B. Clementis Romani pontificis De rebus gestis, peregrinationibus, & praedicationibus B. Petri apostolorum principis epitome, siue compendium

발행: 1555년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

CLEMENT. EPIT.

tes & pectora pulsabant, di casum qui eos opprimebat, lugebant: tum ea ad beatum Clementem oratione usi sunt, qua animus moerore confectus utatur. mortem enim pro his malis optari no destiterunt, dum proximorum nonnulli qui in eos iam lametatione luctuque consectos incidissent, multis prς dolore prolaus lachrymis, eos consol ti sunt, diuturnumque moerorem atque dolorem depulerunt.Verum cum illi domum reuertissent, doror recruduit,puerique tunica quam viderunt, siue alia quae habere aut serre solitus erat, cum in mente parentibus venissent, acerbiore eis casum reddebant. Annui autem temporis spacio cons cto,cum dies festus ille praeclarus immineret, dolor eos rursum eo grauius conficiebat, quo maior crebriorque pueri memoria in eorum animis versabatur: tumque his verbis inter se utebantur,EM mus ad sepulchrum,videamus num quid pueri r lictum sit, si sorte illud afferamus. Haec atque alia ad casum pertinentia cum inter se disseruissent, domo proliciscuntur cum lugubri vestitu , oculis vi lachrymarum tabescentibus,& ad litus perueniunt.Mare, cum status dies venisset,statim deflexit: sequuntur illi primi, & pedibus alij rursus,

marique pro duce itineris ututur: atque in teplum illud fortuitu aedificatu, imo vero sapietia tua Domine effectum,ingressi, puerum cernunt,o miraculum, uiuum saltantemque in templo. Ac primu

132쪽

quidem de iis quae videbantur,ambigebant,rep tantes num puer esset id quod videretur. Postea vero quam notis & figuris oris omni ex parte puer impulit ad assentiendum, eumque illum puerum esse crediderunt: statim ad eum accedunt, coniunctisque & oculis & labris, diu fleuerunt,dulcibus illis prae gaudio profusis lachrymis, vehemente que quasi nudo animo in eius oscula irruerunt. Deinde cum paulum se collegissent, puerum a curate de singulis rogarunt, quonam pacto ita cotra omnium opinionem conseruatus esset, quo custode, quo altore, quo sotore, quo Vitae parente. Ille cum sinistra sepulchrum teneret, altera eum qui in illo situs esset, mostraret, Hic mihi, inquit,& vitae largitor fuit, & altor & custos, meque adhuc semper apud se saluum esse voluit, & praeclare lactauit atque educauit. Miraculo parentes nouo & inaudito cum voluptate deliniti,superiores luctus tristiaque illa de suo casu verba,in laetitiama, gratiarumque actionem mutauerunt. Mirabilis, ,, inquiunt,Deus in sanctis suis, omniaque quae sequutur addunt. Reuertuntur ergo domum beati, quemque ut mortuum lugebant, & cuius sepulchrum bellure marinae aluum esse celebrabat,atq; adeo cuius nihil reliqui se inuenturos sperabant,

eum cum secum incedentem haberent,colloque-temque cernerent, rem quandam patribus incredibili voluptati futura, incredibilemque suauu

133쪽

i,3 CLEMENT. EPIT. late&dulcedinem suis ipsorum animis instillabat. Sic honorem habere solet comunis omnium Domin Christus seruis qui ipsius causa mortem toleraverunt,& qui tantum periculu susceperunt, eos tali miraculorum praestantia, talibus splendoribus ornare quos nobis etiam cosequi liceat, per gratiam atque humanitatem Domini nostri Iesu Christi, cui cum Patre & Spiritu sancto sempiter' na gloria tribuatur. Amen.

XCV DEBRI

In Graeco est g iis semper pro Simonis storto: Irenatus de alii Σολωίου legerunt. vide pag.M. Versis.& sequente .paῖ.H. versi V, lamelle audire.

SEARCH

MENU NAVIGATION