Phosphori Austriaci De gente Austriaca libri tres. In quibus gentis illius prima origo, magnitudo, imperium, ac virtus asseritur, & probatur. His praemittitur Methodus legendi historias & adjicitur Appendix de nobilitate, ac officio curialium

발행: 1665년

분량: 630페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

quingentes uti Deum ascimi maximis,ctior e -- dis injuriis,on--bisque, quas Christi mi minime ferre ἀebent, eum ipsos omnibus in loci , ct apud omnis generis hominas Dei glarimnsemper in oeulis o conuba necesse sit, ct ipsum Deum compa umqua eon nisi Nuare quippo Demn Udantur,quis se ui.e- ρο t,non sponunt,qui illum tam erudelite impatim , ae eonvitiis disii orant. Et si ,

Amico avertera injuriam amicui debet, quantor

sis Chrimani laboraraten intur, uta Christo metimetet et iam rapulsent . illata ibi injuria vindisti

dxi rami Itaque Hispani Lusitanique totistis provinciis, in quibus trophaea merunt, nihil antiquius sibi duxerunt, quam ut Deo duce,Christianam religionem in iis, multo

suo sanguine sancitam fundareint. Franciscus a Uictor Theologus plane eximius,& Salmaticensis academiς prςclarissimum aliquando decus, releel. . seel. 3. asserit , quod ais pontifex istis daminium inbem universum non re at , potestatam taman ha-ὸeat in temporalibus, in ordina ad spiritualia, eum ad eum spectat,ut in totum orbem Evangelii Mina propagatur,potissimum curare proinis, eum Dbus piritualibus ita expediret,potuisse uiam, solii Eispanis Christiana eligionis propagationem com

miti retaliis eandem, atq; adeo commercia eum Inos,interdicere.Ne nimirum, ubi maliis r inciis pom est concurrerant,aut invicem quadam amula rima sese imperirant, aut seditumibus exortis, reest usu

322쪽

Gente Austriaea. Pars IL

semis religionis negatur a./-quillitate pertην rant scit fieret,ut a fide nostra barbari abhorrerent. Praura inquit cum primipe Hispani sui au- spiriti sumptibus, primi omnii in Indias navigaris sustuerint, an feliciter novum Gemi venerint justum est, ut sa peregrinatis aliis interdi--turi, ipsisolum in miisse intur. Plures ille titulos ibid. refert,eosque legitimos,quibus barbari in ditione Hispanorum venire potuerunt.Nos hic illos consulto praeterimus.

Divisio navi Orbis intor stellanosis Lusitanas. Porro cum inter Castellanos Lusitanosique initio navigationum istarum,uibusdam insulis, exorta esset controver-a,placuit eam ad Alexandri L Pontificis arbitrium relarre. Is ut cap. XIX. diximus= Cosmographorum judicio, constituta ab Aquilone per meridiem versus occidentem linci, quicquid ad orientem terrarum reperiretur, Lusitanici juris esse jussit, quicquid ad occident et inite lanici

Non erat ea sententia contentus Joannes

Lusitaniae Rex , millequedi sexcentis milliaribus ab Africa,tineam istam versus occidentem trahi magis postulabat, nec renuit Ferdinandus Catholicus , alibi tum bellis implicatus. Quae postea dissicultates extiterunt,facit e sunt sopitae. Heut Aust l. Vt Inc.XIV dc XV. Facs

323쪽

Fam autem tam audaci orbis terrarum divisiones, Castellani Lusitanique, felicibus auspiciis, novas terras insulasqueinve lnire, religionem Catholicam disseminare,& Regum suorum .imo Regis sui, i ho die omnium Hispaniariam vit unus, in stri cus imperium non desinunt amplifi lcare. Qui de eorum jure dubitat , legat Francis a Uictb Alex. VI diplom. Osor. Meteil.&alios.

De Regno Navarrae Ius Frauiae Reguim

SUperest , ut nunc enarremus , quod

cap.XiV. Omisimus, qua ratione,Navar .rae regnum , subierdinando Catholico,

Regno Castellae unitum sit, quod seqq.d

Est autem Navarra Hispaniae Regio,

cujus pars praecipua trans Pyraeneos mon ltes, A in ipsis montibus, altera cis montes Galliam versus Metropolis Pompriona, seu Pompejopolis est. Antiquitus Reges suos habuit tum Romanis, postea Gothis paruit, tandem LMauris quoque, ut aliae in Hispania regiones, occupata Garsias Ximenius,qui ue successbres, Mauris paci tim ejectis receperunt, aestum duces suoscum

324쪽

Gente Austriaea. Pars II. in a

cum Arragonia habuit, usque ad Ennicum Aristam , qui primus Rex fuit, Navaseram cum Ariagonia ad posteros transmisi. Inter hos Sandius major, divisis inter filios regnis, Garsae Navarram assignavit, quem multi alii secuti sunt, a nobis noc loco 'on

recensendi.

In hoc morrae regnum , ius suum, Franciae Reges ita astruunt. Carolus III. Navans Rex , filiam unicam , E L nora Castellana, Blancam habuit. Hanc Joanni Ferdinandi , Arragonum Regis filio , ea lege conjugem dedit, ut si illa vivis ante eum excederet si nullae essent ex eorum conjugio proles , ipse in Regno successor esset administraret. Joannes igitur post mortem Carolii socii sui , Navam Rex est renunci tus, ex Blanca conjuge , filium unum Carolum , filias duas mancam: Leono ram sustepit. Carolus mortua matre Blances, ut sibi regnum assereret, bellum patri movit, sed fiustra. Obiit ipse immitura morte ante patrem , inem regno depellere temtauerat Blanc filiarum una donatu mo rima , Henrico IV. Castellae Regi -- psit altera Leonora Gastoni comiti Fo-no. Et haec mortuo fratre Carolo, stroreque Blanci, cum sola regni haeres esset,

325쪽

a Tractatus is Augustissis

Ioanni patri successit, factaque R inamaritum Ginonem R em fecit. Ex eorum conjugio extitit Gasto, cujus filius Phoebus fuit.Ex Phoebo geniti Fanc, scus Phoebusat Catharina cille brevissimo tempore sub aliorum tutela vixit texit, post cujus fatum Catharina soror Navar-rae Regnum lueres adiit, & Ioanni Alber- to nupsit. Coronatus hi Pampelonaefuit,de ex C. Maarina conjuge Henricum Albertum filium susterit Henrico data uxor Margar ni, Francisci I. Galliarum Regis filia,quae ei Joannam peperit , unicam Noarrae R gem.Joanna Antonio Borbonio nupsit; &hi parentes fuerunt Henrici Borbonii,ejus nominis IV. Galliarum postea Regis,cujus filius Ludovicus XIII. hujus filius Ludovicus XIV. hodie in Francia gloriose ac feliciter regnat. In hoc legitimae successionis ordine , jus suum Franciae Reges Co stituunt.

C o P in XXV. Porro Ioanni Alberto circa annum

M. D. XII. Ferdinandus Catholicus Ar-ragoniae castellae Rex , avarue R guum his de causit ademit. Julius Pontifex

326쪽

cum cognovisse , Navarrae Regem Ecclesiae hostibus favere dc patres Pis ni conventus, hostes suos, omni benevolentia auxilioque complecti, re cum Cardinalium senatu communicata, Albertum Na-varrae Regem, Gatharinam Reginam , sententia sua Anathemate ritu Christiano vinxit, Regno excidisse declara vit, dc ad illud oecupandu principes alios invitavit. Pronunciata Romae sententia fuit,ra: Calend. Mart diploma ad Ferdinandunt Catholicum in Hispanias missum, ut Pontificium decretum exequeretur. Is sub Marti finemPetrum Hontanonium misit , qui Reges ossicii sui admoneret, I saperent, cum Gallo rationes non miscerent , neque suis , neque Ecclesiae hostibus fave' rent, aut Per fines suos transitum darent. Utriusque rei Henricus eorum filius in Castellam ablegaretur, certa conjupi spe icu Isabella autCatharina Ferdinandi neptibus Honestissima erant haec postulata, sed Navarraeus Gallicis fretus opibus, si quid adversi incideret nimo feroci repulit, r-dinandi amicis molestus fuit, delectus inditione sua habuit. Ne id faceret, monebat eum Ribera limitum illorum praefectus, sed frustra. Ita Mariana de alii referunt. Igitur Ferdinandus,ut Albertus ad saniora consilia 'vocaret, Albano mandatiun Μὴ dum.

327쪽

dat, ut Navaream invada, qui nihilcu e tui, frustra resistente Alberto , Regnum universum occupavit. Constern . tus ea jactura Albertus, inopsque consilii, facturum se, quaecunque immarentur,

per legatos promittit breve responsum , daret regnum ,- filium obsidem, donec sociale bellum , Ecclesiae dissidia com- Ponerentur. Hoc respons uriti in bertus in Galliam descendi , multa conatus, sed festuna licem successiim i vidit. Ita Navarrae' etium Pontificia sententia Hispano cessit. Nec id novum plures enim olim Reges Apostolicae sedis decreto , ditione sua

spoliati sunt, quos extrema meritos furiali carmine Pontifices devoverunt, jure sacro maledixerunt. De ea potestate disputandi locus hicnon est; morem istum m i*ςs exemplis suis dederunt.

Gumerantur plures -- perditi Na-

SEd non una causa perditi Navarrae regni fuit; haec altera est. Ferdinandus adjustum bellum profeeturus, transitum ab Alberto Rege per Navarram petiit, viam nimirum

328쪽

Geste Austria . Pars II. a r

nimirum jure Gentium cunctis mortaliabus communem. De damno abunde cave

bat, de innoxium iter suum esse volebat. Negavit Albertus , sed arma tenemii omnia dat, qui justa uuat viam vi sibi fecit FG-dinandus, Regnum invasit, tenuit. Exempla in lacris voluminibus sint,quae divinum, de naturae jus ostendunt. Seon Amorrhaeorum Rex Israelitis in terram sibi promimm tendentibus, transitum ne 'garat , Moyses divinitus admonitus Regnum invasit, possidendum Israelitis tr didit Iudas Machabaeus superatis Gala ditis victor, cum in Iudaeam rediret, nec aliavia esset, transitum per urbem Ephron nulli nociturus petiit. Petitioni ejus portas clausas Ephronitae objecerunt a Iudas urbem aggreditur, uno die nocteque una oppugnaces expugnat; caesis deinde virilis stirpis omnibus, urbeque sp iata, per abjecta mortum um cadavera transit. Fortassis etiam occultum aliquod hac in re omnipotentis Dei judicium licet u secari. Fuerunt Joanni Arragono Navarrae Regi, ut supra retulimus, filiaeduae, Blan- canatu maxima , Henrico IV. Castellae R i nupta, di Leon a quae ad nuptias. Gadonis comitis Foxani transivit Leonora cum videret, sororem saam ab Henrico Rege naturae vitium repudiatam, ut regno

329쪽

regno potiretur, statae cum marito, in municata, veneno eam sustulit

Patrato scelere vix dies quindecimis mavitGasto, nec diu post obiit Leonora. Horum filius Gesto, & Gastonis Phoebus , non diu vixerunt Phoebi filius Francissem Phoebus, in ipso aetatis flore vitam amisit, superstite Cassiarina sorore quae Ioanni Aloeno nupsit, cuiremum Hispanus utemit, uanouam avulsum Hispaniae membrum, Himaniceiteruinco --xit. Ita patrum scelus in quartam uique stirpem vindicavit Deus , per bmnes patrati parricidii amnes, eorumque posteros, pervagata caelestis ira , haud longo temporescenas a singulis improbae cupiditatis exegit, ut ait Mariam. Quid, quod etiam Blanci, prior Henrici IV. Castellae R. uxor, jus sium certa voluntate donationeque in Castellae Reges transtulit' Ita nonnulli scriptores tr dunt. Quid, quod Germana FGona, Ferdinandi Catholici uxor Navarrae' gnum , in quodjus praetendebat Gast nis Namurni friaris in locum, Carolo Austriaco, Castellae, Arragoniae jam Regi in conmites ea Augustano cesi sic id etiam quidam scribunt, nec suspiscines fides deest. Sed ego hic supersedeo; videat, qui certissimum HispaniaeRegum

330쪽

Gente Uriaea. Pars II. et sjus cognoscere cupit, mi Anton. Ne bric. bello Navarn Comment videat Navarr. qui manifestissimis illud rationb bucasi riuac confirmat.

CAPUT XXVII.

Obitaret Aostriata a ream lima successione. CErte Austriaci, non sine legitima successione , a Ferdinando Catholico usque ad Philippum IV per parentes in filios continuata, Navarram obtinuerunt. Judex sit illo, qui tempora seculaque commutat, qui regna evertit fultatque , qui regnum de gente ingentem, cum libitum est divinae ejus voluntati, transfert. Utr que gens Hispanorum Gallorum, belli cupida est, inter eas, nescio quo fato, nunquam satis convenis Pyrenaeis montibus eas disjungi multi expedire sudicant. Hos certe terminos natura iis posuit. Modo tamen divinas urante providentia, est populi utriusque felix concordia, &concors amicitis,in bonum matris nostrae, Catholicae Ecclesiae, in ruinam haereticae

pravitatis , in solatium afflictae, bellisque

exhaustae Europae Faxit Deus, ut perennur, ut principes Christiani, generali hoc tempore pacis, ubi Aquila praesidet

SEARCH

MENU NAVIGATION