장음표시 사용
41쪽
gans, par famae ac nomini tanto . Ignorahant veteres illi , quantum liceret hyperbolae , metaphorae, allegoriae: non ita secundi erant, ut decem antitheta uno spiritu funderent: non norant quid esset argute dicere , quid subtiliter, quid magnifice. γquid autem norant R si qui unus ad sarculi hujus elegantiam accedere maxime vitias est , Senecam dico , ejus lucubrationes i. a. e. Quintilianus nescio quis corruptas in ei quendo , perniciosissimas , & dulcibus viatiis redundantes judicavit. Nolite, quaeso , existimare , Auditores , ad caussam ista confingi. Audivi ego, audivi nobilissimum adolescentem , qui cum multa ex Barclajorecitasset pluribus ante annis memoriae trais dita , & in sui perniciem arctissime cust dita , quaerenti mihi , utrum aliquid ex Cicerone didicisset, subiratus respondit, aridam illam Ciceronis Latinitatem obsolevisse . Μagna haec illius , magna muli
rum calamitas, non tamen paullo attemtius consideranti valde mira . Quemadmindum enim pueri ex picturis maxime novas ct coloratas , ex gemmis rubentes & pellucidas , ex nummis fulgidos & elegantis. sime custos ; ita ex hoc litterario quasi thesauro non solida & gravia sed fucata& sonantia sibi decerpunt . Hinc morbus
in omnes aetates consequentes vel nullo Un-
quam remedio , vel ferro atque igni depellendus . At enim est, qui in magna librorum multitudine nullum habeat, nisi optimum . Gratulor ego illi, qui optima
42쪽
multa in rebus humanis invenire potuit. Est quod ad oraculum Delphicum referamus . Esto , sint optimi , sint probatis. simi omnes : ipsa enimvero multitudine sua , copia ipsa rerum optimarum legenti nocebunt . Neque enim tam multa capit angustissimus pueri animus ; non impletur hoc modo, sed obruitur respuit omnia , nisi sensim immittas . Quod siquis eximia natura praeditus , laborisque do vigiliarum praeter ejus aetatis morem insigniter patiens cuncta recipiat, quantum inde utilitatis ad eloquentiam redundabit R quantum sciliacet ad valetudinem ex optimorum ciborum intemperantia 4 Non satis est ad morbos vitandos comedere saluberrima , nisi opportune, ac temperanter comedas . Porro
scut insitus stomacho ignis immodico cibo opprimitUr , aut etiam eXtinguitur, ita ingenium nequit, ut ita dicam , nimis multa concoquere , sed quasi oppressum otiatur , vel cruda & indigesta in malos humores convertit. Inde strigosus ille dicen di modus, inconstans, salebrosus , involutus , ut nihil intelligas sine interprete ; inis de illa historiarum, fabularum , --θεγιαριτον perpetua & inordinata congeries in exordio , in confirmatione , in peroratione , nulla rerum nulla temporis, nulla loci ratione habita , quae omnia Vulgus pulcherrimas eruditiones appellat, sapientes viri pulcherrima monstra . Est enim , ut aliarum rerum , ita eruditionis modus quidam , ut definiendo, probando, ampli
43쪽
scando erudita identidem landas ad delectationem , non effundas ad satietatem ;tanquam ornamenta pulcherrimae domus , non cumulata, sed explicata. Verum sibi
temperare nequit , uti maxime nitarur ,
qui coepit ab insantia lectitare , & νἀυατα conficere . Proponitur huic aliquid ad dicendum, sive in templo, sive in Academia . Itur statim ad adversaria . Quid tum Θ Non inclusum, aut cogitantem Videas , sed magna corporis animique con-'tentione hac atque illac discurrentem , parantem undique libros, bibliothecas paene ipsas sedibus convellentem. M. Tulli,
quid praebes ex Tusculanis, quid ex olf-ciis λ Cave diligenter, C Plini , jam est
in Historia tua. Plato, Laerti, Plutarche, praeclare vobiscum agitur , si indice caretis; sin minus, conferte symbolam. Jam processit opus versiculos numerat; non satis est: haeret, rodit ungues . Instaure tur librorum acies ; succedant sacri , Biblia, Concilia, Interpretes, Graeci omnes Latinique Patres ; nemini parcendum est. Quid expectatis, Auditores λ Exit, non oratio, sed Polyanthea . Verum enimvero non novit ingenia , nec artem novit, qui ab hoc genere hominum aliter postulat . Cum enim lectioni a pueritia deditissimi, nunquam assueverint cogitare, ac Promere sua , icoguntur deinceps in omni vita aut rostris abstinere , aut aliena temere Compacta profundere. Careat stilo necesse est, careat dicendi genere sibi proprio, qui
44쪽
qui qua aetate maxime formandum erat , legendo tempus trivit , sive , ut ex rius
sensu loquar , eruditioni parandae operam dedit. Sed quae, malum , est ista eruditio vel frustra , vel intempestive ab oratore quaesita 8 Numquid non satis ad erudiendas vel Musas ipsas, numquid non satis
ad fatigandas triginta illa rerum antiquarum volumina , nisi oratiuncula quaelibet ad eruditionem traducatur λ Convenere homines judicaturi , sive suadeas, sive dissuadeas, sive laudes, sive vituperes, sive accuses, sive defendas ; teque tuamque catis lam , non si erudita , sed si vera dicas , aut vera dicere videaris , secuturi . Nolo
hic dissimulare , Auditores , & esse , &me ipsum vidisse nonnullos ita laboris patientes, naturaque secundos, Ut cum mulista quotidie legant, scribere tamen non supersedeant ; simulque exercitationem cum lectione conjungant . Horum ego stilum non nego esse aliquem, sed nego esse pro- habilem, qui optime norim non ad unius hominis, aut aetatis imitationem , sed ex Omnibus promiscue Latinae linguae saeculis,& ex omni scriptorum genere conflatum esse I ut cum dicunt, non uno ore , sed prope multiplici dicere videantur . Non enim potest esse unus, non constans, non aequabilis stilus ille , qui multorum librorum lectione trahitur in diversa; nec oratorem sapit, quod poetica multa, nec POC-ram , quod oratoria contineat. Hoc vitium
est elocutionis marimum , in quod Vel sa-
45쪽
pientissimi viri necessitato quadam labun-u ρο-riar; hic κοινισμος, quem evitare ne ille quidem potuit summus in hac civitate patrum nostrorum mem ria litterarum arbiter octavius Ferrarius, quem tamen accepimus & pro sua prudentia se probe novisse, & pro ingenuitate saepe dixisse, Humanitatem se, non Eloquentiam profiteri. Quippe intelligebat vir immortalitate dignissimus, publice docendi munus ab ipsa adolescentia susceptum aditum sibi ad universam eruditionem Graecam Latinam isque patefecisse, ad oratorias scriptiones imterclusisse. Cogebatur enim pro ea, quam inierat, docendi ratione totam Versare antiquitatem , nec ullo unquam certo loco consistere; modo esse in Tullio, modo in Apuleio, a Livio descendere in Marcellinum, a Catullo in Ausonium, a Virgilio in Claudianum : a Latinis continuo ad Graeca transire, a Graecis ad Latina ; undique autem ea colligere, simulque committere , quae a stili similitudine longissime abhorrebant. Libuit in rem hanc Feris. Tarium afferre, tum ut quibusdam responderem , qui locutionem ejus eae orationibus judicantes accusare solent tum vero maXime , ut tanti viri nomine orationi meae fidem & auctoritatem conciliarem . Ad nostros redeo , quos video tanto pC care graVius, quanto minus peccare se sentiunt. Ille enim adolescens, ille vir , ille senex ex instituto multa legebat , isti ex desidia . Etenim varia anultorum Scriptorum
46쪽
rum lectio, quid habet laudis , quod non
sit vel cum ignavissimis commune δ Nemo est tam otiosus , nemo tam bardus , modo litteras aliquando attigerit, quin pOeras saltem , aut historicos jucundissime legat . Hinc ad longissimas aestatis horas Praetereundas , hinc ad lenienda solitudinis taedia , hinc ad somnum conciliandum re media petuntur : ut jam experientia didi-Cerim eos fere , qui se mihi gloriantur multa legere , dulcissime otiari , sed laudem ex otio callidissime quaerere . Quos - ego tantum abest , ut velim confirmata jam aetate ad scribendum compellere, ut etiam valde deterream ; ne in vitium incidant, de quo ante dicebamus , hoc est in confusam , sibique dissimilem dicti nem, cujus partes singulae latinae sint, genus vero totum barbarum , ac pene momstrosum. Huc si spectant eorum consilia, in eo, quem instituerunt vitae cursum, sapientissimi sunt , quod nihil audeant sinpra vires et sin autem laboris metu , quod plerique omnes consueverunt , abhorrenta pugillaribus, est: quod illis bonam men tem precemur . Interim vero sine ulla drubitatione statuamus, legendi jucunditatem ab omni labore vacuam primam esse causis iam , cur adolescens libentissime legat . Altera aliquanto turpior solet esse surandi libido , orta procul dubio ex illa rerum , ac Verborum inopia , quae nondum prΟ- gressum ad Philosophica comitatur. Fit eis
nim inde, ut de se ipse desperans, alienac Per.
47쪽
perquirat; quae siquando bene corrasa, &in rem propositam deducta magister laudet , actum de illo est : nihil amplius cogitabit , nihil inveniet; libros compilabit
omnes, alia sumet, alia detorquebit, modo libere, modo furtim, apte, inepte, ut Unumquodque implendae tabulae inservire videbitur . Scribatur dica, plagiarius est . Neque enim video, cur surti appelletur , qui totam ab uno orationem fiarripuit , parcatur vero illi , qui multorum laciniis usus est , & pessimum nobis quasi centonem venditavit . Sed hac ratione nimis plane multi inter oratores irrepserunt, numeroque ipso defenduntur; atque adeo honestissimo imitatorum nomine , probante ac volente populo , gaudent . Ego equidem veteri Romano populo quid liceret in danda hominibus verbisque Romana civitate , satis intelligo ; quid nostro huic Patavino, quid Veneto , quid Florentino liceat prorsus ignoro . Inconditum hoc latinae dictionis genus probent civitates omnes, probet Italia tota, Gallia , Germ
nia , Hispania probet , nisi grande illud
nomen, senatus Populusque Romanus ab a liquissimis tumulis excitetur, jubeatque ita fieri, intercedo. Etsi autem scribendi ratio haec , seu potius describendi ex multorum lectione plerunque Oritur , quod minus videantur ablata, quae a multis , quam quae ab uno auseruntur; non tamen negare ausim contingere posse, ut eX unius Script
ris penu tale aliquid educatur. Quod si quis
48쪽
quis in Longotio, viro ceteroquin elegantissimo, diligenter animadvertat, non multa fortasse inveniet orationis membra, quae non sint Cicyroni tanquam, domino adjus dicanda . Sed ille cum coepisset suum sibi formare dicendi genus, immatura morte Praereptus, non potuit emcere, ut multis ad latinam eloquentiam exemplo esset .
Quod vero Bembum italici, latinique semmonis lumen in omnium saeculorum oculis splendidissimum barbari quidam Transalpini in eo accusare non dubitarunt , concedendum est illis, ut de re , quam ignorant, perperam judicent. In quibus tamen Iustum Lipsium aequissimum virum censere nolo , qui cum esset aliquando non promsus honorifice de Bembi stilo locutus , si1 im ipse errorem & in epistola sexta Centuriae ad Italos , & in fine Taciti , & in Defensione posthuma ingenue consessus est, magnique & oratoris & historici nomen immortali genere laudum exornavit. Si tamen alterutra in parte delinquendum est, minus offendit aures , qui uni plus justo adhaeret , quod aliena quidem , sed inter se similia conjungat , quam qui ex multis
aetate, ac dicendi forma diversis nullo modo cohaerentia suffuratur. Jam vero ultima caussa afferenda est , cur auolescentes multa legant; quam imam si probatis c videte quantum tribuam sapientiae vestrae cedo vobis in re tota , puerosque nostros dux ego atque auctor in magnam bibliothecam statim duco. Hoc nihil est aliud quam
49쪽
modus legendi ita velox , ita praeceps , ut singulis diebus singula volumina percuris
rantur : Unde tantum existit ad eloquentiam comparandam adjumenti , quantum ad historiam ex eorum peregrinationibus , qui citatissimis equis quotidie feruntur . In quo ego aetatem illam non reprehendo ,
quae impetum sequitur ac levitatem sibi propriam , utque ejusdem loci, ita ejusdem libri cito satietate tenetur . Illos reprehendo, qui levitatem istam laudando fovent,
putantes magnae cujusdam esse virtutis multorum scriptorum nomina recitare : siis quidem nihil praeter nomen tanta velocitate legentibus haerere potest . Sentio me Oratione ipsa ducente, ad eos delapsum . qui sibi persuadent, & ubique praedicant , hujus artatis 1tudia, studiorumque famam Iibrorum titulis & indicibus contineri. Lsti si sapiunt, tota concidit oratio mea, in eoque laborandum est unice adolescenti , ut mature incipiat per bibliothecas cursitare. Itane vero patiemini , Auditores , futilem hanc doctrinae speciem in sapientissima civitate jactari, ac vobis obtrudi λ Impune ergo oratores laudabit, ac reprehendet; poetas , & historicos pensitabit ; des Philosophis, de Theologis, de Iurisperitis
sententiam seret, qui gravissimas facultates . prima Scriptorum pagina definierit y Est aliquid respondere posse de Plutarchi nomine & patria; quot in tomOS eius opera distribuantur ; quis quonam sermonae verterit; quis primus , quis postremus edi-
50쪽
derit; quis Anglus, aut Batavus variis lectionibus illustraverit : sed quod interim vacat ingenium nobilissima hominis pars , malim haec in bibliopola , quam in viro litterato requirere . Video enim quam sit dissicile haec omnia praestare , quae totam hominis vitam occupant; nec tamen illa omittere , quae utilius & honestius occupare possunt . Non eo sane consilio pueros nobis vestros tradidistis: non huc spe. iant cogitationes illae, labores, impensete, quas eorum caussa libentissime suscepistis, ct suscipere nos Una Vobiscum tantopere vultis. Est aliquid supra librorum titulos, quo contendatur ; sed illud ejusmodi est , ut in tanta legendi celeritate deprehendition possit. Immorari oportet rebus singulis ; idem submissa voce legere, idem elata ; quodque semel legeris, iterum saepiusque repetere ; & cogitatione vehementissima in tuam quodammodo naturam tranS-
ferre . Si enim lectio ad imitationem instituta est , imitari vero nihil est aliud , quam similes eorum fieri , quos nobis ad imitandum proponimus; certe non cursu, sed mora longissima opus est , ut illorum dicendi genus modo in universum , modo Per partes singulas meditantes in nobis ipsis altissime defigamus. Ita si legat adolescens, Vix unum, aut alterum latinae linguar Scriptorem ad multam aetatem evolvet nec erit nobis a librorum multitudine revocandus. Non alia, credo, caussa primi illi attritae latinitatis ac paene sepultae reparato-