De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

sidiis , Tullianum illud dicendi genus em-cere potest quod tantopere commendatur . Hoc scilicet ab hominibus non tam miti sidere natis, aut excultis frustra requirimus , qui , ut carmina edant saepe optima, orationem tamen, cujus non est , nisi aurium sensu definitus modus ac numerus, ostendent sortasse nullam, quae Lati-

na dici possit. Vos igitur, adolescentes , quibus in Italia natis atque altis illud in-1uper accedit, quod in Italiae parte nobilissima , & ad animi cultum opportuni stimaerudimini , pergite strenue in hoc curriculo, ut majorum vestrorum laudem retineatis . De bellica Italorum virtute nihil sane ausim pronunciare e sed litteras quidem certe non amisimus. Commigrant ad nos

quotidie callidi homines pecunia instructissimi , & praeclaram illam Musarum supellectilam , optima volumina nobis abri in Piunt o artes etiam ac disciplinas paullatim abducturi alio , nisi studio ac diligentia resistitis . Vestrum est communis patriae in famam ac splendorem ex tanto periculo eripere , vestrum luctuosam calamitatem ab hoc solo , a nobis , a Vobis ipsis prohibere ; ut omnes intelligant Romanum imperium Italis auferri potuisse , Romanas litteras non posse . In

vos conjecere oculos , Vos hortantur atque

impellunt parentes pro Familiae honeitate , cives pro Reip. gloria , magistri. pro Scholae fama , sed in primis Antistes Eminentissimus pro Religionis caussa,

quae

32쪽

AD GRAMMAT. I q

quae cum litterarum caussa conjunctissima est.

Edita est Patavii an. III 3. deinde alibi, addita hac Auctoris Epistola AD LECTOREM.

Rationem hanc cum haberem , non defuerunt, qui crederent , me no-

a moliri , ac de Grammaticis studiis hoc in loco mutandis cogiatare . Id me coegit orationem 1 am is pis committere , totamque consilii mei

rationem fu caussam patefacere . Nec igitur is ego seum , ut tantum posim ;nec si maxime possem , rerum nostrarum conditio quippiam de meteri instituto mutari pateretur . Pueri enim δε re omnes, qui huc accedunt, Grammaticen attigerunt; nec jumat curriculi flamtem emenses rursus ad carceres, no a

B a pro

33쪽

o RATIO I. proposita methodo, re care . Praetem quamquod nihil unquam tanti erit , ut me ab ea docendi consiuetudine am cet , quam diligentissimi Societatis Patres usique tenent , Emanuele Amaro duce. Cum enim acutissimo ingenio Vnri jumentutis recite instituendae mias omnes ac rationes scrutati , unam δε-nique illam intenerint , quam Italia omnis amplexa est , quid nos in tanta mirium imbecillitate nomi conemur ' S

tis erit , si duritores sapientissimos , quantum labore gy solertia possumus, prope sequamur; desperantes post tot tantosique conatus 1n eniri posse meliora .

uid igitur , inquis, in oratione isthac

tua de Grammaticis blateras ' Ego

ro nihil dixi , . nisi exercendi stili gratia : in quo si quid peccatum est , cur

non illi peccarunt , qui injustitiam, qui muscam , qui quartanam , qui asinum lauda erunt ' Non est sane idem intimili hominum conmictu reprehendere aliquid , ηυ laudare ; in Academicis e ercitationethus est prorsus idem. Euod si cui forte aliud agens persuasi, aut per

34쪽

AD GRAMMAT. II suasisse mirior, Latinam linguam non ex in linitis Grammaticorum praeceptis , sed ex meterum librorum lectione .s imitatione comparandam esse , nolo ego ilium tanquam in media arma des,

tuere . Itaque eum caussa Commenta- V postriolum de Latinis Scriptoribus Orationi η,

aiungo , ut qui sint ad legendum es imitandum probatissimi, ex singulorum

classibus facile intelligat. Duae porro cum sent dimisiones celeberrimae, quarum umna a quadruplici hominis aetate, altera a metallorum gradibus peti solet , nolui tibi omnes Grammaticorum pugnas de illis narrando, immens e lectionis G-dium asserre ; sed quod optimum d xi , in prima fere Andream Borriachium , in secunda Otium, miros clarissimos secutus sum . Utrum mero a

liquid praestiterim , praeter describendi

patientiam , malo te ipsum judicare . Verum cui haec ' Non illis certe , qui librorum Prooemia cum legerint , satis habent magnoque supercilio in re ita,

stes compitis de re tota disceptant sed unis illis, qui du patienter legunt , sty

35쪽

aa ORA ΤΙ Ο Ι. sapienter Iudicant, ese humaniter monent . Horum aliquem si nactus si ro , de graculorum motibus non ιώ rabo . Vale

36쪽

AD HUMANITATEM

Oratio II.

Pueris ad Latinam eloquentiam insommandis nocet librorum copia.

Ut Grammaticorum insidias hoc ipso ex loco deprehendere praeterito

anno conatus sum,

si recte sentio, deprehendi , non satis videor commissae nobis juventuti consuluisse, nisi ad Humanitatis studia progredientem manu veluti ducam , nunquam ab ejus latere . nisi universo confecto curriculo , discessu-xus . Quamvis autem ingens praestantissimorum hominum numerus', qui optime docent, & scribunt optima, nihil reliqui fecerit , quod ad alendos puerorum animos pertineret ς suus tamen est: & copiae motabus , nec tam saepe animal humorum inopia , quam nimia quadam redundantia conficitur . Neque vero mihi tantum tri- buo, ut putem posse me, qui nihil ferme possum, utra peccetur in parte, remedium

adhibere ; sed tamen squid est a nobis incommune scholarum bonum conferendum, quemadmodum suscepti muneris ratio non

37쪽

postulat modo , sed etiam flagitat, multo quidem mihi videtur esse facilius detrahere inventis supervacanea, quam addere necessaria. Nam serere arbores , disponere, laetificare non est nisi agricolae peritissimi ;stolones amputare, & inutilem fruticationem cohibere hominis est in re rustica vel mediocriter exercitati . Ut igitur de Grammaticis cum agerem, satius auxi pro virium mearum infirmitate ablegare prae,cepta multa, quam nova excogitare , ita

Humanitati non quid adjiciam, hodierna luce laboro, sed quid potissimum inani propagatione subortum sine invidia praecidam. Quoniam vero delicatissimis hujus aetatis auribus nihil libere dicendum est , nihil ex vetere illo Romani sermonis ingenio . quod a principis terrarum populi gravitate profectum tum deniquo in hanc barbariem degeneravit, cum ad blanditias &adulationes traductum est, ea nomina tR-cebo lubens , quae jamdiu tacito animi sensu devovi , & in ultimas barbarorum oras amandavi. Non est tutum, Auditores , mihi credite , non est tutum quibusdam scriptoribus diem dicere , & siqua

peccarunt, ne multis noceant, fortiter constanterque patefacere . Nemo est eorum tam lutulentus , nemo tam desertus &abjectus, quin plebem aliquam , plebisque

Tribunum inveniat, cujus Voce , ac paene armis per summam legum & actoris injuriam judicio eripiatur . Fruantur , per me licet, fortuna sua, regnent in scnolis, impo-

38쪽

AD HUMANIT. 2s

imponant discipulis ac magistris , legantur , recitentur, describantur : non esi ut shominum benevolentiam amittere velim , simultatesque gravissimas tam levi de caussa subire. Quod unum arbitror sine periculo fieri posse , dicam in universum, ais criterque contendam, pueris ad Latinam eloquentiam informandis librorum copiam in primis ossicere : proinde non esse conditione ulla permittendum, ut extra principes Latinitatis Auctores evagentur. Utinam Patavinis parentibus eam prolem Superi donent , quae vel a teneris librorum studio teneatur , quod omen est in reliquas aetates sane praeclarum : sed utinam etiam magistris omnibus eam mentem injiciant , ut pueris ad instituendum sibi comcreditis librorum multitudinem mature lauis dent, sero concedant . Id ego nostris solemni more quotannis denunciabo, si modo a vobis in praesens obtinere potuero ,

ruemadmodum spero , ut quae ex animoico , & confirmare aggredior , suffragio

vestro comprobetis.

Si quid ego mihi non brevissimi temporis experientia comparavi, ut de primaraetatis studiis judicare possim , in duo feta me genera distribuo: primum est eorum , qui Grammaticae cursum vix emens , ac litterarum veluti dulcedine praegustata, libros undique impense conquirunt , iisque

se totos dedunt; alterum eorum, qui invita Minerva nati, librorum genuS omne, non secus atque ovis lupum , aversantur .

39쪽

Medium enim aetas illa prudentia omni destituta nihil agnoscit. Utrumque sane vitium est ἰ, sed alterum illud, quod ex Musarum odio nascitur, insanabile : primum vero etiam Optandum, modo adsit peritissimus docendi artifex , qui frenos adhibeat , qualis fuit Isocrates in Theopompi

Cie. 3. concitatione temperanda . Quod siquis exE. istis librorum amatoribus in eum magi-' strum incidat, qui per se currenti stimulos addat, cujusmodi sunt ubique multi , pejore futurus est conditione , quam qui in ipso Grammaticae limine libros omnes ejuravit . Quandoquidem hic sibi uni detriamento est , ille multos mortales inficiet ,& in erroris commvolonem doctrinae fama perducet. Si enim , ut Callimachus aj

Ath. bat, μεγα βιβλίον μισγα κ is , quid illum ex

naeus multis magnisque libris colligere putatis, ζΤ' ' Auditores, qui simul aetate , simul judicio infirmus nondum satis aera lupinis distinguit ζ Ipsa profecto memoria , qua solet pueritia valere plurimum , ipsa, inquam , memoria facile omnia sine ordine ac sine delectu recipiendo nocebit , si modo non scitulum blateronem , sed oratorem instituimus . Cum enim hominis animus ex earum rerum contemplatione , quae inmemoria reconduntur, duci fere soleat ad parienda similia, nonne ille consula pariat ac perturbata necesse est , cujus memoria non thesaurus, ut a Tullio dicitur, sed tale quiddam sit, quale Poetae finxere chaospSit oratio sublimis & exaggerata, sit V

40쪽

ra , sit gravis , sit callida , sit verborum ac sententiarum floribus refertissima si caret perspicuitate, quae prima est: dicendi

virtus , nec in animos hominum penetrabit , nec artificio capiet , nec rationibus vincet, nec assectibus permovebit . Atqui ego perinde loquor , quasi puer multa legendo, multa discat tum bona, tum mala , quod nequeat ex imbecillitate judicii delectum adhibere. Nimis equidem egi liberaliter, nimio plus concessi, quam opotateret . Pejora Mndique arripiet, probabit, exscribet, memoriae mandabit , & ut in vacua rebus mente altissime infixa , quandiu vivet, retinebit. Amat enim aetas illa convenientia sibi , vana, levia , ludicra , in verbis novitatem , in sententiis fucum , in tota oratione tumorem & audaciam . Iacet Cicero , si cum Seneca compares sserpit Virgilius , si conferas cum Statio ;friget Catullus, si Martiali opponas : uno verbo non rem & veritatem , sed col res & pigmenta consectatur . Quid veros in fabulas illas forte incurrat , quas Uulgo Romanenses appellant λ quid si in quadrata quaedam carmina , cubica, retrograda λ quid si in elogia , anagrammata, acrostlaha, summa cum Latini sermonis verecundia non multis abhinc saeculis in Latium importata λ valeat, inquiet, omnis antiquitas frigida , meticulosa , sne animis, sine spiritu, sine fruge: perierat Latina lingua , nisi cum Romanis periisset :nunc demum revixit venusta, florida, elogans a

SEARCH

MENU NAVIGATION