De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

vos hoc tempore plebejo dicendi genere molestissime detinerem, nec ullus esset hac

aetate Latinus orator, cui de orationis nitore , numero , perspicuitate ullo pacto concederem . Nunc vero in magna virium infirmitate siquid vale , qui valeo sane minimum , totum Ciceroni, Terentio, Livio , Caesari, Virgilio, Horatio , ceterisque ejus aetatis Scriptoribus elegantissimis debeo. Nihil a me repetundarum jure postulet Priscianus , nihil Donatus vindicet, nihil valla, nihil Sanctius , nihil ille ipse, deliciae quondam nostrae, Emanuel Alvarus , quos omnes una cum

crepundiis vel abjeci , vel deposui ; nec ex eo unquam in manus sumsi , nisi per

hosce dies, ut huic orationi materiam compararem. Excidere jamdiu animo eorum monita, eXcidere leges, nihilque mihi potest ad stilum retardandum continis gere infestius , quam tristis quaedam eorum recordatio ac metus, unde solent arida omnia , sicca , exanguia proficisci . Quid enim est aliud Grammatice loqui , quam omnino Latine non loqui , si cre-30M. dimus Praeceptori maximo Quintiliano ἐ' Nam ut omnia Grammatici vere dicant , utrum aliud essiciunt, nisi ut sine barbarismis, sine soloecismis sit oratio 3 In quo si tota laus consistit Latinitatis , jam ne . ipse quidem Cicero Latinus est, cujus librisi ad Grammaticorum cavillationes eXigam tur, soloecismis non carent . Neque Veroid ignorant, sed quae in aliis magnopere

22쪽

damnant , haec in Cicerone , mutato nomine, figuras appellant, & veluti lumina variandae orationi accommodata valde com mendant. Nituntur enim omnes Latinum sermonem certis complecti legibus , quibus deinde eontraria multa apud Latinos Auctores cum inveniant, ad schemata, metaplasmos, antiptos es, archaismos , heli nismos, & id genus alia magnifica figur,rum nomina confugiunt, quorum Ope non quidem eorum famam tueantur , qui sine piaculo reprehendi non possunt, sed nobis illudant, ne Grammatica praecepta cum illis ipsis pugnare Scriptoribus, unde sumum tur, intelligamus . Fuit olim Latina lingua , quemadmodum ceterae , iuris plane sui, ex colluvione multarum gentium Romae nata, populari convictu , communi que rerum tractatione aucta, denique usu ipso, & sorte quadam inveniendi, ligam atque Verba , non ratione & consilio ad hanc copiam propagata , numerisque suis absoluta. Hanc proinde praeceptis coercere totam , perinde est , ac de scientia , non de lingua disputare: quod Varro ipse, analogiae ceteroquin exactor molestissimus, aliquando cum didicisset, nullam esse obis Gel M. . servationem similium docuit, & in omni 'i bus paene verbis unam consuetudinem dominari . Id vero quam mirum videri debuit Alvaro nostro, qui de sola nominum, Verborum , ac participiorum constructione quingentas ferme regulas non sine multis 'praeterea observationibus concinnaviti Fuit

ille

23쪽

ille certe magno ingenio , magna induis stria, magna Latini sermonis peritia , cui ego de re tota libenter concedam, si suas regulas non dicam omnes, non plurimas, non aliquas, sed principem illam , ac ceterarum caput de verbo Amo adversus irruentem undique inimicorum impetum defendat , sartamque tectam ab omni detriis mento conservet. Quid enim primum decernis, Emanuel, de verbo Ams ζ Num esse activum, & inter activa familiam du- Ingra-cere At Ausonius ad neutra rejecit : in ii '' apria Deum fieri amat . Quid tum ρ Num esse primi ordinis, nec alium postulare casum, nisi quartum λ At ego secundi facio, eique genitivum adjicio: Nolo Thaidem amare taxii. Quid postea λ Vis ne esse pri- - ι mi , & secundi λ At Cicero ad quartumi,. '' resert: Si quicquam me amas . Quid dein-

Aia. i. de Z Esse etiam quarti Z At idem in sex-γ- ςP tum conjicit: De raudusculo mulium te amo.

Pro pudor e Ejus rei artem essicimus aCMenditamus, cujus fundamenta prima tam facile corruunt. Novi equidem, & qui analogiam summa ope defenderent , ab ipsa florentis Romae aetate fuisse nonnullos: sed

nemo tamen cum hac nostrorum Gramismaticorum turba comparandus, qui ut nihil intentatum relinquant , ab ipso mundi exordio , & vetustissima Hebraeorum lingua Romanarum vocum causias, similitudinem , & originem petunt , petituri altius vel ab Arcadibus, si Arcades, quod

Poetae eorum jactare consueverunt , antCluae

24쪽

lunam orti suissent. Nihil novi affero aispud eos, quibus est aliquis cum Martinio, cum Becmanno , cum Vossio usus . Cum his autem λ Imo etiam cum viris nostrae hujus aetatiis praestantissimis , qui abrepti iaculi more , gravissimum certamen de Voculae nescio cujus origine nuper instituerunt, multasque ac reconditas eruditi nes ex Hebraeis codicibus, ex Syriacis, ex

Arabicis , ex Graecis ductas in tam leve negotium contulerunt i Quod si, quam sunt ingeniosi ad haec excogitanda , tam essent unanimes in tradendis , fortasse nos aliquando sesellisient. Verum hoc percomis mode cadit , quod sibi invicem de rebus omnibus bella movent, seque mutuis vulneribus conficiunt : quod ipsum argumento est , nihil huic arti inesse certi , quae homines procaces essicit, & novarum re rum nimio plus amatores. In ipso enim statim Grammaticae limine nonne de paristibus orationis principes in hac arte viri Mcerbissime pugnant Z quodque ridiculum Μi- est, gravissimos totius antiquitatis Script - sitia. res Aristotelem, Platonem , Plutarchum ,

D. Augustinum pro se quisque stare jubent Perge porro. De pronominum cauLsa , numero, ac natura quam dubia, quam varia, quam sibi contraria decernunt Ua

mi Probus, Priscianus, Donatus , Qui tilianus λ Hi autem ipsi inter se cum casibus nomina ab ossicio fuisse indita consentiant, nonne Scaliger tamen negat λ Valla castigat Priscianum , quod ficum morbum

25쪽

1Σ ORATIO T.

bum quartae declinationis secerit e rursis in

Vallam arma movet Petrus Ramus, quod ficum fructum masculo genere extulerit . Scaligero commune genus pessime a Graecis lRnκοινογ , optime a Latinis promiscuum appellari videtur: Sanctius Latinos damnat, Graecos absolvit. Impersonalia dicit Alvariis decet, paenitet, pluit, & s milia : nulla esse impersonalia, testatus Deos hominesque, Scioppius assirmat. Siquis verborum modos statuat esse quatuor , ecce tibi qui quinque , qui sex , qui octo , qui multo is plures inducit . Esto qui probet gerundis , ac supina: non deest , qui pura puta Grammaticorum deliramenta dicat. Alii verbis

in or Praeterita tribuunt , alii adimunt . Quibusdam placent verba Neutra, ac D ponentia , quidam toto Latio exulare jubent . Denique in tanta Scriptorum multi titudine neminem unum invenias, qui malit aliorum vestigiis insistere , quam nova comminisci , ceterosque omnes allatrare . Nolo vos, Auditores , per singulas partes

ducere , omnesque de orthographia , de Prosodia, de Elymologia , de Syntaxi controversas hoc loco explicare , ne gravissimo ossicio, ne tempore, ne patientia P

stra nimium abuti videar . Percurrite , si Vacat , quae solent homines libellorum sitorum initio longissime praefari , ubi ceteris, qui ante se de re Grammatica scripsere, diem dicunt , eorum lucubrationes mendosas , nugaces , sordidas , cloacinas

sit verbo Scioppiano venia audacissime appesin

26쪽

AD GRAMMAT. 13 .

appellant, seque ex Deorum immortalium sede quasi delapsos, allaturos optima pollicentur . Cumque singuli Sc universi ea.dem recinant, quo se vertant miseri adolescentes Θ cui se tanquam duci tradant germana latinitate instituendos λ Numquid Varroni λ At litterarum porcus dicitur a Palaemone . Num Prisciano λ Λt Graecum hominem latinae Linguae fucum fecisse existimat Alvarus. Num Vallar ῆ Αt ejus Iegantias Ra miregius de Prado inelegantes appellat. Num Donato, num Probo, num Servio, num Charisio 3 At hos omnes passim labi , & monstra effutire contendit

Scioppius . Num denique Scioppio ipsi ἐAt miserabilis litterator dicitur ab Hornio, vir desultoriae levitatis a Labbeo , canis Grammaticus a Lambecio . Indignamini ad haec, Auditores: sed artis, mihi credite , seu vitio , seu fato quodam fieri solet , ut nec sua quisquam afferre possit ,

nisi carpat aliena, nec aliena carpere, nisi modum excedat. Quam indecorae, quam pudendae, quam prope insanae fuere Contentiones illae Poggii cum Valla , Ρolitia- ni cum Merula , Scaligeri cum Erasmode rebus his minutissimis, quasi de aris &focist Quam illa ridicula Francisci Philelphi cum Timotheo quodam Graeco , qui de vi syllabae pugnaturi, ea lege in aciem

ex composito descenderunt, ut victus barba mulctaretur 3 o magnas nugas magno conatu actas i O vos miseros quicunque

ab his tanquam ex tripode de Latinae linguae

27쪽

guae ratione responsa petitist Quos a clus, quas tenebras vobis offundent Grammatio cae illae Philosophicae , Minervae, Aristam

chi , Mercurii , Thesauri , in quibus aderiticam eruditionem multa quidem sunt aeute ac subtiliter excogitata, ad locutioonis vero Latinae usum propemodum nihil.

Est illustre quiddam Latinus sermo, ingenuum , perspicuum , tricis & ambagisus Carens , quod nemo unquam ex his hominibus 8ugnacissimis consecutus est: nec vero intelligo , scriptis suis quo pacto fi dem concilient , quibus ipsi , quae praecipiunt , praestare non possunt. Polycletum accepimus statuarum artificem totius Graeaciae peritissimum non ante celebrem illum recte fingendi Canona in lucem edidisse . quam publice proposita statua, velut artis exempla , suas ipse regulas egregie praeis stando confirmasset. Ita se mihi Grammaistici probent : tum vero fatebor non inviatus , Latine loquendi facultatem eorum praeceptionibus tanquam canone probanis dam esse . Sed profecto quod Carneades apud Ciceronem ajebat, oratoriae artis scrurat. e. ptorem ne mediocriter quidem disertum ' fuisse ullum , idem de Grammaticis affirmare licet, neminem adhuc artem 1 quam traderet, Latine loquendi ne mediocriter quidem calluisse . Non est hujus temporis, . aut loci , multo vero minus mearum virium , singulorum vitia commemorare e veis rumtamen, ne quid gratis ad invidiam afferre videar , prodeant in medium hine

Teren

28쪽

AD GRAMMAT. Is

Terentius Varro veterum Grammaticorum, hinc Iulius Scaliger nostrorum sine conistroversa princeps, quorum alter aurea aristate Deorum beneficio natus, Ciceronis aequalis & amicus, ita tamen scripsit, ut cum Livio Andronico Romanae linguae inis cunabulis exceptus videatur 2 alter vero

Iosepho filio communi omnium consensa primas cedit ; illi inquam Josepho , c jus peregrinitates , barbarismos , soloecisis

mos nec unos, nec leves Scioppius collegit, & in suo De stilo bistorico libro post

ritati mandavit . Tametsi Latinae linguae laudem ut ante dixi neque totam, neque praecipuam in soloecismis vitandis colis locari puto , quod est emendate loqui ;sed in ipsa potius plena ac tereti com in stione verborum, in colore, &. quodam

habitu, ut nihil claudicet, nihil diffluat, nihil fluctuet, sed tota permista & te

perata numeris , aequabiliter constanterque feratur oratio , quod unum est , si recte sentio, Latine loqui. Numerosa haec &Concinna verborum comprehensio nulla definiri arte potest , nullis Grammatic rum praeceptis concludi , cujus vel maximum vitium est , si de industria quaesita ad certas Ieges operose exigatur . In amribus est sngulorum tota , & ad aurium sensum judicanda: quod fortasse olim praestare non fuit valde dissicile audientibus, ae loquentibus nihil nisi Latine ; at vero his temporibus , nisi quis se totum veterubus scriptis dedat, & in eorum lectione ,

29쪽

& imitatione dies noctesque Versetur, nec tolerabile quippiam Latine conabitur, nec nisi insipienter iudicabit . Hinc fatuae passim orationes , in quibus tam est perspiculis Grammaticus labor, ut omnia macra

sint, meticulosa, hiulca, sine numero, sine veneribus, sine gratiis; quae tamen auditori misero laudandae sunt, quod nequeat barbarismos & soloecismos ex Grammaticorum regulis designare . O te dementem, M. Tulli, qui cum Varronis de re Grammatica libros haberes, linguae tamen nitorem eX perpetua Catonis, Plauti, atque

in primis Terentii lectione hauriendum tibi existimabas . Te levem , Demosthenes , qui Thucydidis historias cum saepe legisses , octies insuper descripsisti . Tantumne tibi a foro , & a curia supererat

otii, ut non te potius Grammatico homini traderes, unde Atticam illam sermonis elegantiam Ocyus arriperes λ Itane igitur ,

Auditores Ne vivam , siquis ex nostris , qui se Tullianos profitentur , unam Tullii orationem aut semel in vita descripsit, aut octies lectitavit. Vel igitur Cicero , in quo esset Latini sermonis ratio , Demo isthenes, in quo Graeci, non satis intelligebant; vel nos in Grammatico ludo, aliud

agentes , quam oporteat , frustra laboramus . Valeant Prisciani, valeant Servii , valeant Donati , eosque consulamus eate- u nus , ut ab aliquo Pomponio Marcello deciam. soloecismo postulati re1pondere possimus .

in Ergo ut extremum aliquid habeat oratioi mea,

30쪽

AD GRAMMAT. II

mea , quo ista hujus generis ratio conis cludatur ) traditus mihi ad institutionem adolescens norit linguam esse quandam , quae Latina dicatur, Italicae parentem, eique magna parte similem. Hujus sciat esse

nomina, esse Verba , nominumque ac Verborum ordines certis obstringi legibus Mquae sint memoriter ante omnia discendae: Summa Constructionis capita altissime infigat animo , calleatque probe velut Ungues digitosque suos : In Prosodia verseriar aliquanto magis , quod ratio condendi Carminis certior est , magisque definita , quam condendae orationis : Denique pau- Cis praeterea ex Etymologia, & orthographia delibatis, Grammaticos longissime ableget, sibique valde persuadeat, non, Latinum sermonem ex Grammatica, sed Grammaticam ex Latino sermone natam esse . Quid ita λ Nimirum ut aquas ex ipso fonte hauriat, hoc est Latinos Scriptores imgendi scribendique exercitatione nunquam intermissa in succum & sanguinem i um convertat ; unde ille existit orationis ambitus ac nitida circumscriptio ., quae supra Grammaticorum vires posita, auribus longa disciplina exercitatis j isari potest, verbis explicari non potest. Id unum in hac palaestra arduum est ac difficile, quod & liberale ingenium postulat,& morum conformationem quandam ingenio similem, & illam extremo loco diligentiam, quae sola in hac arte minimum valet, ceteris tamen adiuncta naturae prata

SEARCH

MENU NAVIGATION