장음표시 사용
31쪽
nos loquitur, vana esse non pollunt. Sic in Evangelio Christus Psalmos non Dauidi, sed spiritui sancto potius asscribit, dum testatur Dauidem in spiritu dixisse: Mati. 21. Dixit Dominus Domino meo, se te a dextris meis. Iam quid potest excellentius de scripturis sacris dici, quam quod sit vaticinium Spiritus sancti Z Dauit quidem, aue alius quispiam Propheta accommodauit ad oracula scripturae,OS, linguam, aut calamum suu in . tanquam instrumentum : Spiritus autem sanctus auctor ille est, qui per hoc organum oracula sua protulit. Quare ad sacram scripturam non aliter quam ad ipsi illina Spiritus sancti vocem , animum nostrum aduertamus. Sequitur Spiritum
sanctu aliquid praedixisse per os Dauidis, de Iuda Ischario te nimirum, & proditore, &c. Vel ex hoc uno apparet , non esse humana tantum verba, quod praedixerunt ea sutura, quae post multos annorum centenarios facta
sunt. Et Iu .laei quidem in Synagogis suis saepissime hos. psalmos & legerunt & audierunt, neque tamen, opinor, quisquam fuit illorum, qui illos de traditore Christi exponere auderet: Immo, si quis dixisset Petro ante Domini passione, Psalmos illos sonare de Iuda Apostolo, ceriὸ nunquam persuasus fui silet, ut hoc crederet. Sed sic se habet prophetiarum ratio, ut tum tandem intelligantur, quando impleta sunt. Iam quidem non immerito exspectatis. qualis nam illa sit prophetia, quidve Spiritus sanctus de Iuda praedixerit. Et pro seram quidem .sed post- qua etiam hoc admonuero, quod Petrus Apostolus tam modeste de scelestissimo proditore loquitur: neq; enim Iudam vocat latronem, proditorem, scelestum, vel tale quid atrocius: sed tantum vocat ducem eorum, qui Iesum comprehenderutit. Nos porro non sic modeste: sed sim ut atque in mentionem alicuius flagitiosi venimus,nihil non contumeliarum in illum iacimus, non quidem emendan ii studio, sed nefandissimo odio, dec Sed hac de re alias opportunius admonebimus. Anne tempus est,iacet aliquis, talide ad Prophetae verba progrediὶ Accipite prius quae de Iuda Petrus dicat: Fuit, inquit, dux eorum,
qui comprehenderunt Iesum. connumeratus erat ira nobis,.srιitus est fortem miniHerq huius. Hoc addit Petrus non solum ut ostendat de quo Iuda loquatur: nam
32쪽
erant sorte&alii eius nominis in turba ministror ii, qui comprehenderunt Iesum sed etiam ut declaret Iudam nullam habuisse caussam suet proditionis, ut qui summo& honorifico apud Dominu fuerit loco, non ec numero septuaginta duorum discipulorum, sed duodecim Apostolis connumeratus,&eiusdem ministerii cum illis particeps. Connumeratus erat in nobis, ex nostro collegio erat, non alienus a Christo. Et sortitus est sortem minister ij huius. Obserua hoc loci quo nomine Petrus Apostolatum in lignare voluerit. Non vocat praeeminentem
potestatem , quod tamen non iniuria secisset, sed vocat ministerium. Hinc & D. Paulus in Corinthiis inquit: Sic nos existim ct homo ut ministros Christi, & dispensatores mysterioru Dei. Recte ergo, nec immerito se agnoscunt esse seruos seruoru Dei, qui in Ecclesiastica republica, aliqua funguntur potestate. Sed cur ndum est ne eius lingua se fateatur seruum, cuius tamen animus arrogati spiritu mallet audiri Dominus. Vereor enim multi sint, qui se vicarios Apostolorum iactitant, quibus tamen illorum submissio & humilitas non usque adeo placet. Rursum etiam non desunt, qui seruos cupiunt, sed ipsis mercedem soluere renuunt. Obseruandum item, quod Apostolus ob Iudae malitiam non vult contemni Apostolatum. Scimus enim dum hoc in mundo sumus, nihil ex omni parte beatum esse. Et ea est Dei bonitas, ut malorum improbitate , in bonum suorum electoru utatur: & quum ipse malum inter suos Apostolos sustinet, edocuit ne & nos ob improbitatem malorum, nos a collegio bonorum scindamus. Quod utinam illi, qui in Ecclesia nobis tantas turbas dederunt, iam olim memininsent. Certe mali tibi nocere non possunt, nisi illorii improbe facta laudaueris:& tu illis comodare potes, si tua patientia illos ad poenitentia, & ad agnitionem suorum peccatorum perducere laboraueris. Sed haec hactenus. Sequitur in oratione Petri de Iuda. Ei bie quidem possedit
agrum de mercede ιniquitatis fuste m crepuit medius, indus a sunt omnia viscera eι M. Tria hic ponit quae circa Iudam contigerunt. Primo, inquit possedit agrum de mercede iniquitatis. Quid hoc est dicere Θ quomodo potuit Iudas possidere agrum,cum statim postquam cotra Do .
33쪽
minum lata fuerat mortis sentetia, ipsie laqueo sese confecerit)Nec putandum est, quod agrum hunc ante proditionem possederit, quum ille suerit figuli cuiusdam. Si eergo intelligeda sunt verba Petri, quum dicit : Iudas ponsedit agrum de mercede iniquitatis, ut sciamus agrum illum emptum precio, quod Iudas inique a summis sacerdotibus acceperat: ideoq; agrum illum tam non habereno me a priore possessore, figulo scilicet sed a Iuda proditore. Huius enim iam ager dicitur non illius,quod nos
vulgata lingua diceremus: Eder schel me aeret gehbat
3st. Sic nihil dissicultatis labebit prς sens locus. Σecudo addit Petrus, quod Iudas suspesus crepuerit medius :& addit tertio, quod diffusa tat omnia viscera 1lli': quibus verbis aperit, Iudam tantu nefas, proditionis scilicet λς non impune tulisse: sed in felici morte vitam finiisse, hoc quod etia Mattheus in Evangelio suo indicat. dicens: Vides Iudas qui eum tradidit. quod danauus esset Iesus, poenitentia ductus, retulit triginta arge te os principibus sacerdotu Sc seni oribus, dicens: Peccaul, tradens sanguinem iustu. At illi dixerutta aes id ad nos Τ tu videris. Et proiectis argenteis in te plo, recessit:& abiens laqueo se suspedit. Hactenus Matthaeus: n uotum factis est omni-b in habitauidus Hierusalem: ita me appellaretur ager ille lio Sisa eoram Aceldema, hoc est, ager sanguini,. Quet de Iuda dico, inquit Petrus, non omnino noua vel occulta sunt. Palam enim in Hierusalem hoc evulgatu est, quod ager ille emptus est, non ex bene parto aliquo precio, sed ex precto sanguinis : ex precio inqua, quod summi sacerdotes Iudae tradiderant,ut prodere psis Iesum, quod etiam fecit. Verum postea poenitentia auctus, retulit triginta argenteos ad eos, a quibus illos acceperat. Isti ergo agrum illuna sanguinis, pro iniqua illa, Sc sanguinaria pecunia emerunt. Obserualila prudentiam Petri,qui omne proreditionis culpa in Iudam reiicit, non in eos, qui pecuniis hanc proditionem a Iuda redemerant. Postea vero dum sacerdotes, Scribet M Pharis ei ipsos Apostolos prohibebant 2 praedicando christo tum tande audacter apsis ex probrat Petrus impiam ipsoru crudelitate. Adde se hoc, quod summi sacerdotes,& alij qui agrum illii emerant, hac emptione sibi aeternam impietatis notam inusserui,
34쪽
Mocunque tandem consilio ipsi illud instituerint. Ne rue enim potest ulla eius agni mentio fieri, nisi etiamuccurrat impia illa negotiatio, qua illi hanc impietatem a Iuda redemerunt. Sequitur in Luca. aut potius in diui Petri oratione. .Seriptum ein oram in libro Psalmo. '
rum: Fiat commoratιο eors m deserta, in non sit qui inhalu - ι''t tinea eb Discopatum enta aeripιat alter. Haec tandem
sunt verba illa quae Petrus testatus est spiritu sanctum prςJixisse de Iuda proditore per os Dauid r& in priori qui de Psalmo docet, Iuda casurum de dignitate suae
in secundo vero versu testatur altu quenda sussciendue se in sanctu illu Iudae locum, hoc est reliquis Vndecim Apostolis cooptandu . Obseruandu tamen, quod uterque Psalmis uniuersam Iudaeoru improba gentem notat, quae de gradu suo ,& dignitate sua deiicienda praedicantur, eo quod maledictione potius elegerunt, quam benedictione , maluerunt Barraba, quam Chri stu. Et in Iudaeoru sortem vocandas esse Gentes, alius
Psalmus testatur: moniam vero Iudas ille proditor, dux fuit eo xii, qui coprenenderunt Iesum, & quasi pri mus in populo Iudaeoru , qui se Christi beneficio indignit fecit, non immerito diuus Petrus hoc quod de reliquis impiis Iudaeis dictu fuerat, etia in Iuda quadrare testatur. In suda siquide quasi adumbratur. & praesi guratur, quid futuru sit de reliquo Iudaeorum populo, qui Chri ilum a se essent reiecturi .l Amisit infelix Iudas locum Apostolici muneris : itide tolletur olim te inplum, sacerdotium, scribarum item , & pharisaeorum auctoritas una cum ipsis. In locum Iudae prodi roris, succedet Matthias germanus Christi discipulus . Sic expellentur & Iudaei impii, & luccedent in horum locum veri Iudaei, qui mente circumcisi, non corpore,
Messiam amplectentur, quem illi crucifixerunt. Hoc. etiam, impiis Iudaeis a Christo praedictum fuerat in Euagellis: Ecce, inquit,relinquetur 'obis dom ' vestra Matib. 23. deserta. Et alibi: Dico vobis, quia multi ab oriete & occidete veniet,& recubet cu Abraaia, Isaac,&Iacob, in regno Dei: filii vero regni eiicientur foras. Hoc quam . verum sit in progressu Apostolicae historiae audie-mu . Neque enim potest non verum esse, quod spiritus sanct per os Dauid praedix erat: imo no potest no dul
35쪽
δ omo L A verum esse, quod veritas ipsa testificata et t. Neque t ν 4 gen n men putandum est vel Iudam , vel reliquos impios Iu strvt- a daeos, aut non peccasse aut facilius peccaste, aut etiam ν ba imple peccare coactos fuisse, ne scilicet scriptura non impleri malitia. reuar, neue Deus mendacii argueretur. Non sic est, non sco boni: Deus non vult iniquitatem , neque quem quam ad peccandum compellie. Et prophetarum oracula non dederunt peccandi caussam Iudaeis . quasi isti tantum peccare cogantur, ne illi mendaces esse arguan- tur: sed prophetae quidem praeuidentes facta hominum antequam fiant, futura esse certo praenuntiante dum e go homines postea ea faciunt. quae illi futura praedixerunt, testantur prophetas esse veraces . Non enim prophetarum verba sunt caussa malefactorum , sed haec illorum caussa sunt. Siquidem prophetae proprium est videre futura, nec falli: caeterum actionum suarum, que- admodum Athanasius inquit, caussam sua quisque u Iuntatem habet. Et quemadmodum nos conlpicientes
aliquid quod sub oculis nostris sit, videndo non fallimur, nec aliter videmus quam sit, sed quemadmodumst, ita videmus: sic & prophetae futura tanquam praesentia videbant, & quae videbant, fieri erat necesse, omniaque quae fiebant, omnino videre oportebat. Et rursum et quemadmodum nos, quae videmuς oculis, omnino necesse est ut sint. siquidem ea quae sunt, videmus nec potest aliter fieri quam vi videmus: sc & prophetae Φuae p uidebant, oportebat omnino esse, nec alitereri poterant, quam quemadmodum praeuiderant. Nas futura non praevidissent. non iam fu i sient prophetae: nec quia aliqua dicunt, ideo fiunt: led quia futura sunt. ceu diximus, ideo praedicunt, necesseque est non men- tiri prophetas : vident enim vere. QAoniam igitur spiritus sanctus certo nouerat, in quam impietatem prolapsurus esset Iudas , & reliquus Iudaeorum populus: . ideo ante multos annorum centenarios per os Dauid praedixit. Et quoniam spiritus sanctus in sua praescientia falli non potest, i fleo certum erat Iudam & Iudaeorum incredulum populum Christo contradictu tu . Sed haec hactenus mam in sequentibus rursum hac de re novi. erit loquendum . Nihil reliquum est quod dς Da-
36쪽
vidis eantionibus , aut potius imprecationibus dica- l l
mus, nisi ut admoneamus eos, qui Apostolico funguntur munere, ut exemplo Iudae cautiores fiant, sicque
suum administrent ossicium, ut digni sint, qui in nultos annos Ecclesiae Christi curam agant. Sequitur in
-concione Petri. Oportet ergo ex bis τι ru qui nobis iam sunt congregati in omnι tempore , quo intrauit ei exiuit tuter nos domιn s Iesus, incipiens alaptismate Ioannis Que in diem qua assumptu IE a nobis, i Itim resurr Dionis et M nιbιsum
fera unum ex istis. Manifestum est ex priori libro Lucae nostri, Iesum Christum dominum nostrum non tantum
duodecim elegisse Ipostolos, sed etiam alios septuaginta duos discipulos, quos mis erat binos & binos in
omnem ciuitatem & locum, quὼ i ple erat venturus. Isti
ergo septuaginta duo discipuli , post passionem domini ruisam se receperant ad Apostolos , primarios Chiisti discipulos, ut qui & ipsi gestorum domini non erant ignari. Hinc ergo inquit Petrus, quod cum illis suerint omni tempore, quo Iesus conuersatus fuit cum illis statim a Ioannis baptismate Nam quae Clui lius antequam a Ioanne baptizaretur, egerit, compertum non est, nasi quae Lucas dicit illum in templo egisse, quum factus esset annorum duodecim . Igitur postquam Petrus ostenderat de Iuda iam actum esse, hoc quod scriptura iam olim futurum esse praedixerat, docci quomodo res instituenda sit, ut alius in illius locum suisiciatur. Non est aequum, inquit, ut alienum a nostra congregatione ordinemus, sed oportet ut unus eligatur qui gestorum domini notitiam habeae: Neminem igitur reperire licebit talem, nisi ex horum numero, qui hactenus a baptismate Ioannis nobiseu suerunt. Et quis- . quis tande ille fuerit, in hoc eligetur, ut nobiscum testificetur de resurrectione Christi. Duo igitur hoe in loco proponit diuus Petrus: primum qualis ordinandus sit ad tam sublime ossicium: Secundo quid ipsum facere oporteat, cui hoc minus fuerit concreditum: Nos de utroque nonnihil dicemus, & primo quidem de electione, hoc est, qualis esse debeat, qui praeficiendus est 'ovibus Christi: na in hac Petri concione audimus, Drhil in hoc negocio temere iustuueduece. Oportet, inquat
37쪽
Petrus, unu ex his eligere, qui nobis cuia erunt toto tepore, quo nobiscum conuersatus est Christus Iesus, hoe est, neque aequum, neque com Odu est, ut aliquem nobis
cooptemus, qui gestor u Christi nulla cognitione habeat, vel ab aliis tantum quasi per manus acceperit: sed necesse est ut talis praeficiatur, qui oculatus fuerit testis omni u. de quibus illi apud uniuersu na populu dicendum est . Sic Sc diuus Paulus non vult Neophytu in Episcopii eligi, & addit ratione : Ne elatus, inquit, fiar, & incidat in laque sidiaboli. Sunt & alia multa , quae requirit diuus Paulus n eligendo Episcopo, de quibus in Epistolis ad Timotheu de Titii suo loco & tepore abunde
diximus : nec puto necessariu, vel utile super hoc negotio disputatione prolixiorem instituere. Desunt enim quos haec res concernit. Hoc aut edico, nulla essa alia
caussam huius tumultus in Ecclesia, quam quod Episco, porti de pastor u ordinationes illegitime hactenus, ne dica impie etia institutae sunt. Electi sunt vereor ne deauhuc eligantur Episcopi, qui nunqua vel per somnia cogitarunt, quid veros Epilcopos deceat. Et isti ne non similes haberent labra lactucas, elegerunt & consecrarun t sacerdotes ad stiva quam ad altare aptiores. Atqui non potest meliori copendio Ecclesiae succurri, nisi illi prae nciantur, qui sunt quod audiunt, nimiru veri Episcopi. In primitiua Ecclesia nemo eligebatur, nisi prae, in favet
corrigas, & constituas per ciuitates presbyteros, scut&ego disposui tibi. Ex his Apostoli verbis liquet, penes quos fuerit prest uteros confirmare. Pdst delatu est
omne hoc negotiu ad certas , quas da personas hoc est ad doctos & pios viros qui nomine uniuersae plebis Eccle- sis idoneos praeficerent pastores : nostro vero saeculo quam praepostere omnia fiat, deplorate possiimus, eme dare non possumus . Sed forte indigna ores sunt ous quam ut mereantur pios & fidos habere pastores Stabhaec hactenus . In hanc enim querulationem nos dein
duxit Petri factum, qui de sumiendo in locina Iuda
38쪽
Apostolo , niuersum negotium ad coetum fidelium refert : sic tamen ut ipse tanquam supremus pastor plebi fideli describatur , qualem nam pastorem eligere debeant, & quid ipsum facere oporteat. Addit enim diuus Petrus : Oportet unum ex his testem fieri resurrectionis Christi. An nihil aliquid amplius 3 an non
etiam natiuitatis, praedicationis, miraculorum oper tionis, passionis, mortis, ascensionis, & omnium quae
dixit & secit 3 Videmus enim Apostolos de omnibus his praedicasse, & homines instituisse. Quid igitur sibi vult Petrus cum unico illo resurrectionis articulor Accipite caussam eius rei inter multas, ni fallor, praecipuam . Quisquis certo credit Christum a mortuis
resurrexisse, huic nihil tam magnis cum dici potest de
Christo, quod non etiam sit crediturus. Addam: Quods Christus non resurrexisset loquar verbis Paulinas)inanis esset fides vestra, inanis esset & praedicatio nostra. Non magnum erat Iudaeis, si quis dicet et Christum verum hominem esse: nam hoc ipsum in factista verbis Christi viderant. Voca si libet, Christum filium Dei: & hoc nomine appellati sunt etiam ali3, ad quos sermo Dei factus est : sic enim alibi loquitur
Christus . Sed enumeras turbam miraculorum Quid tum Z nunquid Moses, & reliquus prophetarum chorus miraculis claruerunt sed mortuum propria virtute reuixisse, resurrexisse, a resurrectione tam multis argumentis se vere vivum e Ihibuisse , de nemine, nisi de solo Christo vere dixeris . Iam si persu
sum tibi est, Christum vere,& propria virtute a mortuis resurrexisse, reli sua quae de illo dicuntur non dif- ificile credes. Non resurrexisset, nisi mortuus fuisset:
nec mortuus fuisset, nisi suisset & homo. Nec dissicile ille operabitur mi iacula , qui suapte virtute mortem vicit . Nec incredibile est eum suscitasse reliquos mortuos , de quibus dicit Euangelium , qui semetipsiam resuscitare potuit . Qui autem haec omnia potest , quomodo non creditur esse unig nitus Dei filius 3 Vides ergo qua ratione Petrus po- Iius resurrectionis mentionem fecerit . Sed dicet
39쪽
aliquis, Quid necesse erat unaan eligere ex multis, qui testis esset Christi resurrectionis , quum tam multi fuerinr, qui id ipsum vere testari potuissentὶ Non iam loquor de numero, quem hic describit Lueas , sed de illo, cuius meminit Paulus, cum dicit Christum apparuin se a sui resurrectione, plus quam quingentis fratribus. Audi obsecro : non omnium est de Christo testificari, sed eorum qui ad hoc legitime vocantur , & qui legitime vocati sunt, auctoritate habent, & fide digni lunt. NQn occultum est , quod alibi dominus in prophetis conqueritur de falsis prophetis, inquiens. Non mittebam prophetas, & ipsi currebant : non loquebar ad eos. & i ps prophetabant. Et in Evangelio, ille qui semet ingerebat ad Christum, inquiens, domine sequarte quocunque letis : ille , inquam, repulsus est. Fediuus Paulus, inquit, Nemo sibi sumat honorem, nisi qui vocatur a Deo, tanquam Aaron . Certὰ honore videtur indignus, qui per arrogantiam ambit dignitatem r& parum idoneus est ad functionem, qui seιvet ingerit. Multi haud dubie fuerant in coetu fidelium , viri sanctimonia & eruditione insignesa sed nemo semetipsum ingessit. & multi forte sunt, qui etiam possent verbum Dei cum fructu praedicare : sed Ecclesiae consensus per suos ministros mihi hanc delegauit prou .nciam. Naneat igitur quisque in vocatione sua, ut omnlia, iuxta quod Paulus admonet, ordine & honeste fiant in Ecesesia. Sed audiamus quid post Petri adhortationem factum sit. Et statuerunt duos , Ioseph qui τoeabatur
tus fuerit discipulorum numerus in hoc conuentu, insuperioribus auditum est: videlicet fuisse centum viginti homines . Cum igitur in hoc sancto choro diuus Petrus suam fini sset orationem , in qua hoc egerat, Vealius bonus vir substitueretur in locum m ali nebulon Iudae, annuerunt omnes , & statuerunt, hoc est certo designarunt nimirum Apostoli duo sinsignes viros, Mquos proculdubio meliores eaetetis putauerunt. Et alis ter quidem, nimirum Ioseph, satis hic commendatur, ut cuι obcinsignem morum probitatem additum fuerit co gnomen satis magnificum, scilicet ut 'ocaretur Io
40쪽
seph Iustus: alter vero satis comendabitur, dum tam sancto homini a Deo praeseretur. Hos igitur duos, Apostoli populo eligendos proposuerui, ut ex his duobus quot aequabat religio, uter magis placuisset coetui sancto, is susciperet Apostoli munus. Cognouerunt enim Apostoli aequalibus exemplis , Ioseph & Matthiam pares esse,
unde meritis caetoris ante&Irentur: alterum vero praeferre alteri, non hominum erat, sed Dei. Hoc loco non
negligendum est, quod ad institutum nostrum maximε videtur facere. In verbis Petri didicimus, viros doctos de rerum Theologicarum gnaros in Apostolatum eligendos : in factis vero Petri discimus, non solum dispiciendum, vi ordinadi docti sint, sed etiam bonae vitς, & morum integritate.conspicui. Auditum enim fuit insuperioribus, quod Petrus dixerit unum aliquem esse eligendum , qui cum ipsis aliquandiu conuersatus fuisset: iam vero duos in medio ponit, qui pietate magna insignes esse noscuntur. Hinc Paulus primo vult habete episcopum irreprehensibilem , dein etiam docibilem , amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potes sit exhortari doctrina sacra, & eos qui contradicunt, arguere,&c. Quia si Episcopus tantum sit
in sancta vita, sibi potest prodesse sic vivens: porro si Scdoctrina & sermone fuerit eruditus, potest se caeterosq; instruere: & non solum instruere & docere suos, sed etiam aduersarios repercutere, qui nisi refutati fuerint atque conuicti, facile queunt simplicium corda peruertere. Sed liqc hactenus. De Iosepho & Matthia nihil certi habemus cuiates fuerint. Communis opinio habet ambos fuisse ex collegio septuaginta duorum discipulorum, quod etiam antiquissimus Scriptor Epiphanius testatur Tom. I. libro primo,&c. Hi peregrinarum linguarum cognitione a Deo donati sunt, horum Apostolorum nominum etymologias docte& pie discutiunt.
Ioseph enim illis signifieat eum qui additus est, siue qui
addi: dc utrumque Iosepho nostro optime conuenit , ut
qui Christi discipulis additus est,& ipse reliquis suis virtutibus etiam alias & praeclariores addidit. Barsabas vero interpretatur filius conuersionis, quod ipsum in Barsaba impletum esse, nemo dubitat. Nam ipse a peccatis