In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

& in genere, quae videbantur Ecclesiae Christi non tam

necessaria, quam utilia fore. Caeterum . secat autem Lucas Euangelicam suam historiam in duas partes, nimirum in facta, & dicta, hoc est in opera, & doctrinam, quemadmodum & discipuli illi ad Emauntem migranistes, dicunt: Fuit loquuntur autem de Christo vir Propheta, potens in opere & sermone coram Deo αhominibus. Porro, opera quae Lucas putat, sunt praecipue miracula , videlicet quod Iesus restituit aegrotos fanitati, quod caecis visum reddidit, quod leprosos mundauit,&id genu reliqua. Haec enim doctrinam Christi confirmabant : unde etiam ad illa subinde prouocat, dicens: Si mihi non creditis, vel operibus credite. Nomine autem doctrinae intelligit Lucas omnes Christi sermones &disputationes. Restat nune ut inuestiis

gemus quod ait Christum discipulis suis praecepisse, hoe est, nonnihil in mandatis dedisse,&hoc per Spiritum sanctum. De praeceptis non opus est, ut multa verba incassum fundamus: nam illa apud Lucam nostrum, & reliquos Euangelistas satis exposita sunt. Α-pud Matthaeum legimus Christum sic discipulos suos,

postquam a mortuis resurrexerat, allocutos fuisse: Data est mihi omnis potestas in caelo & in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, & filii, & spiritus sancti, docentes eos seruare omnia, quaecunque mandavi vobis. Apud Mareum in haec verba loquitur. Euntes in mundum uniuersum, praedicate Euangelium omni creaturae. Qui crediderie& baptizatus fuerit, saluus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. De his ergo & smilibus praeceptis. Lucas loquitur. Q Aod vero dicit Christum per spiritum sanctum hoc ipsum discipulis suis praecepisse, ideo

dieit, ut intelligamus mandata Apostolorum non contemnendae auctoritatis esse, nec Christum aliquid per iocuum vel etiam perfunctori ἡ cum Apostolis suis egisse. Mandata itaque Apostolis praescripta, non humana sunt commenta, non vana vanorum hominum somnia, sed diuinissima Spiritus sancti oracula. Quod si ita est, sicut plane est, quisquis Apostolorum mandatis contradixerit,non hominis, sed plane Dei aduersarius esse

12쪽

probabitur. Hinc illae Christi sententiae: Qui vos, inqui t. audit, me audit: dc qui vos spernit, me spernit. Non possum mihi temperare, quin & illud admoneam, quod Lucas non contentus dixisse, Christum nonnKlla mandasse Apostolis , nisi adderet & ipsos Apostolos iam antea ab ipso Domino electos: ut scilicet iterum intelligeremuς Christum nihil fortuitu cum Apostolis suis egi Gse, sed omnia praemeditato. Ad hoc enim, iam olim elegerat Christus discipulos, ut post suam ipsius ascensonem illi vicem ipsius in terris agerent, praedicando, baptizando , miracula operando , & reliqua quae Apostolici sunt ossicij exequendo. Addit Lucas: G ib- in pra-buit seipsum vivum post passionem suam in Vmitu argume tis,per Les quadragiota apparens eu, a loquens de regno Dei. Modis omnibus confirmada primum erat fides eorum,

per quos Christus decreuerat admirabilium gestorum

fidem fieri m Irtalibus. Horum caput erat, ut persuaderetur omnibus, Iesum Christu vere mortuum pro mundi salute, verE reuixisse tertio die: non imaginario corpore, vel spirituali qualia sunt angelorum corpora: sed eodem illo, iam tam e glorificato & immortali, quod mortale gesserat in terris, quod exanime conditum suerat in sepulchro. Proinde non satis habuit, semel exhibere se rediuiuum discipulis suis. sed frequenter illis apparuit per quadraginta dies, hac de caussa commoratus in terris Nisi enim resurrectio Christi certόeonstet, nihil constabit in Christiana religione. Si Christus non resurrexit, inquit Paulus, inanis est praedicatio no stra, inanis est & fides vestra. Et si Christus non resurrexit, nec mortui resurgunt,& qui oppetierunt pro Christi nomine, perierunt. Si deniq; Christus non resurrexit, pr secto non ascendit in caelum, nec sedet ad dexteram patris nec misit suis Spiritum sanctum: immo pseudopropheta est, ut qui multa vana pollicitus est. Et quomodo alios a morte exusti tabit, qui semetipsum suscitare non potuitZ Ad hanc igitur declarandam resurrectionε, Christus per quadraginta dies multis apparitionum argumentis usus est, ut patet ex Euangelistis,& ex Paulo. Sed quoniam haec nota sunt, non putamus necessarium hic prolixius agere. Quod vero Lucas testatur Christu eum

a iij

13쪽

discipulis suis locutum fuisse de regno Dei, probe obseruandum & ponderandum venit. Loquutus est enim cum illis de regno Dei, ut eiusdem rationem plene intellige-Ient,ne carnale & mundanum arbitrarentur futuru, sed spirituale, aeternum,& diuinu. Quis enim nesciat, quam

pueriliter Apostoli senserint de regno Christi Sed haede re non ita multd post. Obserua autem hic Luca quidem assirmare, quod Christus de regno Dei locutus fuerit cu luis Apostolis: sed quae vel quomodo locutus fue-zit, non aperuit: unde & ex hoc loco intelligimus Christi facta & verba, non omnia esse ab Apostolis vel Euangelistis onscripta. Quod non ideo adnotauerim, quasi aliquid temere ab ipsis sacris scriptoribus sit neglectu: sed ut illi pudefiant qui nihil probare volunt, mu quod

expressis vex bis in scripturis contineatur: quum tamen ipsi multa nobis obtrudant, que apertissime cum diuinis scripturis pugnant. Sed haec alias: Et conuescens pracepit eu ab Hierosolymu ne discederant,sid expectarent promissio

discipulis suis, postquam deuicta morte resurrexit, comα disse, non solum Euangelistae, sed etiam Petrus Aposto- Ius in Actis testatur. Marcus enim sic scriptum reliquit: Nouissime autem recumbentibus undecim, apparuit Iesus, &c. Sic apud Lucam in Emaun te agnoscitur ex fractione panis. In Ioannis Euagelio fauo mellis vescitur, Masso pisce: hae enim manducatione, redivivi corporis

sui veritate probare voluit. Sic puellae illi a mortuis per

Christum reuocatae, cibus datur: & Lazarus ille quatriduanus mortuus, inter conuiuas Simonis recensetur. Igi tur quum Dominus suos congregasset,ac euidentissimis argumentis, recuperatam suam vitam testatu seci siet, in

mandatis dat discipulis, ab Hierosolymis ne discedant: led expectant promissum Patris, quod hic per Christum

promi serat. Hete omnia ex Euangelica historia magis patent. Sic enim in Lucae nostri Euangelio legimus, dominum Iesum discipulis suis dicere: Ego mitta promissum patris mei in voi: vos aut e sedete in ciuitate, quoad usq; anduamini virtute ex alto. Aod vero promissum patris Dan, I . attinet, in Ioanis Euagelio legimus frequentissima pollicitatione de Spirixu sancto. Paracletus Spiritus san Au s, quc mittet pater in nomine meo, liquit, ille vos doce-

14쪽

bit omnia, Si suggeret vobis omnia,quxetaq; dixero vobis: Et iteru: Cum venerit paractetus quem ego mittavobis a patreὶ spiritus veritatis, qui a patre procedit,ille testimoniu perhibebit de me, &c. Et rursum: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare mo. do. Clim aute vetierit ille spiritus veri tatis, docebit vos

omnem veritatem: non enim loquet ut a seni et ipso sed quaec anque audiet, loquetur, & quae ventura sunt, an nunciabit vobis. Hae igitur est pro inlisum patris, ui

mirum copiosius donum spiritus sancti quod donum pater caelestis, per filium suum dominum nostrum, discipulis sanctis promiserat. Ait enim ipsos debere expectare promissionem patris, quam, inquit, audistis peros meum . Neque enim audierunt Apostoli hanc promissionem a patre, nisi per filium Iesum Christum seruatorem nostrum. Vnde alibi loquitur Christus: Sermonem quem audistis, non est meus, sed eius qui loqui. tui in me patris . Et diuus Paulus in Hebraeis testat ut Deum, qui olim locutus fuerat multifariam, multisque

modis in Prophetis, nobis hisce nouissimis diebus locutum in filio, per quem fecit & secula. Iam quod vult eos expectare Hierosolymis, ideo fit, quia Euangelii verbum primo omnium debebat praedicari in Hierusa lem, iuxta quod scriptum est: De Sion exibit lex, Morbum domini de Hierusalem . Obseruandum hoc lo- ei, Christum non emisisse discipulos suos sic rudes ad euangelizandum, sed eos i pios priusquam mitteret donis spiritus sancti perfecisse: vnde nihil agunt errones quidam, qui semetipsos ingerunt ad functionem administrandi verbi Dei, hoc solo freti, quod primi Apostoli fuerint idiotae, & nullius secularis doctrinae. Sed

Quae vel qualis fuerit differentia inter baptismum. quem Christus & huius Apostoli contulerunt,& inter baptismii Ioanis, comodiori in loco dicemus. Esse en invdigeretia inter illa duo baptismata noratu a, comunis, Ecclesiet sentetia est, quidquid lade sacranaetarit soniet. Sed ad te. Ioanes quide baptizauit aqua, inquit Christ , ad discipulos, vos aute baptizabimini spiritu sancto,nin

a iiij

15쪽

post multos hos dies. Foecuda certe sunt verba Chri sti, nec perfunctoria tractanda. Ait enim Ioanne baptizasse aqua: Schoc nihil difficultatis habet, quoniam haec omnia ex Euangelicis historiis accepimus. Sed an omnes Christi discipulos Ioannes baptizarit,ex Euangeliis certo non liquet. Ex Ioannis quidem Euangelio deprehendere licebit, Andream & Petra Ioannis fuisse discipulos, ab illoque fuisse baptizatos. Sic enim ibi legimus. Altera die iterum stabat Ioannes, & ex disci modo pulis eius duo. Et respiciens Iesum ambulantem, dicit. soti baροι- Ecce agnus Dei. Et audierunt eum duo dascipuli lo-et,at , d θ-- quentem, & secuti sunt Iesum. Et deinde sequitur, Era erat D. e g. aute Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui M'nu , audierant a Ioanne, & secuti fuerant eum, &c. Nec est

Epistota σd dubium, quin omnes discipuli Christi a Ioanne bapti-

Seletιauam. zati fuerint, ne videretur baptismus Ioannis ab ipsis contemni. Et quare di se puli renuerent baptizati λ, Ioanne, a quo Christus ipse baptizari non dubitauit 'Iam vero quod addit Apostolos baptizandos Spiritu sancto , videtur significare, quasi Apostoli hactenus

fuerint expertes Spiritus san chi, quod tamen aliis scripturis porro contradiceret. Sunt enim scripturae, quae Vide-- testificantur Apostolos Spiritum sanctu accepisse an ἀgis. Tra E. te diem Pentecostes:& sunt rursum quae hoc ipsum vi- t. tu Euan. dentur negare. Atqui scriptura secum dii cordare non ιμο. potest, unde sic negotium discutiendum est, ne in.aliquo spiritui veritatis, qui Euangelii dictator est pret iudicemus. In Ioannis Euangelio legimus capite T. dicere Christum. si credit in me, sicut dicit scriptura,

sumini de νentre eius fluenta quae uiuae . Hoc autem, . dixit de spiritu, quem accepturi erant credentes . in eue nondum enim erat spiritus datus , quia Iesus nondum erat glorificatus . Et rursum : Si non abiero, inquit Christus, paractetus non veniet ad vos. Et iam in Actis

. pollicetur ipsos Apostolos baptizandos spiritu sancto. Vnde apparet Apostolos caruisse spiritu sancto ante diem Pentecostes . Sed quis putet illos Euangeliu praedicasse, & miracula perpetrasse, nisi adstante ipsis spiri- itu sanctoi Huc pertinet quod apud Matthaeum legia .mus, Christum discipulis suis dicere Cum tradent vos,

16쪽

nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: Non . enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis . Apertius est quod apud Ioannem legimus , Christum a resurrectione sua in se ma ite in Apostolos, de dixisse: Accipite spiritum sanctum.

Quorum remiseritis peccata, remittentur eis,&c. idi igitur ad hanc scripturarum pugnantia dicemus 3 Nul-l la est pugnantia, si modo non accesserit impia, vel erronea interpretatio. Sic igitur res se habet. Spiritus sanctus in sua substantia nulli hominum datur, sed ipsus gratiar & dona hominibus impartiuntur, & hoc disierenter, pro tempore & caussa. Sic Apostoli acceperunt donum spi ritus sancti per tria tempora, ante passionem Christi, post huius resurrectionem, & rursum post Christi ascensionem: & donum illud semper auctius Sccopiosius acceperunt. Primo acceperunt donum operandi miracular deinde acceperune donum remittendi peccata: postremo acceperunt donum, ut cum fiducia& variis linguis possent praedicare magnalia Dei, sicut

in sequentibus docebimus. Diuisiones enim gratiarum inde .s sunt, inquit diuus Paulus, unus autem spiritus. Recte gou. te. ergo Cregorius Theologus dicit, Spiritus sanctus in lib. 2.ea. 23 Christi d. scipulis, tribus modis operabatur prius, d de haret. per tria tempora: antequa glorificaretur Christus passione: post glorificationem in resurrectione . atque post ascensionem in caelos: Et primum quidem leniter, secundo autem vehementer, tertio vero consummatius,&c. Hactenus iIle, & quide non minus: verὸ quam pulchre In primarenim illa ablegatione discipulorum, dum pollicetur ipsis adfore spiritu Patris cis estis, nullum videmus spiritus sancti symbolum: at dum illis se- cundd impartitur donum spiritus, insumat, leni nimi

rum spiritu in facies illorum . In die: vero' Pentecostes audimus sonum de callo, tanquam venti vehementis:

qua de re suo loco . Igitur quod dominu Iesus hoc ana. loco pollicetur discipulos suos baptirandos spiritu sancto, indicat se ipsis donaturum magna, & copiosa spi ritus sancti dona, quibus nimirum opus habebant ad subiugandum tam pertinaces populosi Christi: leuissinio iugo. Quis enam humanis tanta praesidiis munitus,

17쪽

ta arduae sufficeret prouinciaea Certe nisi fuissent sancti Apostoli praesidio diuini spiritus armati Sc confirmati,

nunqua potuissent, quae perfecerunt, vel confidet et aggredi. sed haec hactenus. Restat adhuc unu, quoi ob

seruatione dignu putamus, nimiru Christu de spiritus sancti missione, magno verbo tu pondere loqui. Neque enim hie dicit: Aeeipietis spiritu sanctu, sed baptizabimini, hoc est perfundimini spiritu sancto. Sic etiam loquitur diuus Paulus de Christo: Secundit sua misericordia, inquit, saluos nos fecit per lauactu regenerationis,&renouationis spiritus sancti, que effudit in nos ab uade, &e. Hue etia facit, quod Christus aput Ioanne spiritus sancti dona vocat flumina aquae uiuae. Postremo promissione sua gratiore facit, du alsirmat donum hoc diuinu non esse ita multos annorii centenarios dis rea

dum: sed non post multos hos dies, inquit, perfundimini

spiritu sancto, Igitor qui eouuenerame, interrogabaut eum, dicentes: Domiue si in tempore boe restitues regu m se ael ZEx

hac discipuloruin rerro gitione facillime cognoscimuI, quam necessariu fuerit, Apostolos opulentiori spiritus sancti dono perfandi. Breuis quide quaestio est, sed quet multa discipuloru Christi, tu ruditate, tu curiositate, tu etia timiditate prodat. Primum enim clim Christus toediebus post resurrectione explicuerat ipsis vera ratione regni sui, dc per spicuὸ docuerat eos, regnu ipsius nosore carnale, sed sp i rituale: occupandum non potentia

armoru & maiestate externa, sed potentia spiritus 1 aaeti,&maiestate praedicationis Euangelii in totum or-.bem terrarum vulganai: adhuc tamen videntur somniare, Iudaeos in toto orbe terrarum super inimicos suos, de omnes gentes earnaliter dominaturos. Meminerunt illorum felicium temporum . in quibus fortissimos ex suo Populo reges & duces habebant. Et misere cruciabantur animis suis, se iam cogi tributarios esse idololatrarum Imperatorum. Caesarum, ac Regum. siue potius Tyrannorum. Cumque iam tantam

omnium rerum. mutationem vident toties de regno

aentionem a Christo. fieri audierunt, nihil dubitant. . quin in breui Iudeorii condicto alia acceptura sit facie. Sciscitamur ergo domine,inquietes,nu. temporc hoc r

18쪽

A. N A ς τ A P o S et o L o R v xt . cit gnum Israeli r num hoc tempore reddes pocipulo Israel regnum illud, quod ipsi per Prophetas to- nussum est,& de quo bacten' tu multa nobis disseruisti stnum hoc die, aut hoc mense, aut hoc anno futurum est, et 1. domamum totaus orbis, iuxta Prophetarum oracula occupentὶ ae maior potuit esse Tuditas in Apostolisοῦ De transatione regna ab Ethnicis ad Iudaeos sciscitantur, cum potius debuis ent Christum percunctari, ouod ipsorum esset officium, quod ministerium,&c. Sed is declaratur, quis sit hominu genius,nimirum ur, etiau aliquando anciderimus in cogitationem spiritualium, statim resiliamus ad terrena: caelestia quide desideramus: M tamen, Manterim nobis liceat temporalibus ad voluptatem uti. Habemus etiam hoc in loco exemplum humanae curiositatis, quae eius est ingenii, ut qu; curandant negligat. quae negligenda sun r, curet: qua de re sta- 'tim ab initio huius capitis nonnihil diximus. Multa ex breuissima haedi semulorum interrogatione obseruanda essent. sed quonia breues esse cupimus,ex multis pauca, eademque potiora colligemus. Primum itaq; hie vide quatum cIcutiat humana natura ad spiritualia nego

tia, si quando sibi ipsi relinquitur, hoe est, si spiritu Dei destituitur: vndh rect E alibi Nicodemo dicitur. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu, no potest videre regnu

quam an speculo,humana tua natura nihil esse ad persolei cndas res diuinas ineptius, nihil ad obediendum verbo

uni tenebrae ad plenu: sed pergat strenue, donec de Dei

rudes suos discipulos alloquatur,q'am amicε illos tractet. Non increpat duriuscae, non iἡ j F-VVςx , sed iubet fluae ad se pertinent euhaa, docetque non referre, sue discipuli hoc, de quo

19쪽

iam quaerunt, ignorent, siue sciant. Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae pater posuit in sua

potestate. Non est vestrum, ad vos non pertinet,nec expedit vobis, ut sciatis quo anno, quo mense, quoue die venturum sit Israeliticum regnum. Pater meus caelestis, omnium temporum x horarum conditor est, Scharum rerum ipsum latere potest nihil: de quae nobis

pro .lesse scit, benigne aperit e caetera quae etiam a nobis cognita vel obessent, vel nihil prodessent, sibi reseruat, nobis vero non aperit. Igitur si quid nos latet, nostro bono latet, nec Dei est inuidentiae, sed potius beneuolentiae, ut qua nobis tantum ea aperit, quae pios faciunt, non quae curiosos. Tu autem hic vide, quam prudenter suasormauerit verba Christus, quamque discipulorum ruditati condescenderit. Neque enim dicit: Non expedit vobis scire, quia quoque tempore paler meus facturus sit, suffecerit me harum rerum cum patre habere noticiam: sed omnia attribuit patri suo caelesti. Haee enim est consuetudo Christi, quod interrogatus a discipulis suis de rebus cognitu aut non neces-1ariis, aut etiam ipsis scitu pernitiosis, reiiciat quaestionem a se in scientiam ac potestatem solius patris, idque eo facit consilio, non quia ipse id quod quaeritur, aut

nesciat, aut nequeat, pater enim diligit filium, & omnia dedit ei in manusὶ : sed ut retundat humanam curiositatem, & aqmoneat homines ossici j sui, ne scrutentur ea, quae Deus vult occulta habere, sed inquirant ea, quet ipsis at salutem cognitu, & factu necessaria sunt. PO-tuisset quidem hoe Ioci Christus dicere, &verὰ dicere: Me non latet quidnam statuerit Deus super populo Inrael : nec necesse est ut vos eadem sciatis: sed Laec vicumque vera essent, prae se tulissent nescio quid arrogantiae . Vnde sic temperat orationem, ut nihil sibi praeiudicet, nec etiam ad ipsorum vitia conniueat. Caeterdm,

ut adiiciam & hoe, Deus quem nihil latet, sua occulta consilia aliquando aperit certis hominibus, & certis rem poribus: sic tamen, & multifariam,vi eius rei non possint certi limites praeseribi. Sed hae de re alias. Iam ideamus, quibus verbis con te tui Christus suos discipulos, ne putent se porro negligendos a patre caele-

20쪽

sti. Accipieris , inquit, virtutem superuenientis spiritus sancti in vos ,& eritis mihi testes in Hierusalem,

S in omni Iudaea,& Samaria,&c. His paucis vel bis explicat Christus, quibus xiribus, quo exercitu, quo item

genere pugnandi, discipuli sui orbem debellaturi sint,

obsequioque Cluisti subiecturi. Accipietis virtutem si peruenientis Spiritus sancti in vos: hoc est, ad occupa dos populos,& regno meo lubiiciendos, non inuadctis

regiones ac vi bes virtute carnali, externo robore milia tu, aut exercitu ex hominibus collecto, sed virtute spiritituali,& exercitu caelesti. Mittam enim vobis dona Spiritus S. quae sunt, loqui variis linguis, edere miracula, cognoscere omnem veritatem, habere animum infractum

in omnibus aduersis,& id ranus alia dona. Vide quo podere verborum loquatur. Accipietis,inquit, no habetis a vobismetipsis, sed accipietis virtutem, non alicuius hominis, non alicuius Angeli, sed virtutem Spiritus sancti desupernis venientis. Nam ad hoc munus, quod Apostolis commissum fuit. exequendum, nulla nisi diuina virtus sufficere potest. Sed quodnam Officium Apostoloru Eritis mihi testes, inquit, in Hierusalem,&c. Non admouebitis, inquit, urbium portis externos arietes, non d, si- cietis inuros tormentis vel bombardis humano ingenio consectis, sed eritis mihi testes, hoc est, verbis, non verberibus mundum mihi subiicietis. Praedicatio enim Atestimonium quod de me feretis, id demum erit aries Mbombarda, quibus expugnabitis non solum urbem Hierusalem, verum etiam uniuersam Iudaeam. Adbuc pauca

dixi, adde & Samariam. Sed neque hςc finis erit Imperii

mei. In omnem terram exibit sonus vester, di in fines orbis terrae verba vestra,atque adeo illic erit terminus imperii mei,ubi est terminus orbis terra. Primum quidem dixeram vobis. In viam gentium ne abieritis,& in ciuitates Samaritanorum ne intraucritis. Postquam vero RSatanam,& peccatum,& mortem vici,aliud in mandatis do,nimirum, ut eundo in uniuersum mundum, praedicetis Euangelium omni creaturata. sic tamen ut praedic ndi

Euangelii initium a Hierosolymis sumatis. Quam iideliter porro Christus suum promi sum impleuerit,&quaguauiter Apostoli officio suo incubuerint, in sequenti-

SEARCH

MENU NAVIGATION