existimami, ut sua cuique sunt lineamenta oris, suaque membrorum confirmatio miro

prorsus naturae artificio ab aliis distincta, ese in magna similitudine dissi Llis ; ita uni cuuinque certam esse quamdam orationis formam stes quasi faciem, in ipsa natura sitam, de qua nihil magnopere quaeri deleat . Illud curati dia ligenter , ut sequis in dicendo essem ,

quantusicunque essem , pro mirium mea

rum tenuitate Latinus orator eviderer e

sed plura in tam difficili negotio polliceri

non ausim . merborum fructuram sucompositionem ad optimae aetatis consiet em Agurare eu exprimere et tui; at mersa ipsa , ubi opus fuit, ex media quoque, atque adeo ex infima Latin late sumsi , modo ne peregrina misi rem . Etsi autem aliquando nece late compulsus ad Graeca sim; haec tamen neque inculcati sine modo, quod monet Cicero in lilro Oficiorum primo ; es Latinis litteris Latinaque positione plerumque molli vi , ut plurisus morem gererem. Si doctis tantummodo stes im

12쪽

AD LECTOREM.

telligentibus Fribendum fulset , multo misi magis indulsi sem . Sed quorsum

tam multa mersa ' Non es is sum , qui hominum Iudicia impedire possim , aut velim. Totum hoc, quidquid est, in medio pono ; amicis, inimicis , cm exteris in illud Ius esto qui v let carpito; in itus ne legito ; secti P

tia ne laudato. - magis miserum iideri siet, quam eorum contentio, qui cum seuos libellos mulgariat , concursant, fissicitant, rogant, minantur , gratia , a ctoritate , pecunia , amisius omnibus laudatores quaerunt . -- potens haec famae libido reip. litteraria lia sertatem, summum ejus bonum ac strine unicum, subruere conatur merum

bene habet , quod neque omnisus fueum facit , neque diu . Ego mihi leatus mi debor , si aequum monitorem mmeniam: ην utcumque res cadat, neminem in δε-

. e.

13쪽

NOI REFORMATORI

Dello Studio di Padoa .

HAvendo Uedulo 'per Ia Fede di revisione ed approbaetione det P. F. Ambroso Liso ri Inam litore, net Libro Intitolato, De optismis studiis Orationes decem Iacobi Facciolari oec. non v' esser cos' alcuna contro laSanta Fede Cattolica, e parimente Per Attestato de1 Segretario nostro, niente comtro Principi , e buoni costumi , concediω Ino licenZa a Giovanni Manfre Sta atore, che Possa essere stampato , osservando

Registrat . Agastino Gadaldini Setretario.

14쪽

i. Habitae atque editae ad

: Studia instauranda.

AD GRAMMATICAM

Oratio I.

Latina lingua non es ex Grammaticorum libris comparanda.

Ioties ex hoc ornatissimo loco publice dico, ita delector praesentia vestra,& celebritate hac litteratorum hominum tanta , ut satis amplum mihi videar , non unius modo orationis, sed ingentium laborum fructum collegisse. Unum enim dicere, tacentibus Λ omni-

15쪽

omnibus, cum est ubique gloriosum, tum vero ibi maxime, ubi qui audiunt & frequentissimi sint, & rebus omnibus ad subtiliter graviterque judicandum instructissimi. Non tam hercule olim illustre suit , florente republica, Romae dicere , suo in foro, sive in curia, ubi nullo delectu habito , promiscue omnes subsellia occupabant; quam est hoc tempore, hoc in i co , unde lectissimum quemque ex omni litteratissimae Civitatis ordine circumspicio, Theologos, Philosophos , Medicos , Mathematicos, Iurisperitos, atque horum s ne plurimos, qui eloquentiae laudem cum sua quisque arte conjungunt . Videte , quaeso , Auditores , in vestro beneficio quantopere mihi placeam . Ego equidem litterarum splendorem ac dignitatem cum Magistratuum imperio & majestate minime comparo: sed tamen cum veteres Romanorum supplicationes, ovationes, triumphos in mentem revoco , plane non

tanti facto , ut amplissi inae huic mihique jucundissimae dicendi exercitationi praeponam . Nullus enim hic plebi locus est , nullus femellis , insanae clientium turbae ad plausus & acclamationes plane nullus :sed & viri totius Civitatis principes ad

dignitatem , & Patres omnium ordinum .

gravissimi ad honestatem , & Doctores Collegiorum omnium sapientissimi ad judicium , & ingenui adolescentes ad gratiam & celebritatem convenerunt 2 qu

rum laetae frontes , & secunda ad murmura

16쪽

AD GRAMMAT.

ratio dicentem potest mirum in modum

erigere , ac beatum prorsus emcere . Vearum felicitas haec humanarum omnium ,

ut mihi quidem videtur, longe maxima, quam est infinitis prope dissicultatibus ae periculis circumsepta i Cuius est , bone

Deus , tanta ingenii vis ac secunditas ad res praeclarissimas inveniendas, distribuendas , ornandas , ut ne leviter quidem ulla in parte deficiat , nusquam incurrat , displieeat nemini λ Sunt enim eodem tempore praestanda multa , diversa , ac prope contraria ς nee solum laborandum quom do dicas , sed in primis qua de re dicas rut si semel in re proponenda alicuius animum offendas , eum deinceps habeas in tota oratione aversum. Est qui nihil velit audire , nisi vetustum ς quosdam gratia tantum novitatis conciliat ; alii Graecas Latinasque eruditiones postulant; amplificatione alii delectantur : eoque sunt sinaguli acumine ingenii , quibus ut imponas,

nulla arte consequaris. Haec me reputantem , ac saepe antea expertum jussere denique libertatem illam abdicare , quae s let ceteroquin ex hoc suggesto dicentibus concedi omnibus , ut de re qualibet suo quisque arbitratu verba faciant . Quare quem mihi ordinem ipsa studiorum ratio ac natura praescribit, eum in posterum religiose servabo , ut hoc quidem temporedo Grammatica , tum de Ilumanitate ,

post de Rhetorica , deinde de Philosophia, postremo de reliquis disciplinis , ut A a quae

17쪽

quaeque solet addisci, orationem habeam,& quod de singulis sentio , id quotannis

exponam . Ita mihi boni Superi tantum vitae concedant ac Virium, ut curriculum hoc primum conficiam , deinde non improspere ; libenter tum demum cessurus aliis provinciam , cum laboribus & aetate confectus vel fato fungar, vel in otio honesto conquiescam. Interim de Grammaticis studiis , quibus solet artu prima o Cupari , non raro etiam altera , aliquando& postrema , quid mihi videatur , habete ; & qua soletis benignitate , diligenter

attendite.

Etsi omnes artes ac disciplinas in dies amplificari tam est rei litterariae gloriosum atque utile , quam Reip. augeri opibus& imperio; tamen quod Reip. accidit, ut nimia crescendi libidine non raro decre. stat , idem solet in hoc litterarum quasi regno evenire . Nihil ego de Platonicae Philosophiae , nihil de Peripateticae fatis , variaque fortuna disputo, quarum utraque tum demum Vel corruit, vel certe plurimum detrimenti cepit, cum impotenti sectatorum studio altissime evecta in praecipiti stetit, ac mole sua laboravit . Unum illud Latinitatis tradendae artificium urgeo , quod Grammaticen communiter appellant : opus suapte natura exigUum ac tenue , sed immodica hominum industria adeo amplificatum, ut volenti omnia peris currere nihil sit nisi Grammaticum tota vita legendum. Conatus hos praestantium

18쪽

virorum, si eo spectant, ut Latini sernio. nis diligens quaedam hilloria extet , non solum non reprehendo, sed etiam laudo :sin vero nobis, Latinitatis docendae causista, obtruduntur, longissime abjicio , ndlliusque essis momenti , nullius utilitatis contendo . Prima enim illa Guarini Veronensis rudimenta ut corrigerent , & illustrarent, boni praeceptores depravarunt; eoque res demum deducta est , ut qui velit Latine scire, hunc sibi a Grammaticorum insidiis cavere maxime oporteat . Quod Ut evincam , cum mihi necesse sit de Grammaticorum tricis, antinomiis, ambagibus aliquanto disputare liberius, qua si vos , Auditores , ne me honestissimo generi hominum infensum putetis, qui &natura ipsa ad benevolentiam comparatuS,

omnem invidiae suspicionem diligentissime fugio, & pro suscepto vitae instituto Corum in primis amore delector , qui de

litteris benemereri pro Virili parte conantur . Sunt enim eorum lucubrationes etsi ad recte loquendum non necessariae , tamen ad cognolcendum non illiberales:

neque ego ita me Dii ament ) industriam hanc magna cum eruditione con junctam contemno, sed parum admodum Latinae locutioni inservire defendo . . Et sane ubi puer singulas nominum, ac Verborum declinationes memoriae mandavit, paucasque illas in universum regulas probe tenet, quibus tanquam cardinibus tota vertitur Latina lingua, quid est , cur

4 A 3 statim

19쪽

statim non ad Classicum Scriptorem duiscatur , quem sine intermissione verset, meis moriae tradat, habeatque veluti unum ex

familia , quicum magistri ope & auxilio familiarissime loquatur ac vivat λ Cum enim ille potissimam diei partem in scholis traducat, quid in caussa esse dicamus, ut perpetua rerum Latinarum tractatione Latine tamen minime distat , domi vero minore multo exercitatione, minusque accurata a Parentibus , a nutricibus , avernis domesticam linguam assequatur λ E. go certe ita mihi persuadeo , tenellos angustosque puerorum animos immensa ilista regularum , appendicum , scholiorum farragine terreri, atque opprimi. Ut ne rein

spirare quidem possint, nedum se explicare i Latineque interrogando, ac respondendo naviter audere. Quemadmodum eis

nim subitarius miles si in consertissimam hostium aciem statim compellatur , peri culi magnitudine, atque insolentia despondet animum, suique prorsus oblitus ne gladium quidem distringit; ita litterariae pa-- laestrae tirunculi ingentes Grammaticorum commentati nes aggredi jussi , cogitati ne ipsa dissiduitatis, ac laboris exanimantur , spemque omnem evadendi statim abisjiciunt. Hinc scholae taedium, hinc quae liti saepe morbi , hinc impatiens Vacati num desiderium, hinc denique commenta illa callidissime excogitata ad otium& ignaviam, si fieri potest, impune so-ycndam. Haec ego si probem, ad nuces

20쪽

profecto redire videar, & pueris similia

facere: sed tamen quoties' animo colligo exsicca illa, frugisque omnis ac delectationis expertia Grammaticorum praecepta, quibus tot annos impallescere vivida ingenia coguntur, quadam quasi miseratione

commoveor , justoque dolori libentissime parco. Quotus enim quisque vestram juvat praeterita repetere, & memoriam pueritiae renovare ultimam ita fuit ad omnes litterarum labores recte compositus, Ut ante coeperit aequo animo frequentare scholas, ac domestico carere otio, quam pO-

sitis Grammaticis, Latinos Scriptores tractaret, eorumque lectione, & imitatione Latine aliquid conaretur λ Ego sane, ut de me dicam, obruebar infinita illa atque implicatissima regularum strue ; nec pluribus votis adversa tempestate jactati nautae portum desiderant, quam ego inde me ut expedirem, & improbi laboris

terminum aliquando contingerem , Deorum hominumque opem implorabam. Ut autem ad amoeniora paullo transivi. ccepique ex oratoribus, ac poetis delibare aliquid, tum vero quasi in novum orbem repente tranStatus tanto animi ardore Latinae linguae studium arripui, ut ludorum ac vacationis oblitus, magno etiam saepe cum valetudinis incommodo lil, is diu noctuque inhaererem . Quod si ardentissimae illi proficiendi voluntati aliquando respondisset ingenium , ut certe magno cum dolore dico nunquam responcit l, nec Λ 4 '. Vos

SEARCH

MENU NAVIGATION