Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani De peste quae fuit anno 1630 libri 5 desumpti ex annalibus vrbis quos 60 decurionum autoritate scribebat

발행: 1641년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

sibi quidem satis ipse eredens, satisve prouin

animaduersum adllersus pericula quacquam existimans , habebat quotidie consilium super praesenti rerum statu , prudentumque Sace dolum sententiam anxie exquirebat. Vbi e quisisset, alia ex dictis ac sententia ipsorum , plura prouisu arbitratuque suo exsequebatur- Consiliarium vero certissimum unum ii 'bebat, in cuius penitus auctoritate conqui sceret et nempe Diui Caroli commentarios,

Memorialemve libellum, quem ille pestilentiae suae tempore consecit. Inde pleraque desumendo, inulta etiam ad illa addendo conis siluit huius calamitosissimi temporis quasi regimen ει monstrauit itinera Sacerdotibus ac populo, quae ferrent ad salutem et quid obseruare , quid praecauere deberent , tumne contraherent contactu halituue tabem, tumne coelestes irae , unde essent omnia, irrit,

renturis

Ad animas in extremo illo articulo ac di crimine expiandas eripiendasque poenis, quicquid Apostolicae facultatis ipse habebat , concessit indulsitque Sacerdotibus, & nouas alias a Pont. Max. facultates impetrauit: atq; per uniuersam late Dioecesim, hut ismodi facultatibus voluit initructos esse Sacerdotes ,

162쪽

ne qua humani animi labG absque remedio

seret, neuE spiritum extremum culpa vlIa λqueretur Sub initia ipsa pestilentiae mouerar Cardinalis ad ista animum tunc scilicet, cum Magistratus etiam, ineuxione'; & proceres Vrbis perculsit infausto rumore , qui quotidie magis inualescebat , ad remedia conquirenda co li f. sumptibusque trepidarent L Ut ver, propinquare Vibi malum, & praesentior iam res erat, consilia simu I solicitudinesque Car,

dinales flagrantiu& ardescerae cΟCperunt . .

Colloqui cum Decurionibus & consultare assiadire cum eis et accersere Parochos 2 admouere

verrores 2 ostentare praemiae, qub promptius atque libentius pericula alioqui ineuitabiliae

adirent L Monasteriorum quoque praefectos& capita Ordinum. Sacrorum. excibat , qui S ultro accedebant ob celebrem de tanto Pon--:tifice famam, , operamque suam ei ad Omnia , quae vellet imperare, pollicebantur ia Laudabat benignε istos M praeter sempiteTna . praemia ,, quae' sperare possent , se quoquα memorem fore ostendebat pietatis & obsequis singulorum , atque, effecturumr, ut fructuri . operae qui deberetur ipsis ordines uniuersia Familiaeque Sacraae iIlae senti ent iaAssirmabati vero , ,, dc quam m2E testab .

163쪽

turr certum ae destinatum esse sbi , non decedere muneris sui sede quamdiu pestilentia in Urbe esset: non Urbe egredi, non domo , nisi quoties populi salus , & publica aliqua necessitas euocaret. Constititq; promissi fides, adeb scilicet, ut in pertinaciae penE nomen

interpretatione nonnullorum constantia tanta

exiret. Quippe, cum familia circa eum pene tota perijsset, desolatus, atq; destitutus necessarijs quoque ministerijs, abnuit exire, pedemq; efferre recusauit, irritis amicorum , & pri Cipum , medicorumq; precibus , qui secessum interea aliquem , & rura amoena suadebant.. Ad Lagareta tantummodo inspicienda, siue supplicatum ibat , siue ad fenestras & ostia pauperum familiarum domi clausarum , uti iubueniret. Nemo qui vellet ipsum adire de alloqui prohibebatur. Nec solita caeremoniarum ritumuue sacrorum atq; concionum etiam

omittebat: increpabatq; vocibus plan E pate nis , nunc e suggestu, nunc ad compita populum , primis utique diebus , qubd segnes , &tardi, siue contumaces essent ad intelligenda oracula denuntiationesque diuinas. IntersuimuS nos, cum ad D. Barnabae Fontem , ducta illuc supplicatione conesonaretur, instauraretque preces exposcendae veniae auxilioqtie diuino

164쪽

diuino per Apostolum , quem huius Ecclesiae

fundatorem Episcopumque primum, non solum pietas & inueterata fama Vrbis, sed consensus quoque communis credit. Nondum tunc clausae per omnes vias sicuti postea domus erant: nondum ab coli

quijs & adspectu mutuo dirempti ciues: nondum in solitudinem versa Vrbs erat: populusq; iturus in funera pene uniuersus spirabat adhuc , aderatque Archiepiscopo supplicanti circumfusus vestigia illa calcans adoransque simul. Ipse lurida simul & fulgida macie r ferens Diui Caroli speciem , qualem eum in simili Patriae clade supplicantem multi supererant adhuc qui vidissent, lacrymas ab singulorum oculis , & ab imo pectore suspiria eliciebat. Facta ibi re diuina, conscenso suggestu, spargebat modb limpidam,& sonoram,

modo raucam flebilemq; toto campo Vocem, vatis in modum, ea , quae euenere, praedicebat.

is Viri MedioIanenses: Popule infelix r pestiis lentiae praeda futura multitudo .l Iam iam teri diuinae Iustitiae tela appetunt. Ibitisq; sub ter. D ram: & stabu)at animae vestrae ad Dei Tribuis nai. Sed neque credes tu mihi, donec impleueris is mortuorum congerie campos , caroque tua esca

165쪽

Moestae vermibus fiat. Cecinerat haec , quae de secuta sunt. Obseratis tota deinceps Urbe

domibus, & repleto Lazareto , praesecit primores Cleri viros., qui ministeria cuncta recognoscerent, aliosi minores qui miniitrarent. Ac, neque his, eque illis credens, nonnullos occulte submittebat, per quos nauiter atque ordine diurna quaeque sibi exponerentur. Volebat cognoscere mortuorum praecipuε numerum i cauasq;. subinde alios N ut quidque nouum atrox , miserabile inciderat, ve I ibat ipse statim,vet mittebat alios : de quicquid opi& humanae foret , aduersu, ea in bebatur L Mgniter ita suo munere versatos: increpuit ac puniuit asperitate vultus quae

maximum ei. telum erat, quoties mouerat iustae iura animum laesertorem unum.' sui, gregi S. inducaui: in stationem poenisque dc in te dictis: redire coegi P. . In commune omnes munificet raelaui cornando beneficijs ipsos, consen gilineo'; eorum.. Sic meruerant Parochii in primis .. Nam. inter omniae mirabilia. veli .

incredibilia dictu squae retuli, quaeue rela Iturus sum , nihil perinde superaueri: fidem , ,.quam horum alacritas. ad periculae contem, nenda mortemque oppedendam , dum Deo ri

Udatriae, Cardinatique ius uirent.. Ac , sicutii miserti

166쪽

miserὶ morientis populi spectacula foeda, ita

ruentium Sacerdotum in mortem ipectacula non amplius reditura extiterunt .

Noctiirni horis omnibus ad cadauerum de pestilentiae tecta ibant Animae unius causa, quam ubi mysterijs & Sacramentis ad alterius vitae limina produxissent , in eadem domo alios stibinde expirantes expiare Pergebant, expiatisq; immoriebantur. Fuere, qui relata domum peste cum familia sua tota perirent. Fuere, qui fit perstites surs, non damno, non . Oe re , praesentique mortis imagine, de constantiae suae gradu mouerentur, vellenim nihilominus in eiusdem muneris perstinctione finire. Laus haec propria Parochorum suit. Neque Canonici Sacerdotesve alij exsortestanti decoris. Cum possent abire plerique mansere succe dentes in munia etiam ipsi vicemque Parochorum . Patres Dominὰani praesertim , Theatinique, & Franciscani Minores, quos calopodia , cucullique distinguunt, ad extremum usque, socij laboris, imb Martyrij huius fuere : Martyresque veluti eos Ciuitas tota intuebatur. Auxere hoc merito nobilitatem ordinum suorum r & parentum loco habiti sunt, semperque habendi erunt. Pulchrum

167쪽

332 erat cernere genera haec hominum immista Parochis ad laboris & mortis gloriaeque certamen . Maiorque adhuc in ipso luctu voluptas , ipsos in tali certamine contemplari Parochos, qui nec vinci sese volebant, & victos ultro fatebantur, eaque Patrum victoria, non secus ac triumpho quodam suo gestiebant. Circumferebant Altaris mysteria per vias cum eo apparatu & luminum honore , quem conditio temporis dabat. Vbi in moribundum aliquem iacentem humi inciderant, subsistebant, & audita consessione offerebant ei P nem Angelorum : protinusque ille, tali cibo,

sicuti sperare debemus subducebatur in

Coelum, & exemplo atque inuitamento caeteris erat , Vt oppetere ita auerent . Puusabant ostia Paties Parochique : enitebantur scalis in fenestras: & utra alimentorum parte

foret opus, obuia benignitate prompti largiq; aderant. Nam, & sportulae e Cardinalis domo sequebantur resertae bellarijs, cupedijs, cibis , qui palatum etiam irritare vel excitare morienti possent.

Dumque reficerentur ita corpora animique,

hine diuino, hinc humano cibatu , superu niebat saepe , occiirsabatque Cardinalis ipse grande solatium, di iis, qui curabant ita in

utroque

168쪽

utroque homine periclitantes, & ijs, qui periclitabantur , atque curabantur . Si fieret obuius forte Sacerdoti , qui Christi Corpus sub umbella portaret in morbosam aliquam funestamq; domum, fiebat statim assecla mysite iij, serculumque coeleste deducebat & reducebat in Templum idem, Unde egressa pompa erat. Acciditque interea memorabile illud, ut, cum anus una semel, & nondum plane senex alter iterum, nescio quo spiritu procumbentes ante Sacerdotem pyxidemque eius , nondum elutis animi sordibus impertiri sibi sacra poposcissent, increparer eos submoueis reique Cardinalis hac ipsa voce , quam vaticino illius ore effatam retulere qui audierunt. is Quin tu facessis hinc cum in te in pestiua &is contaminata ista pietate ξ quin uteris Sacra- is mento Poenitentiae prius, deinde ad mysteria, haec tremenda accedis λAbscessereque illi, & rem consessi, sicuti erat, flagitium patefecere quod admittere VO-ilui sent. Prodibat ita subinde Cardinalis: &Eucharestiae Sacramentum celsissima res illa. inprimis ut sancte decoreque administraretur

in tantis rerum hominumque turbis excubabat. Nec alia tam intima causa prodeundi suit. 'Da

169쪽

tatu erat, homines sacratos ministrosque sacroriam, inter nuda mulierum etiam cadaue.

ra nudos trahi carro eodem ad fossam, ibiq; nihilo honestiore sepulcro misceri, & contegismul omnes: quod turpe spectaculum , tumpemque ritum, necessitas & miseria temporis dederat. Canonicae aedes sunt, qua prole uae inutiles opes Humiliatorum lasciuierant olim et merueratque lasciuia illa censuram , ει ex censura , post scelus immane, finem e cidiumque ordinis: & soboles illic hodie Parochorum alitur atq; eruditur. Hanc elegit Cardinalis Ecclesiastico Latareto sedem, non tamen ut promiscue Sacerdotes Clericiue omnes illuc contacti peste deportarentur e sed

ij sere , qui per aliquod eiusmodi ministerium incidissent. Praesecerat Laetareto huic principio quidem Hieronymum Septatium Medici Septalij fratrem , qui ex Archipresbytero Modoetiae Poenitentiarius Maior Urbis factus erat eius ianimi litteraturaeque Vir, quales raro antea paucos Ecclesia Mediolanensis viderat, pau-- cioresue

170쪽

cioresile fortasse etiam inposterum alios, ulla, vel Ecclesia , vel Ciuitas visura est. Mortuo autem eo, Primicerium Vicecomitem Sororis suae filium, de quo in principio libri huius memoraui, praefecit. Hi fuere Praesides Antistiate'; Ecelesiastici Lanareti, post alterum alter. Et idoneos ipsi alios ex grauissimo Ordine Oblatorum assimi psere , qui praesiderent ibi

atque excubare ut in orantque curam, ut, &cum dignitate tractarentur atque alerentucd umbentes ibi clausiq; Sacerdotes, di benEpiem moriendi simul adiumenta onmia haberent. Aliarum rerum e pia prouua domi par itaq; suppetebat: alia sta inde comportabantunmittebanturque ili uc e Cardinalisipaeis moeprout ipse mandaratia

Medici item & Chirurgi ministri ins

riores, tum conducti certique, tum extra ordinem Parati promptique ali3 , ut praesto istῆ essent , prout illorum quisque decessisset Mortuisque prsoribu& Oblatis in ministerio,

curaque illa te ac inistratione Larareti, non deerant ex ordine eodem qui succedere nitalacriter , palmamq; adamarent, tum ut Camdinalt ipli gratificarentur, tumi vero, quia ita munere cadere illo gloriosum putabant. Pon 2 sQuia tot iuper alias alijs assiduὶ urgentibu&impensis ,

SEARCH

MENU NAVIGATION