장음표시 사용
381쪽
UTor jure meo, dum carmina bina re
Hoc alias pretio munera vestra tuli.
DISPUTATIO VII. Ad Dialecticam
Ix egressi Rhetorico ludo, neo dum satis, quid sit syllogismus Enthymema tenentes , in hanc arenam prodire jubemur,& Dialectici personam sustine. re. Scimus totum hoc discrimen valde leve videri illis , qui crassiore Minerva rerum nomina capientes, Dialecticos parum abesse a Grammaticis putant ; quod utrique de
verbo ac nomine, eorumque recta inter se conjunctione plurimum disputent. Neque vero noς tam abiectos homines Grammaticos judicamus , ut eorum societatem rein
formidemus I praesertim si illi ad nos accedant , quemadmodum Scioppius fecit , cum suam illam Grammaticam PhiloQphicam scripst . Ne illud quidem inficiabimur, utramque hanc facultatem in re te Vi
382쪽
vi occupari, modo ipsi nobis ostendant, Ie-ve aliquid esse , animi sensa recte formare& efferre. Sed bona illorum venia dicam; siqui sunt , qui ita sentiant , vereor ne inis enium habeant ad Logicen non satis i-oneum : nam vel minus apte cogitant , vel sua cogitata infeliciter exprimunt. Nos ex quo coepimus hoc in pulvere exerceri , tantum videmus , ut nunc demum homines nos ego cognoscamus, ratione & iudicio praeditos, ad cogitandum naros, & ad ea, quae cogitamus, mutuis sermonibus imter nos conferenda . Quam misera est eorum conditio, qui nondum eo pervenerunt , ut disciplinae hujus tam divinar usum re utilitatem intelligant i Ille se cinquit Fabius libro Instit. Io. c. I. profecisse friat, cui Cicero υalde placebit. Quod ille in arte dicendi valere putabat, ego ad nostram hanc cogitandi artem exigua mutatione transferre soleo , ratus hunc esse primum adolescentis progressum ad philosophica contendentis , si Dialecticos libenter audiat . Neque enim distiteor , ab oratoriis& Poeticis studiis ad haec nostra venientibus omnia videri strigosa , exsucca, frigida , molestiarum plenissima . Itaque qui Porro pergit, & perspicit intra corticem , ille nimirum Philosophus est , vel Philosopho proximus : qui nihilo plus capit ,
quam Grammaticus , vocemque omnem ,
cujuscumque sit scholae, aut magistri , ex sono & strepitu judicat, is redeat ad Priscianum. Sed de aliis nimis multae ad me A a a ipsum
383쪽
ipsum venio , de quo in primis hodiernexercitatione judicium ferri debet. Equidem nihil habeo , quod pollicear , ne illam quidem , quam omnes ceteroquin hoc in loco iactare solent , voluntatem & industriam. Ipse enim mihi vehementer diffido ; & quamvis intendam vires omnes , attamen cum reputo , quam longe absim ab eo fastigio , in quo laus philolophandi sita est , non solum nihil in praesenti a deo , sed vix animum majoris aetatis expectatione sustento . Si ullo umquam tempore fiet, ut aliquid possim, hujus certe diei r
cordabor , quo die mearum Virium pericu- Ium facere incipio , & ex vestra erga nos benevolentia Omen capio.
SAEpe fatigantem repulit me Gratia rnumquid Non satis est , inquit, munera velle dare ἐ
384쪽
Ad Metaphysicam P RO OE M I υ M.
j Am ibi sumus , ubi mures serorum rodunt ; cumque superioribus diebus videretur nobis praeter modum dissicile privati ludi Iabores sustinere ob eas rerum ambages, in quas more atque ordine hic annus in- Currit, nunc in publicum discrimen vocamur , de eo responsuri , quod nondum satis , si libere omnia fateri licet, intelliis gimus . Videte igitur, Auditores , quantum nobis de vestra bonitate polliceamur; quae certe nisi tanta esset, non nos solum
ab hac luce abstineremus, sed illi etiam, qui modestiam hanc nostram contemnere solent , suaque ingenia Musis opponere . Gravo enim est loci hujus judicium , tum Datura sua , quia publica judicia omnia periculi plena sunt , tum Vel maxime . quod aemulatione regitur , iique de nobis in praesens judicant, de quibus nos postmodum judicabimus . Quod tametsi non cadit in omnes, satis tamen multos complectitur ; estque ejusmodi , ut infinitam cogitationem accedentibus injiciat , metruque sollicitos faciat. Verum haec in uni A a 3 versum.
385쪽
versum . At mihi praesertim multa time da sunt, qui si me cum ceteris conseram, vix hiscere audeam , nedum in eodem stare ordine , eadem subire certamina , &provocantibus ex aequo respondere. Attamen sua voluntati quoque debet esse laus; quae quidem in nobis quanta sit, vel ex eo cognosci potest, quod in hanc dimicationem Venio , a qua me ceteroquin ingenii viriumque infirmitas valde deterret.
NIl est , cur Vobis obtrudat Gratia
Quae conata alias , non dedit aequa sa
Dsumus homines in hujus spem Ecclesiae crescentes , ut aliqua de Sacramentis disputemus , vestroque judicio longe gravissismo subjiciamus . Quid nobis statim , Aristotelis alumni , molesti estis ΘQuid negotium exhibetis , quod res ma-
386쪽
teria conflatas praeter fidem & modum extollamus , & ad animos purgandos per miracula nimium nobis familiaria perducamus ζ Comprimite vocem stultitiae indicem : Vos profanum vulgus extra sacrarium estis ; satis curarum habetis, si tandem aliquando statuere possitis , utrum culices ex putri , an ex ovo nascantur . Sua se quisque provincia, suis finibus conistineat; & quoniam nos pro nostra aequitate nihil a vobis de vostris papilionibus quaerimus , vos quoque nobis hanc veniam concedite, nisi fallimur, admodum debitam , ut divina oracula sine invidia proferre possimus . Quod si minus acuto ingenio praediti videmur, non ideo tamen Contemnendi sumus, tamquam ad caelestes -inflatus minus idonei , quippe satis comstat , su pera mysteria fere semper simplucibus & ineruditis patefieri ne, scilicet humanum ingenium nimio plus sibi tribuat , & cum Diis ipsis Gigantum more pugnare velit . Accipite igitur, Auditores numanissimi , quae nobis de Sacramentis dici posse videntur , & facite pro vestra auctoritate , ut multi nobis scholae hujus
GRatum carmen erit, siquod nunc Graistia pangat: Gratius at vobis, si fleatur, erit. Λ a 4 DIS-
387쪽
Ivi nandi ars a Chaldaeis , a g Graecis, ab Etruscis , a Romanis ipsis magnopere culta,& inter religiones habita , - jam ad Circulatores in s rum abiit , nec nisi fatuae plebeculae cim dulitate sustinetur . Ut autem locum ibium miserum, quoquo modo potest, tueatur , maximam sui partem abdicare coacta est, auspicia, ostenta, oracula, somnia;& in paucarum rerum maximeque sideis rum observatione industriam suam continere . Hinc magnum sibi nomen adstivit Astrologiae; quo quidem non tam seipsam nobilitavit, quam nobis Mathematicis, qui astrorum scientiam , omnemque rationem, qua oriuntur & occidunt, studio complictimur, injuriam intulit . Nimirum in eo se putant commune aliquid habere scholae nostrae ridiculi Agyrtae, quod nos quo Jue ' nbres , ventos , tempestatesque praeicimus ex vario stellarum motu , praesertim vero ex Solis Lunaeque accessu ac reis cessu : sed nos quidem necessarias caeli Conversiones commutationesque conside
388쪽
rantes , Certa ratione ducimur , ut qua dam fieri oportere dicamus , quae nisi fiant , naturalis rerum cognatio aissolvatur necesse si . At quid habent sideracum thesauri inventione conjunctum, cum amicitiis , cum civili, aut bellica gloria , quae tibi credulo viro cerdones isti pollicentur ρ Non sum nescius , praedictiones quoque nostras a quibusdam rejici, atque adeo studium omne rerum caelestium conisdemnari : etenim aiunt, quae supra nos , nihil ad nos. verum hoc nihil est aliud, quam mala malis curare . Ingenia hominum suapte natura divina, & altissimis r bus contemplandis idonea , quo nequeunt corporei sensus pertingere , non sunt ita opprimenda , ut vel ipsos infra oculos , quibus caelum spectare concessum est, d
primantur . Sibi ipsi injurius est , qui de parte sui praestantissima tam humiliter coisgitat . Nos hac in re quid sentiamus, &quatenus, paucis habete vos pro vestra sapientia totam hanc dissertationem te
GRatia, praeterito faciebas disticha cursu,
Ut solita meritis munera lege dares. Nunc duplica generosa modos, tetrasticha PangesIpla etenim novitas muneris instar erit.
389쪽
Ut hunc exercitationum ordinem instituerunt, numquam proselio Moralem disciplinam cum Theologica conjunxissent, si reputassem, in haec demum tempora incidendum , quibus nihil esset utrique commune. Nam in illa quidem ingenium vel exiguum loco ipso nobilitatum satis et licet ; in hac promtissimi quoque homines Iacere coguntur, & tamquam in abditum detrusi delitescere. Neque enim rerum judicia ex rebus ipsis hac tempestate fieri solent; sed ex praejudicatis quibusdam opinionibus, ex fama, ex rumuscujis, e rum denique malitia, qui se callide vendia
tare , populumque ducere noverunt. Τitius moralia traciat : ergo bonus vir , nescit litteras . Quid si ingenio magno si δquid si Canonicos ac Theologicos libros quotidie volvat quid si gravia quaeque studia Moralibus adjungat Θ Μoralia tractat , satis est ut despiciatur . Equidem ,
Auditores , cum haec aliquando cogitarem,.quovis mihi potius , quam in hanc schoe. lam eundum putabam ubi si vel maximelab
390쪽
laborarem , nullus tamen perpetuo viderer. Verum cum vos audissem , vestramque hanc rerum distributionem diligenter animadvertissem , aliam vobis inesse mentem cognovi , quam quae temere circumfertur; meque ad eam facultatem libentissime contuli , quam vos infra unam Theologiam collocandam judicatis. Utinam vero quod de nostra facultate dico, de ingeniis quoque dicere possem ; tantumque nos intelligentia valeremus , quantum Moralis scientia dignitate valet . Sed & modestia quadam jubemur de nobis pauca polliceri , &revera infirmissimi sumus . Nihil est opus multis, siquidem & a prima pueritia unus quisque nostrum ex hoc loco suarum virium specimen dedit , & patientiam V stram suis nugis saepissime exercuit. Id uium tibi dicemus , Praeses Illustrissime , nos , etsi mira proferamus, nullo modo posse molestissimi temporis taedia levare rverumtamen ea cogitatio levabit , quae tibi
in mentem revocet, cujus nomen ac per
Nos quoque bis gemino solvemus caminine grates, Moralis Pindo non bene nota cohors. Quid vos conatum , Vates , ridetis in nem λNempe pares vobis nos facit ossicium D IS.