In 12. priora capita Actuum apostolicorum commentaria doctissima & luculentissima V.P. Ioannis Hofmeisteri, F. eremitarum D. Augusti. per vtramque Germaniam, dum viueret, vicarij generalis, antehac numquam impressa. Cum indice

발행: 1568년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

bus nobis depinget Lucas noster. Et cumbae dix; ερ, υἰ-

rum. Logh plura locutum esse Christum Dominum eum discipulis suis antequam in caelos conscenderet, ex aliis .Euangelistarum narrationibus satis patet: sed non opus est his, quae per se nota sunt, longius aequo immorari. Apertum est quid hic Lucas velit significare, nimirum, Christum, que Iudaei mentiuntur furto a discipulis subalatum, in caelos ascendisse, dc iam, sicut Marcus in uir, dedere ad dexteram Patris. Eduxit enim Christus disti palos suos post resurrectionem suam quadragesimo die foras Hierusalem in Bethaniam , dc sublatis in altum manibus, benedixit eis. Et factu est,inquit in Euagelio suo Lucas, eum benediceret illis, recessit ab eis, & ferebatur

in caelu. Hanc autem Domini ascensionem non intelligimus aliter factam, qua ut Christus Dominus secunduillud corpus φ suscepit ex virgine, quod crucifixum est quod sepultum, sublatus sit incetium, quod iuxta diuiniaetatem nunqua reliquerat. Sunt qui Ascensione Domini in caelum sic amplectuntur, sic extollunt, ut sub hoc praetextu verborum Christi, veritati reluctentur. De Sacra mentariis dico,qui Christum sic putant in caelum ascendista, v t nobiscum in Sacramento altaris nulla ratione esse possit, nisi omnipotentia dc gratia sua, quemadmoduubique.& semper fidelibus suis adest. Sed nolumus hane

canceri nam mouere. Christus dixit, Ascendo ad patrem meum de patrem vestrum:Deum meum, dc Deum vestrii: Dixit, Exivi a patre, Zc veni in mundum, iterum relin quo mundu, de vado ad Patrem. Hete fideliter credimus, haec constanter confitemur. Idem dixit, Panis quem ego dabo,caro mea est, quam dabo pro mundi vita: Et in nouissima coena antequam pateretur , accipiens panem, quem benedixit,ac porrexit discipulis suis,dicens: Accipite dc manducate, hoc est corpus meum, Scc. An ne Mlixe Domini verba credenda sunt Z Anne qui in illis vera dixit in proximis verbis vanus esse debebit ξ Demus Deualiquid posse,inquit D. Augustinus. εc nos in uestigare nou poste. De fructu dc usu Dominicae ascensionis iam dicendum esset, sed quia breues esse cupimus, negotium hoc in aliud tempus differemus. Caput nostrum assum-

22쪽

ptum est, habet secum nonnulla membra, quae reliqua an terris vel sunt vel erunt, suo tempore sequentur. Si eaurem in caelum ascendit, aut potius , scut Paulus alibi dicit super omnes caelos,non ut nos vel nostra amplius nihil curet, sed ut pro nobis apdd suum patrem caelestem, perpetuus intercessor exastat. Sed haec hactenus.

t runt iuxta illos in vesιbus alb is,qui dixεrunt: mra Ga-blaei, quid latis aspicι ntes incalumὶ b;e IUM qui afumptus 67 a mobis in earum , se memet , quemadmodum vidisis eum euutem in calum. Non mirum est, quod Apostoli hie praedicantur suisse defixis in cetium oculis: quem enim ama

mus, libenter oculis sequimur. Potest intuitus discipulorum in caelum hanc habere rationem , ut si exempluturbationis ipsorum,ut qui putantes se infeliciter habituros absente Christo,turbatis animis & oculis,eum viderunt abeuntem. Nulla enim re magis turbatos legimus in Evangeliis Apostolos, atque dum Christus ipsis loquitur de abitione sua: Vado ad eum qui misit me, ait

apud Ioannem,& nemo ex Obis interrogat me, quo Vadis3sed quia lice locutus sum obis, tristitia impleuit cor est tu m, &c. Sic & in hoc loco haud dubiε turbati sunt ad abitionem Christic unde & adsunt duo viri, consol tuti illos. Fuerunt autem haud dubiὰ Angeli caelestes, quos D. Apostolus alibi ministratorios discipulos appellat, quia fidelibus perpetu δ a ministerio sunt, sicut insequentibus, in historia scilicet Cornelij, audiemus. In natiuitate Dcinini t tabundi adsunt: in instante passione Christum consolantur: in resurrectione apparent,r surrectionis veritati testimonium dantes:& iam adsunt magnifica eonsolatione Apostolorum mentes erigentes. Audiamus itaque ipsorum orationem, magna sententiarum de verborum pondere gravem. Viri Galilaei,

inquiunt, quid statis aspicientes in caelum quid admiramini ad hoc spem culum Zquid aspicitis in caelum, quasi iam actum sit de vobis, quasi iam non posset subuenire Israeli 3 Hic Iesus qui assumptus est a vobis in caelum,

se venici ,quemadmodum vidistis eum euntem in caelu. Videte obsecro quam circunspecte, quam prudenter mnia aletiant. Primo dicunt Ilium, non alium assum-

23쪽

p tum in caelum. In caelum, inquam, assum prum, ne putes aliquod phantasma suisse vel illorum oculos fascino

quodam delusos. Secundo, testantur illum rediturum, neque tamen significant, neque certo praescribunt aduentus diem : nam huius diei certa notitia reseruata estimnaum. sesi patri. Tertio addunt ipsum venturum in ea forma, in EvangeZ in qua assumptus est. Hoc etiam Christus ipse, & post Iba πνὰ l. hunc Apostoli testantur. Abiit in caelum visibili forma, redibit ergo visibili forma: ascendit in nube, redibit er- Mati. 14. go in nube. In Matthaeo legimus, Videbunt, nimirum, homines in nouissimo die, filium hominis venientem in

nubibus caeli, cum virtute multa ac maiestate. Paulus 'ero in priori ad Thessat scribit: Ipse Dominus in iussu dein, oce Archangeli, & in tuba Dei descendet de caelo: αr.Tbus . mortui qui in Christo sum, resurget primi. Deinde nos qui vivimus qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Caristo in aera, & si e semper cum Domino erimus. Et in Ioannis Apocalypsi legimus: Ecce venit cum nubibus, dc videbit eum omnis populus,&qui eum pupugerunt. Vbi ergo adueniente Domino in tanta maiestate, manebunt impij rubi comparebirat peccatores impor nitentes quo fugient contemptores Dei i&iudicii eius ΤSunt enim, sunt pro h pudor multi, qui caseruo illo,de quo Dominus apud Luca loquitur, in corde suo dicunt: Differt Dominus meus reditum & percutiunt seruos & ancillas, edunt, bibunt, & inebriantur. Sunt qui prorsus rident, quicquid de aduentu Christi di

heus iter. Et cum introissent ιn emiaculum, ascenderunt ubi manebas Petros a Ioannes, IVG-s El OCudraas, Philip pus m Thoma/, Barabolomaeus in Matthaeus , Iacobus

phaei, Simon Zilites,m Iudas Iacobi Quae hactenus Lucas ab initio huius lib. conscripsit, videntur magis praefationem, quam narrationem huius operis habere: nam quae sub finem primi libri curauerat, hucusque videtur pauci stimis repetiuisse. Sed utcunque sit, nos ordinem coeptum,de diuino numine bene confisi, strenue prosequemur.Tunc inquit, reuersi sunt Hierosolymam. Qibiunt illi reuersi ὶ Apostoli nimirum. & qui cum ipsis e

24쪽

rant: neque enim putandum est, solos undecim Apostolos ascensioni Domini interfuisse, sed & alios ex Domini familiaribus & discipulis, quos hoc sancto Ascensionis spectaculo Dominus dignatus est Reuersi , inquam, sunt Hierosolymam. Quando ZTunc, scilicer, post assumptionem Christi, & consolationem ab Adgelis factam. Nisi enim tam ingetes consolationes,& a Christo, & ab Angelis accepi sient, quorsum scilicet raptus esset Iesus,&quod esset rediturus sic, quemadmodum abeuntem viderant,nequaquam locum hunc, montem hunc reliquissent: sed potius mente consternati, & pudefacti. existimassent se delusos, ut qui hactenus Christo confisi, iam porro negligerentur. Atqui quum tam iucundas accipiunt consolationes, non diu secum disceptant, non diu in monte Oliveti haerent: sed sicut admoniti suerat a Christo, reuertuntur Hierosolymam, ibi promissum patris, spiritum veri tatis, exoptatissimum paractetum ex pectaturi. Subindicat vero Lucas Apostolos ia animatiores,& corde confirmatiores factos, qui iam omni metu deposito, non dubitauerunt una,&. palam reuerti Hieroso-irmam. Addit vero Lucas quantum distet mons Olivaru ab Hierosolymis, inquiens lios, Apostolos scilicet profectos a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuria Hierusalem, Sabbati habens iter. Etenim certa viae longitu- Diphanias do praescripta fuerat Iudaeis, quam peragere fas est idie docet L .fati sabbati. Licuit autem , iuxta Rabinos Iudaeorum, ipsis non lici isse bis mille pedes Sabbato ambulare. Sic enim testatur D. vltra mensu, Hieron. ad Algasiam quaest. decima. Et alibi quum Do- ram sex L minus dicit, Rogate, ne fiat fuga vestra sabbato vel hye diorum b. me, satis innuit , Iudaeis non licuisse prolixius iter am- buto ire e bulare in Sabbato:& hoc quidem magis iuxta Rabino-pet. 338. rum illorum traditiones, quam iuxta Domini Dei man 'datum. Et legimus quidem in Exodo , Dominum corripientem Iudaeos propter violatum Sabbatum , & di- Exod.rs. centem: Usquequo non vultis custodiae Sabbatum meum, mandata mea , & legem meam Z Videte quod

Dominus dederit vobis Sabbatum , M propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices. de Manna loquitur.) Maneat unusquisque apud semetipsum,& nullus egrediatur de loco suo die septimo. Haec in

25쪽

IO AN . Ho F MEIsΥERVsquam,legimus Dominum Iudaeis dicere. Hi autem dum maxime putant se legem seruare impudentissime transgrediuntur. Si enim verba Domini iuxta literam implε da, gi ad unguem obseruanda sunt, quis dedit Rabinis illis cari porcstatem , ut ad certos lamites legem Domini solii e re con 'ratu Sed haec parerga sunt. Mira res est. Iai dim in eius mosi rebus plus aequo suspersi Hiosi: nos vero plus qudio decet Christianos, temerarii & licenti ossi sumus. Caeterii in ad intermisium ordinem Icue Itamur. Mons Olivarum sicut diximus, non longe erat ab Hierusalem, sicut , bique Euangelia testantur:& ab hoc mole reuersi sunt Apostoli, i lcipuli Domina Hierosoly- mam, ad coena cubim illud, opinor, in quo Pascha cum Christo celebrauerant, priusquam ad passionem accede-Tet. Coenaculum vero,non ideo dicitur, quod in eo coenatum sit, sed dicitur locus in altiori loco domus con- structa, quales apud nostratcs habent domunculas pensiles. Fuit autem proculdubio coenaculum illud amplum& patens, quo esset tantorum Virorum capax. Iam tandem enumerat Lucas Apostolos , praecipuos nimirum Christi discipulos: plurimum enim Iesert illorum nouisse nomina, qui primarii nobis dati sunt a Deo, verae pietatis antistites. Adde quod Lucas hoc loci Christi verba confirmat, quae apud Ioannem dixerat. Duodecim vos Io v I 7' ele , i, & vnus ex vobis Diabolus est. Et iterum : Pater sancte, quos dedisti mihi, ego custodiui: & nemo ex eis periit, nisi filius perditionis. Omnes en Im enumerat, ex cepto unico Iuda proditore. Petrus ter negauerat Dominum, alii omnes a Christo aufugerant,& pastore percusso omnes oves disperiae fura ant: verum recept IS am- . Inis, imm o reuocati per Domin spiritum, in unum congregati , exspectant pro na i ssum patris. Discamus ergo ex hac Apost dilorum resipiscentia , ut ipsi aliquando resipiscamus,neque de quoquam, dum in vivis est,delpe

remus. Sequitur . Hi omnes eriant petieuerantes nani ter in oratione G o cratione cum mulιeribus , m Maria.matre I sis stat rebus eius.

Videmus hoc loci in discipulis Christi magnae obedientiae exemplum. Praeceperat enim ipsis Christus , ut post ascensum eius in caelum non discedetent Hicrosol γ tuis,

26쪽

IO IN ACTA APOSTOLORUM

sdsederent illic, ac expectarent, quoadusque inquantur

irtute ex alto,& accipiant promissum patris. Multa autem erant, quae Ipsos ab Obedientia huius praece pri deterrere poterant, & necesse habebant in hoc oblequio multa discrimina subire. Si enim Iudaei antea non pepercerant Christo tot miraculis claro, sed adegerat eum ad turpissimam mortem : quis discipulorum eius sibi in ea urbe omnia mala obuentura non polliceretur3 Profecto se rebus Iudaeorum stantibus, & Iudaei s sic animatis noro terat Apostolis securum esse Hierosolymam petere:

immo nihil aliud erat, si hominum solum praesidium respexeris) nisi sese praesentissimae morti ob lacere . nihilominus mdiscipuli praecepto christi Obsequuntur & redeunt, qua uis magna suo periculo in Hierusalem. Quid. igitur mali eis accidit Z ecce nec pilus quidem capriis it lorum perit. Cur ita quia ambulabat in vocatione Dei,& in obedientia prccepti eis: & qui iusserat eos redire in Hierusa m. hic etiam curabat, ut tyid illic ver sarentur.

Et profect d, sic res filiorum Dei habet, quod quemcunque Deus destinare solet ad officium aliquod hominum opinione periculo plenum, huic quoque eo ipso ac pollicetur , & praestat auxilium. Vocauit quondam Mosen ad ducatum Israelis periculosissimum , sed qua vocabat,

idem Sc dicebat ego ero tecum Vocavit Israelitas ad desertum quid eis obediet: bus obilitat, aut defuit Zmare vidit & fugit, Iordanus couersus est retrorsum caelu pluit manna, petra dedit aquam, vestimenta ipsorum non sunt detrita,& hostes tato timore correpti sunt, ut ne mutire quidem fuerint ausi cotra Israelitas. Vocabatur Hieis acinias ad euellendas, destruendas,&dissipandas S eradicandas gentes, sed quum agnosceret se imbecilliorem, quam ut posset tantum onus ferre , audit: Ego tecum

sum , ut eruam te , dic. Quin α hi ipsi discipuli antea a a

Christo vocati erant, ut praedicarent regnum Dei, ξίemittebantur sine auro, sine argento, sine pera , & si, ne virga : emittebantur autem sicut oves in medio tu porum. Quid autem defuit eis aut in quo periculo perierunt Z Ecce leuertuntur cum gaudio, & ingenue fatentur, sibi in vocatione sua ambulantibus ni

hil unquam defuisse : sc α iam dum redeuut Hic i

27쪽

rosolymam iuxta quod in mandatis acceperant, nem Gillis obsistit nemo contriadicit, nemo manus eis iniici trsed coeunt in unum, nimirum in coenaculo illo Anostolis autem & reliquis Domini discipulis adiunxit se Maria mater Iesu , & fratres, hoc est cognati eius: adiunxe runt se etiam illis Sc aliae quaeda sanctae mulieres, nimirum ill e quae secutae fuerant Iesum a Galilaea, quarum etiam alibi meminerunt Euangelistae. Sed quid interim

ag-ni3 non rixis aut otiosis fabulis terunt tempus: sed nanimiter perseuerant in orationibus & deprecationibus. Tu porro nostra conuenticula cum hac sancta congregatione conferre ne dubita,& videbis quam magna it dissimilitudo. Nostri conuentus implentur aueri xis, vel coiitentioni bres,aut detractionibus, aut imp ris iocis,&c. Isti vero MerE Apostolici homines, pei seuerant unanimiter in oratione: quod certe non perfunctorie legendum , vel audiendum est. Singulae enim voces videntur suum pondus habere hoc quod multis octi ante nos viderunt. Quid enim est Hierosolymis in coeta sanctorum orare, nili sontemptis haereticorum conuenticulis in ecclesiis Catholica manere,& inibi preces suas ad Christit in fundereξQuod vero nanimiter Orant, testantur veram, adeoque fraternam charitatem inter se habere. Et certh non sunt Deo gratae preces, ubi non est firma inter fratres concordia r quod exemplis de praeceptis scripturae testatum facerem, si aliquem super hac re dubium esse dubitarem e Tertium , quod orationem commendat, est perseuerantia , quae vel unica ex oratoribus nobis, exoratores sacere solet, quod Christus pulchro de vidua & iniquo iudice, paradigmate in Euangel iis docuit: sed quoniam saep:ssime de orationis cmo- Iumento nobis dicendum erit, iam huic paraenesi finem

imponimus Iu dιebus illis exurges P trus in medιο βαινώ,dιxit: erat autem turba hominum simul fere centum m inti Imri fatres, ortet implerι Seripturam , ni am praedixit Spimur sanctus per os mica de Iuda, qui fuit disx eorum , qui comprehenderunt Iuum, C r. Historia hqc quam nobis Lucas, imm6 Spiritus sanctus per Locam describit, longi omnium pulcherrima est , & innumeris ferE doctrinis vcsuta. Det Dominus,ut ea quae ad prosectum Ecclesiae

28쪽

suae pertinent, eruere possimus. Et ante omnia quidem hie admiratione dignum est, qudd Petrus tanto seruore, tanta confidentia, tanta denique prudentia alloquitur Christi discipulos , non quidem unum atque alterum, sed omnem turbam, .& hoc ante acceptam Spiritus sancti pleniorem unctionem. Sed meminisse oportet eoru , quae in superioribus audiuimus, nimirum Apostolos noomnino caruisse Spiritus sancti donis, sed ipsos illa non accepisse tanta copia, quanta in die Pentecostes Sed rogas quare sibi hanc concionandi prouinciam tum p serit

Petrus3 Respondemus Petrum hic nihil temere instituisse, sed omnia ex ossicio. Statim enim , aut non ita multo posta resurrectione Christi legimus Pettum accepisse in mandatis, ut pasceret gregem Domini. Sic enim inquiebat Christus ad Petrum: Simo Iona diligis me plus

his 3 Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce agnos meos. Neque semel tantum hoc illi dictu est, sed tertio,quo nomine etiam contristat in est Petrus,& dixit: Domine, tu omnia scis, tu scis quia amo te. Igitur cum Christus Petro commiserat oviculas suas, tan

quam fidissimo & vigilantissimo pastori nihil negligenter agit, sed ossicii sui magnitudinem considerans sollicitus est, ne oues Christi propter paucitatem pastorum aliquid detrimenti accipiant. Neque ram arrogans est, sicut iam multi sunt, qui praeter nomen nihil veri pastolis habent) ut neminem velit de suo ipsius participare honore & officio: sed summis precibus a Domino oratalium, qui in locum proditoris Iude rite substituatur'. Videmus etiam in hoc Petri modestiam , animique illius submissionem , quod omni fastu deposito illus fratres appellat, nihilque imperiose agit. Obseruandum & hoc , quda Petrus omnia instituit, quaecunque ad officium suum facere possunt , licet

eius rei nullum expressum verbum, siue mandatum inscripturis a Domino habeat. Vtinam illi, penes quos Petri,& Apostolorum potestas & auctoritas est, in hoe Petrum imitarentur, ut nihil antiquius habere ni benὁ

disposita animarum,cura. Sed iam tandem verba ipsa D. Lucae, & deinde Orationem D. Petri expendamus.

In diebus illis, nimirum assumpto Christo in caelum,

29쪽

&in unum congregatis omnibus Christi discipulis, notiorandum sibi putans Petrus, exurgit in medio fratrum. Exurgit inquit historiographus noster) Petrus, ut vel ipso gestu innueret se habere, quod serio & necessarib

proponeret. Exurgit Petrus : Iterum dico: Exurgit Petrus placator ille Galilaeus , Perrus ille, non iam ille quiter Dominum abnegauerat , sed cui Christus oves suas ter paseendas commiserat. Sed ubi exurgit ξ non in templo Hierosolymitano : nam hoc nondum conueniebat: crum in me io fratrum hoc est, Christianorum. Tale enim nomen tum habebant Christiani: timmo non tum nomen , sed cum hoc & rem , ut quibus nihil aeque in votis fuerat atque fraterna dilectio. Sed dic obsecro, quantus erat numerus discipulorum Christi in Hierusale ni Z Audiamus Lucam : Erat autem turba hominum simul fere centum viginti. Bone Deus, non nisi tanti, post tot auditas Christi conciones , post tot vasa miracula 8 Sed haec paucitas nihil nos moretur : non ita multo post audiemus ex hoc minuto semine, copiosisIimam prognatam messem. Sed tu mihi iam audi piscatorem meum Petrum: Viri fratres, inquit, oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os Dauid de Iuda, qui fuit dux eorum . qui comprehenderunt Iesum,&c. Obsecro vos per misericordiam Dei, & per saluton vestram, patiamini me hoc in loco curiosum esse, ut si non omnia, certe maiorem partem absconditi sensus eruamus. Sunt forte quibus haec pauca verba huius orationis omnino nuda. Si nihil succi habentia videantur: verum si patienter me audieritis, non grauatim, Opi. Dor , mutabatis sententiam. Nihil autem hic loquar de eo quod Petrus piscator & idiota tantam habet experientiam Scripturarum, ut in promptu habeat quamcunque voluerit sententiam r nam in Luca nostro audi uimus, quod Christus apostolis aperuerit sensum, ut intelia gerent Scripturas. hoc enim docente, hoc sensum Scripturae aperiente, quis non discereti) sed hoc putamus obseruatione dignum, quod tam breuibus verbista in multa comprehenderit. Dum enim pensitamus, quid sibi velint haec verba : Oportet impleri Scripturam, statim intelligimus irrefragabilem sacrae scripturae verita-

30쪽

tem : Oportet, inquit, impleri scripturam . mare: quia

non voluntate humana ut diui Petri utamur verbis) al-I. Petr. I.

lata est aliquando Prophetia , sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines, hoc cii Prophetae. qui vaticinia prodiderunt, non e suo sensu, animique arbitrio prodiderunt, sed cum horni nes sancti essent . purique ab omnibus prauis cupiditatibus, Spiritus Caninus

afflauit illorum animos , ac velut organi , abusus, pcr illos nobis suam mentem utcunque significauit: vii l. nopotest non verum esse, quod Proplictae prophctarunt: Quae procedunt de labiis meis, ait alibi Dominus, non P I. 88. faciam irrita. Et rursum Christus: Caelum & terra trans- M-.Σ .ibunt, inquit, verba autem mea non transibunt. Adde

his quod Balam in Numeris ad Balach dicit: Non est Num.1μDeus quasi homo ut mentiatur , nec ut filius hominis, ut mutetur. Et illud : Omne consilium meum stabit, & EGia . c. omnis voluntas mea fiet. Igitur quae a Domino praedi- 'ista sunt per Prophetas,falli non possunt, quia ipsum scilicet sua praescientia fallere non potest. Ex his vel hoc solum aiscere debemus , ne post hac vel promissiones Dei negligamus, vel illius comminationes coni cmnamus. Iam porrδ addit Apostolus Petrus caussam, quare oporteat impleri scripturam : Oportet impleri scriptu Iam, inquit, quam praedixit Spiritu sinctus per os David. Nihil addam nisi haec absoluta fuerint. Scripturae

auctoritatem addit Petrus magnificam,ut a nemine cleuari, nedum reiici possit. Primo, inquit, verba quae ad ' duco , & quae oporteat impleri, non sunt sortuita , nec ulgo iactata, neque ab aliquo obscuro homine prolata: sed veniunt ex ore regi j Prophetς Dauidis . qui quam magnificas se per Messia promissiones acceperit, net moest qui ignoret,& vos Iudaei eius rei testes estis, locupletissimi. Neque est. vi quispiam hic cleuare 'elit auctoritatem Dauidis, quasi non omnia pura pura sint, quae ille dixerit. Esto sane, inquit Petrus; David homo fuerit, ut homo aliquando lapsus fuerit. tamen hoc mihi praeiudicare poterit minime. Qua in ob rem nquis. quia Dauid eiusmodi verba a semetitso non dixit, scd spiritus sanctus locutus est, de praedixit haec, de quibus nobis sermo, peros David. Atqui quae Spiritus sancius per

SEARCH

MENU NAVIGATION