장음표시 사용
401쪽
DISPUTATIO XVII. Ad Philosephiam
lui de valetudine scribunt , ii serestudiorum ac litterarum Osores , nos tamquam male sanos accusant , quod diebus serventissimis non solum non cessemus , sed etiam operam laboremque intendamus . Videlicet non intelligunt, nostras has exercitationes adeo nihil incommodi habere , nihilque molestiae, ut & a Latinis ludi, & a Graecis χρλ hoc est otia , sint appellatae . Quod enim incommodum esse potest in tecto conclusoque loco , & ad 1olem a Cendum praeclare comparato cum lectissimis viris sedere , de rebus pulcherrimis Conferre sermones , ingeniosas disputationes audire, modo Poetae optimi , modo oratoris, modo Philosophi cogitata percipere , sine ulla denique aut certe sine magna corporis contentione insitum a nais rura discendi desiderium suavissime explere ρ Numquid , ni ita esset , tam multa ingenia, tamque praeclara minimam quamque invitationem acciperent , tanto silentio ac favore adessent , ne ipsum quidem interrogandi monendique officium recusarentp
402쪽
rent R Vobis enimvero injuriam faciunt , nobilissimi Auditores, qui nostrum hoc consilium damnant talibus suffragiis probatum :nisi quod qui ita loquuntur , sibi ipsis potius injurii sunt, quod ostendant, non mindo se litteratos non esse, sed omnino quaesit litterarum ratio ac natura, qui locus ac tempus, ignorare. Quamquam mihi quidem nihil aliud quaerendum est, quam quid jubeat Princeps Eminentissimus, cujus auspicio studia nostra reguntur: neque enim aut ille jubere potest, nisi opportuna, aut nos incommodum reputare debemus, quod ipse nobiscum patientia tam insigni suscipiat. Illud unum hodierna exercitatione molestum fore video , quod ab hac ingenioli mei infirmitate manabit: sed tamen siquam vim ac significationem habet, quod vulgo fertur , nihil ita esse in provincia philosophica monstrosum , ut Omni prorsus auctore careat , videor mihi in campo tam lato posse aliquid , si minus probandum , at certe serendum.
SI ego nunc vestris ornatus beneficiis gratias agere velim , haec ipsa beneficia non satis cognoscere videar I aut mihi plus assumere, quam vel aetas , vel imgenium , vel exiguus hic dicendi usus pati possit. Silere autem me neque loci consuetudo sinit , neque mehercule si sineret,
403쪽
ipse mihi tantae debitionis conscius qu sescere possem , δἴ sine ulla mei in vos studiiarque observantiae significatione discedere. Ergo quam beneVolentiam in. ipso certaismine adhibuistis , sola voluntate nisuque contenti , eam nunc quoque suscipientes , satis habete, me omnem prorsus gratiae referendae rationem persequi , quamvis pro mearum virium infirmitate nullam assequar. Id ego te in primis oro atque obsecro , Princeps Eminentissime , cujus beneficia cum plurimi faciam, doleo vel maxime nullam mihi esse facultatem , qua tibi voluntatem hanc meam aut privatim probare possim, aut in hac publica luce patefacere. Fruere virtute tua, quae ipsa per se magno viro debet esse satis : ego enim , quod unum valeo , tam excellentis ornamenta animi perpetua cogitatione complectar, ossicio colam, praedicatione amplificabo.
DISΡUTATIO XVIII. Ad quamlibet disciplinam
Iquando nova potuit publicae eXer- citationis species in palaestram litaterariam afferri, nunc certe neces se est; tum quia veteres nimio Vulgatae usu , & interdum etiam dolo foeda-
404쪽
tae pristinam dignitatem aliquo modo amia ferunt , tum quia tanta est eorum hominum copia , qui sui periculum in hac luce facere cupiunt , ut nisi plures uno die producantur , quotidie civitatem commoia vere oporteat, & a ceteris occupationibur abducere . Ergo dimicationem illam , in qua unus versari solebat, duce aliquo ejus ingenium vocemque regente, nunc tres
subimus , sed partem singuli suam , lat ribus plane nudis, sine Magistri praesidio ,
ac sine illa confidentia opis, quae alios munire consuevit, & adversus tela omnia,
undecumque mitterentur, confirmare. Neisque vero tantum audemus , ut credamus
posse nos viris praestantissimis cum laude resistere; verumtamen hac ratione declarandum publice fuit, nihil minus propositum fuisse nobis, quam ut nova hac disputandi forma dissicultatem & periculum
defugeremus. Nunc vero quis ita in nos iniquo animo erit, ut cum videat in hac acie adolescentem nulla re nixum , nisi suo qualicumque ingenio, non faveat humaniter , moaicisque contentus bona cum
gratia dimittat λ Id quidem ab omnibus, sed a te in primis speramus , Princeps Eminentissime , qui ut nos viresque nostras perquam exiguas optime nosti, ita aliud nihil postulas , nisi ut satis animorum sit
ad res dissicillimas suscipiendas. GRA
405쪽
SI, quod Aristoteles ait in secundo Rhe
toricorum libro , verecundum est saepius beneficium ab eodem accipere, quan- ea nos obrui verecundia debebimus, qui vos tam saepe logis nostris obtundimus, &rerum minimarum judices constituimus p Enimvero si perturbatio haec, quam etiam Virtutem nonnulli putarunt , laudabilis in juvene est, habemus abunde , de quo n his ipsi gratulemur: sin autem ne ipsa quidem , quod ex vitio Oriatur , culpa caret, videtis quo loco simus. Sed nimis haec philosophice: valeat Aristoteles potiusque nos ad F, ossiciorum magistro Ciceroni tradamus, qui animi ingenui putat , cui multum debeas, ei piarimum υella debere . Quo plura in nos consertis , eo plura eXpectamus et nimirum quod ipsi vos beneficia vestra ornare debeatis , nec aliter Ornari possint, quam si novis beneficiis cumulentur. Hoc Vero tu ne monendus quidem es , Princeps Eminentissime, nisi quod , ut Ovidianis versiculis
Titst. sui monet ut facias , quia jam facis, ille
406쪽
DISΡUTATIO XIX. Ad quamlibet Disciplinam
gnes fere , qui in arenam descendunt, adolescentes, suarum virium periculum publice facturi, carmen illud obsoletissimum praefari solent, magno se timore percelli , nec ultro accedere , nee satis pro negotii gravitate paratos. Quae omnia quamvis ex usu dicant, non quo3 ita sentiant, attamen reipsa saepe probant, vera esse, quae dixerint; & in magnam invudiam magistros adducunt, quod Icaris istis alas adjecerint; eosque nondum latis firme repentes volare coegerint , ut, mutitis 1mpune ridentibus , deciderent . Itaque ego non dissitebor , periculum hoc quam tumcumque est, quod sentio quam si grave, hoc, inquam, periculum totum me suscepisse sponte mea , alacriter , promte , animose suscepisse: quod non credo tamen ab ullo reprehendi posse, nisi ab eo, qui putet , aetatem hanc laudis stimulo carere portere , tamdiuque in umbra delitescere, donec annis extrusa, quemadmodum P - Qui cio Latroni contigisse ferunt, solis novitate hallucinetur . Aio etiam, me tantum
407쪽
mihi praecepisse temporis, quantum ad rem dissicillimam comparandam satis esse duxi; nihilque omisisse diligentiae , nihil laboris, aut studii , quod publica experimenti ratio postulare videretur : quod non ita a vobis accipi debet, ut mihi egregium aliquid prinstandum sit, cum de indultria polliceri possim , de ingenio non possim . Fere autem contingit , ut in hujusmodi certaminibus Plus multo natura valeat, quam diligentia ; quia plerique non tam saepe animadvertunt , quid dicatur , quam quo spiritu ac voce dicatur . Uerum quemcumque tandem exitum habitura res sit , ea me primum cogitat ne consolabor, ouod mihi ipse non defuerim; deinde quoa eorum me judicio commiserim, qui res aestimare prudentissime solent. Noli, Princeps Eminentissime, tantam hanc adolescentis fiduciam Condemnare : nam cum mihi potissimum ob ea , quae dixi , necessaria est , tum omnibus nostris turpe existimo, quippiam timere, te patrono . I ac ego fretus publicum disputandi periculum subeo, non valde reputans, quibus Viribus, quove ingenio , sed tantum quibus auspiciis sub
SI quam magno coepi animo , tam e iam magno persequi coepta potuissem, jam non ego vobis gratias agerem , sed
408쪽
vos mihi potius pro vestro in bonas artes ac litteras studio aliquam iratiam haberetis . Non enim dubito , quin libenter audiatis quidquid in hac urbe vestra ad juventutis eruditionem institutum est , quoties judicetis, non fucum vobis fieri, non scruta venditari, non picas produci . At cum in ipsa acie multo mihi majus periculum fuerit , quam procul aspicienti ante tubas appareret, sentio me vobis inis genti beneficio obstrictum , quod leviter hiaterantem in re gravissima aequo animo tuleritis , nec silentium modo , sed favorem quoque ore nutuque Vestro praebueritis. Scilicet haec summa nostri hujus caeli ac soli felicitas est , ubi homines ad humanitatem facti, litterarias omnes .eXercitationes boni consulunt, nihil ab ullo
requirentes , praeter conatum & voluntatem ; ut non solum in primis subselliis , sed etiam in secundis , ac tertiis, qui o do est rerum omnium , aliqui sedeant . Tibi vero, Princeps Eminentissime, si me excusem , prosecto videar imponere V luisse , quasi vero non tuos noris miniis meque scias, quantum quisque nostrum in iis disciplinis, ad quas tuo se judicio contulit, praestare possit.
409쪽
DISPUTATIO XX. Ad quamlibet Disciplinam
Iquod est ab ingenua timoris professione praesidium , id certe nobis debet esse paratum , qui hac in re omnino fingere nequimus , callidoque verborum artificio animi securitatem obtegere. Nihil de schola dico, quae, utcumque m levoli criminentur , certe postrema non est : at nos qui sumus , bone Deus , ut cum lucem hanc aspicimus , non valde
timeamus p Putatisne fieri posse , ut tam notae infirmitatis adolescens in hoc ingenii sui judicio cristas tollat , fidentiam mstentet , sibi blandiatur λ Attamen personam hanc ipsi nobis imponunt principum
scholarum proceres, qui praeteritis diebus ex hoc loco disputantes cum se in omnem timoris humilitatem abjecerint, aut abj ctos significaverint , illud est reliquum ut nos tenuissimi homines audere incipiamus,& in locum ab illis desertum commigr mus . Adsumus igitur animorum fiduciae. quo pleni : abeant veteres illae querelae de nimia gravitate loci , de rerum dissicultate, de judicum supercilio ; nihil de temporis
410쪽
poris angustia doleamus, nihil de virium tenuitate ; nulla sit ne minima quidem timoris significatio: sileatur indecorum illud
atque humile .verbum . Viri sumus . Vos facite, Auditores , pro Vestra humanitate, ut alii, qui deinceps accedent , eXemplo nostro spiritus sumant, majorique alacritate mandata vestra capessant.
ULtimus hic labor est: quin munera, Gratia, landis Rut laudetur opus, si pote, claude bene. Tum Dea trina mihi et quid numina n stra fatigas RO bone, Verborum , desine, munus erit.