장음표시 사용
371쪽
PRimus ego, Charites, posco mihi munera Veitra, Queis ornem faciles in mea vota viros. Siqua negare placet, postrema negabitis olim. Ossiciosae animae non bene prima negant.
Ouidem fore non putabam , ut qui alios ridere soleo , quotiescumque de suae disciplinae difficultate tam multa praedicant, ipse quoque ad hunc scopulum appellere deberem, aliisque ludo esse. Videlicet id mihi proponitur ad disputandum , utrum futurum fuerit , ut Deus bum Um naturam sibi adbuceret , si Adam mn peccasse te estne, ut nobis tamquam in facili negotio blandiamur Θ Si in iis cognoscendis, quae facta sunt, tantopere alii sudare se atque algere dicunt, quid reliquum est , ut ego dicam, qui in ipsa divinae voluntatis arcana penetrare jubeor, atque adeo voluntatem ipsam quodammodo pringredi,
372쪽
ET GRAT. AC Τ. ' 339 gredi , quidque fassiim fuerit , si non Ncisset quod fecit, divinare φ At enim illi,
qui se unos Τheologos putant , & locum tam gravem numero ipso defendunt , in hac si disputatione privatim ac publice frequentissime iactant. Ego vero Theologicam hanc multitudinem lacessere nolo. sed tamen multitudo est . Utinam tam bene cum litteris ageretur , ut Theologi multi esse possent . Quotidie disputant , non quidem ut veritas tamquam ex aeris lapidisque conflictu expressa refulgeat, sed Ut exire volens, suoque ingenio refulgere, harbararum formularum tenebris plusquam Cimmeriis obruamr . Qui in hoc sibi persuadent positam esse disserendi laudem, nihil debent reformidare . Ego qui alio specto , ad haec tam recondita aegerrime accedo ; veritus scilicet, ne per ambaam ingenii mei non solum nihil promam hac luce dignum , sed ea ipsa , quae plana. ac lucida sunt, aliqua umbra deformem . Caiavete vobis diligenter , Auditores I cavete nobis : neque quidpiam abire sinatis, quod temere excidisse videatur.
GRates , Μusa , reser, dixi: tum rediadidit illa: Non est seminei Numinis istud opus. DIS
373쪽
Ii gravissimas controversas auis
dire quotidie soles , N N ,& pro tuo iure disceptare , miraberis fortasse, quid nos
tanto rerum ac verborum apparatu ludicrum certamen im
stituamus , quo demum consecto , nihil victores supra victos referant i totumque negotium vanis gratulationibus definiatur. Verumtamen si reputabis , per fictas has pugnas eo denique perveniri, ubi tu tantopere emines , hoc est ad veras & solidas recte iudicandas , sollicitudini huic nostrae non solum veniam dabis, sed auspicia qu tamquam rei gravissimae praebebis . Quamquam nihil in Theologico pulvere leve est, ipsaeque illae exercitationes, quas reliquae facultates umbra regunt , & d mesticis parietibus concludunt, si a The logis suscipiantur , ex re ipsa dignitatem capiunt, & magnorum virorum praesentia dignae sunt. Itaque ipse me tibi potius excusabo, qui neque ingenio ita valeo , neque viribus, neque usu , ut rei non mxiguae gravitatem coram Principe sustinere pos-
374쪽
E GRAT ACT 36r possim . Video enim , quam dedeceat in.eptire , ubi qui praeest , dignitate & lapuentia conspicuus , sua quadam luce subsellia ornat , magnamque verecundiam dicentibus & audientibus offundit. Sed pro. fecto si tum denique appellare te debeo, cum paria tibi eniti potero, tardius id aequo , aut numquam fiet . Interim quae possunt a me proficisci, qualiacumque sint, humaniter excipe : nam ita quidem uer , ut ad majora confirmatus aetat in audendo praegrediar ', eaque tibi offeram , qum tuo nomine & patrocinio quadanimus db sna , his vero longe meliora judicentur.
Audisti facilis; virtus haee Principe di.
Muneribus nullis allicienda venit,
375쪽
londum satis molestia illa deposita , quam ex Theologica exerciratione cepistis, N N,l ecce vos iterum Ecclesiastica historia in hanc arenam adducit , de se suisque alumnis judicaturos. Nempe plurimum . sibi scholae nostrae de vestra sapientia & humanitate pollicentur, quae se vobis singulae publice commendant,
nullaque tantorum calorum ratione habi-ra , aures vestras obtundunt . Ea quidem est studiorum nostrorum ratio, ut bis diebus absoluta, aliquam sibi quaerant ex publica luce commendationem: nisi tamen cum primum patientiae vestrae periculum secimus , tam nobiscum benevole egissetis , nemo profect6 nostrum ausus esset rursus descendere , Vestrumque animum , renovato Certamine , pertentare . Tametsi nova haec mercitationis species , insolitus rerum historicarum apparatus , minime msitatae de antiquissimis temporibus quaesti nes nonnullam habere videntur jucunditatem , quam illae fortasse non habent
gregiae quidem ac divinae , sed tamen valde
376쪽
disputationes. Verumtamen de re ipsa utcumque sit , de me quidem certe nihil polliceri possum , nisii tenue atque eXiguum I tum quod nemo est , qui in tanto difficillimarum rerum discrimine audere debeat tum quod ego minime omnia um ad audendum factus , non modo solem ac pulverem , sed etiam umbram timere soleo . Quid igitur λ Scilicet tantum mihi esse in te praeudium intelligo , Princeps Eminentissime, ut praesentia tua confirmatus animos sumam , magnoque me sive ardore, sive impetu in certamen conjiciam. Τu nobis si faveas, nihil est aliud , quod laboremus; nec vero favere non potes , ubi tuos videas in magno periculo positos ope indigere.
wnera non possunt aequa tibi lance rependi: Munera non debent lance minore dari.
377쪽
crarum litterarum studia vocatus sum, fortunam incusare cc pi , quae me in altum repente compulisset , ubi magnam vutae partem modico fructu jactarer , nihilque mihi perdiu appareret , alli pontus Saetber . Exiguus quidem codex ad discem dum offerebatur; at eum ajebant multis abditisque linguis descriptum esse , quas simul omnes , terribili nescio quo nomine Polaglotta vocabant, aeternisque voluminibus exaratas ostendebant. His addebant &Biblia magna, & Criticos Sacros, oc Cornelium a Lapide , & Tostatum, & υgmnem , & Sylveistam , & Lorinum, & alia multa Scriptorum nomina , qui non libros, sed bibliothecas ad nostras animulas satigandas ediderunt . Dii boni, quae tum me cepit desperatio.l Parui gravate quidem, ut fit , sed tamen parui , quoniam ita n cesse erat . Quid tum postea λ Cum paullo longius processissem, facile cognovi , omnia initio ad fallendum composita suisse;
nihilque studiis nostris planius esse, si recte instu
378쪽
instituantur . Linguae multae sunt, sed valde sibi similes : interpretes prope infiniti, sed eadem fere recoquentes: volumina immensa , sed succus mediocris , & ex uno in aliud minima varietate decurrens : uno verbo , si methodus non desit, omnia in medio posita & expedita . Neque vero haec dido , quod putem posse me in hac exercitatione facili negotio praestare : jam enim fateor ante tubas, non esse mihi propositum , ut contentionibus emineam , a quibus me & voluntas , & exilitas lat rum, & verecundia quaedam paene rustica cogit esse alienum . Sed haec ipsa , ut fp ro , imbecillitatis pudorisque consessio ab ea me culpa liberabit , qua se multi plus nimio sibi fidentes hoc in loco contamia
MUnera non refero : nimirum senore nullo Illecti nobis munera vestra datis.
379쪽
Cce nos vulgatae Scripturae Ino terpretes , ut nobis quidem videmur, satis industrii, ut aliis
nescio quibus , desides & ignavi . Sunt enim quidam nimii obsoletarum linguarum admiratores, qui nullam diligentiam probant in sacris lititeris adhibitam , nisi Graecos & Hebraicos codices complectatur : quorum opinio si quidquam habere momenti debet, videtis
quodnam judicium non dicam de Scholasticis scriptoribus, sed de ipsis Sanctis Patribus ferendum sit ', qui omnes , praeter Hieronymum, Hebraicis litteris caruerunt, multi vero etiam Graecis . Equidem non intelligo, qui fieri potuerit , ut Deus optimus Maximus in medio Latio religi nis sedem constitueret, nec tamen vellet ad ejus mysteria explicanda Latinas litteras esse satis . Latinus igitur erit supremus religionis Antistes atque Interpres, Latinae ejus constitutiones , Latinae sacrificiorum formulae, Latinae preces ; liber vero ille, unde haec omnia fluxerunt, per quem maxime constant, ad quem unum tamquam ad
380쪽
ad lapidem Lydium exigenda sunt, intelligi ex toto non poterit , nisi ad Graecos& Hebraeos confugerimus λ Siqui tantum ingenii habent atque otii, ut multarum linguarum cognitionem comparare possint, afferant per me licet ad Vulgatae Scripturae studium non Graeca solum & Hebraica, sed etiam Arabica & AEgyptia ; sed
a nobis tamen nihilo plus requirant, quam quantum potest Latinus homo ad sacrorum Bibliorum interpretationem divina Providentia vocatus . Nam quod de fontibus ajunt, inde puriores latices fluere , quam ex rivis, id a D. Hieronymo petitum esst, cujus aetate minus aliquanto depravati erant Hebraici Graecique codices , Latinus vero nullus designari poterat in magna Interpretum varietate, qui pro Ce to haberetur. Nunc universar Ecclesiae decreto quidquid erat in antiquis illis fontibus auctoritatis , in vulgatam interpretationem derivatum est , ut jam nec perviis cacibus Hebraeis , nec levibus Graecis ad nostram institutionem indigeamus . Haec habui , quae hodiernae exercitationi breviter praefarer , ut a veteri accusatione me
meosque aliquando liberarem : quod superesst, in judicio vestro conquiescimus , cui sano tantum tribuimus, ut, si jubeatis, a
proposito susceptoque consilio statim discedere parati simus Aa GRAE