B. Clementis Romani pontificis De rebus gestis, peregrinationibus, & praedicationibus B. Petri apostolorum principis epitome, siue compendium

발행: 1555년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tis CLEMENT. EPIT.

uxore mea hoc in beneficij loco precor, primum ut Deum mihi propitium efficias, deinde me ingratiam cum potifice reducas.Theodora cum ii caudisset, ad pontificem statim venit,esque omnia quae & vidisset & audisset a viro suo, nunciat. ille nihil cunctatus, confestim ad Sisinnium proficiscitur, eum Ilon ut antea conuenit, sed quo maiore ille ferocia in pontificem tum inuaserat, eo ipse nunc maiore cum honore excepit. Ergo cum

magnam illius mutationem pontifex perspexis set, de vera religione ac pietate apud eum copiose disserit,totumque hominem subigit: cumque ille

Christocredidisset, beatos illos pontificis pedes

contigit, atque haec cum lachrymis locutus est, Gratias tibi ago vero & soli Deo, qui me ob eam

causam oculis corporis excaecasti, ut animi oculos aperires, meque ad con syderandum cerne dumque verum comparares:miliaque aurium munus ademisti, ut vigili mente ac nihil eorum quae extrinsecus sunt sentiente, pietatis religionisque verae praedicationem haurirem & approbarem. Nunc vero veritatis mysteriis initiatus sum, certoque sciui ea quae Gretci ac gentiles tradant,fraudem tantum esse, atque monstri similia . In aedibus ob haec ipsa lettitiae voluptatisque plena erant omnia, omnesque Christo crediderunt. Ineunte vero iam paschate, omnes aqua salutari expiati sun t una cum Sisinnio paretes atque liberi ad tres

122쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. 1

& viginti supra trecentos. Hoc multos qui paulo illustriores clarioresque erant,attraxit, eorum qui maiore splendore& dignitate erant praediti, de

quibus Nerua imperator amicis plurimum, consultoribusque utebatur: iique omnes veram religionem comprobauerunt. Quae cum animadue teret, Publius Turcutianus,qui tum comes sacrorum erat, grauiter tulit,indignaque gessit,const-deransque quemadmodum religionem nostram, quae cresceret, comprimeret, Clementem ipsum quasi maxime auctor esset eoru omnium, de m .dio tollere statuit. Conuocat uniuscuiusque partis ac regionis urbis Praesectos, eosdemque corruptos pecunia,eo deduxit, ut seditionem quanda in Clementem excitarent, atque illius existimationem in crimen vocaret, quod ea ex parte urbis . in eum amorem vellet dirimere, eumque insidiis oportunum reddere. Cum ergo in eum coitione

fecissent improbissimi ciues illi, rumores sinistros, ut ipsi putabant,de eo sparserunt, multaque

in eum crimina contulerunt. prς stigias enim ei &veneficia obiiciebant, religionisque suae eversi nem: de cum multsi aliis contumeliis eum afficere iactabat,tum patrios Deos couitiis vexare, qui'pe qui Deorum omnium maximum Iouem, ne

Deum quidem nominaret, Herculem Alcmenae filium, quem salutis suae auctorem dicerent, detestandum quendam dς mona,& scelestu vocaret:

123쪽

tig CLEMENT. EPIT.

amica Venere adultera induceret: Dianam illam sagittandi peritam, Mercuriumque sapientem sermonis Deum,bellicosum Martem, ipsumque S

turnum ex aequo omnes contumeliis vexaret, &criminaretur, eorumq; fana & aras euerteret. S

mah c fuit orationis: Aut Diis sacra faciat & immolet, aut Vita quam primum priuetur. Atque hquidem qui hos motus excitarant, petebant,Vt potifex morte mulctaretur: quae acetbe ferebant bomnes qui conscientiam precio addictam non habuerant: libereque apud populum verba faciebat: Quid mali aut sceleris poti lex admisit aut potius quae beneficia Resp. ab eo non accepit 3 Deinde ea

quae ab illo contra opinionem omnium gesta es.sent,singillatim enumerabant, eorumque quq co- memoraret testes illos citabant. Mamertinus autem praesectus urbis, qui ciuitatem in ea seditione videre non sustineret, praesertim cum religioni nostrae crescenti inuideret,ad se beatum Clementem accersit,verbisque adeo generosum fortem lanimum a proposito consilio abducere conabatur . Eum ex claro genere natum esse dicebat, cuius rei cunctum pop. Rom. testem haberet.Sed tamen eundem humano in errore versiari, ob eam que causam urbem ipsam tacere non posse: quod cum nouam religionem inducerediceret & Christu quendam praeter patrios Deos praedicare. It que eum oportere superuacaneam istam religio-

124쪽

DE RE B LGESTIS B. PETRI. tis

nem omittere, & venerari colereque eos tantum

Deos quos ciuitas probaret. Ad haec pontifex respondit his verbis: Precor tuam constantiam, ut mihi dicendi facias potestatem, eaque attente audias quae dicturus sum: non ita rationi contrariae seditioni, inanibusque tumultibus pareas. Neque enim seditioni& tumultui locus est, cum cuipia propositu est de salute sua videre & de Deo disserere. Praefectus qui viri sortitudinem & costantia statim ex ipso exordio intellexisset, & dicere ipse ac rursus ab illo audire vereretur, responsumque differret, de illo ad Traianum Imperatore refert. Rex ei quae scripta erant , distinguit hoc modo, Aut patriis Diis Clemens immolaret, aut transpontum in desertum aliquod oppidu eorum quae prope Chersonem sita essent, Roma perpetuo exilio damnetur. Hoc accepto decreto, Mamertinus videbat, quemadmodum Clemens non eXterna Inaretur, sed ei potius atque imperatori persuaderetur, Vt immolaret. Neque enim ςquo animo ta- tam viri virtutem damnare poterat. Atque hoc ei

maiore curae fuit illis persuadere, quam exilium acerbe ferre , quo pontifex studiosius praesectum ipsum ad verum Dei cultum traducebat. Tanta enim in Clemete diuinitus gratia elucebat, adeoque illius lingua omni fauo ac melle dulcior instillabat, ut etiam Mamertinus ipse eius amore singulari captus, & multum exillius absentia inge-

125쪽

rio CLEMENT. EPIT.

muerit, &lachrymas pontifici profuderit, cum his verbis, Deus, cui tu incorrupte seruis, tibi in aduersis rebus auxilium serat: & nauigium concesserit, impositis iis omnibus abundanter quae ad victum pertinent,& dextram ei dederit,& vestierit, & ita cu debito salutationis officio dimiserit. Multi etia religiosi viri eum secuti sunt, qui cum in exiiij locum peruenissent, Christianos circiter mille atq; eo plures offendunt qui in ergastulis ad

marmora secanda iam pridem, religionis nostrae causa damnati fuerant. Hi de pontifice antea a dierant, eumque exiiij causa ad se venturum esse, itaque eius aduentus non vulgarem illis consol tionem attulit. Cum ad illos venit, ab opere manuum liberi ac soluti, ad eum accedunt cum lachrymis, sanctosque illos eius pedes contingunt, puras manus osculatur, calamitates atq; mala quibus opprimerentur, cum lachrymis commem rant, suum a patria discessum, insuavem in peregrinatione vivendi rationem, rerum ad vitam n cessariarum inopiam: & quod grauissimum erat omniurn, aquae ipsius penuriam. Si quis enim,inquiunt, toto die opere manuum atque labore d fatigaliis,exiguam quandam aquae guttam sum re velit,ut miseriam quam ex labore suscepit, subleuet, is non paucioribus stadiis qu am quinque &quadraginta confectis, aquam portabit. Ex his poti sex primum obortis lachrymis dolorem cepit, deinde

126쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. i

deinde cesn Deo gratias egisset, illorumque ansemos satis consolatus csset, Non, inquit, sine causa huc me Deus expelli pas ius est, sed ut & eoru malorum quae toleratis Iam socius, & patientiae in xim E constantiaeque exemplo. Tum se ad orationem conuertit , precaturque Una cum eis Deum,

ut consessoribus suis sontem aquae aperiat,& qui percusso saxo in solitudine aquarum ingente vim elicuisset,ipse aquae copiam sibi praeberςt. Iam omnibus in oratione incumbentibus,ponti sex huc atque illuc couersis oculis , agnum quendam ce nit, qui dextrum pedem sublime habebat,& subiectum solum quasi mostrabat neque enim quis quam alius agnum vidit coiectissique & commis sis oculis pontifex , ad notatum designatumque locum cum iis qui aderant veniens, Domini, inquit, nostri Iesu Christi nomine, hic mihi filij, cite.Cumque locum in quo agnus steterat, omn que solum circunsedissent,ipse sumpto sarculo locum eum quem agnus monstrauerat, pulsat leui quodam sublimique sono: tumque repente terra aquam nitidam aclympidam, quaeque ori iucunda & suauis erat,ex se extulit,eaque impetu quodam effusa,flumen effecit. Cumque omnes aqua ,, talos redderet, pontifex, Fluminis, inquit, imperi tus laetificat ciuitatem Dei. Hinc cuncta ad eum ' ciuitas conquebat,illiusq; spiritalis doctrinae dulcedine,omnes ad veram fidem traducebat,ut etia

127쪽

1,1 CLEMENT. EPIT.

multi quotidie circiter quinque millia baptizar

tur, veraque religio indies cresceret. Nodu annuuexilium emensus erat, cum ab iis qui crediderant, templa quinque & septuaginta numero aedifica tur, sanaque idolorum,& tepla euertuntur,& lucos qui eis cositi, longe lateque pertinebant,ignis consumit, omnisque ci monum insania deletur. Fama tum inuisa & molesta ad Imperatoris aures pervadit,quae res Christianorum in dies magis ac magis crescere, atque progressum facere doceret: ob eamque causam Aufidianum duce statim mi tit, qui non tollim non vltra res illoru proficere ac procedere sineret,versim cita eos qui meorum distionem redacti essent, reuocaret abstrahercique a religione. Is cum Chersonem venisset,multasque Christianis multis variisque tormentis ac suppliciis affecisset, omnesque proposito ac voluntate martyres effectos esse cerneret,& paratos sexcenta mortis genera perserre, quid facit Z Abstinet se quidem a multitudine , quod vereretur ne tandeplures martyres faceret: auctorem autem unum coercet,omnemque furorem in beatum illud Clementis caput immittit. Cum vero ei leuia essent omnia, neque ulla esse duceret,& ex iis quae pertu. lisset, maiorem aliis fiduciam praebere breuem ei

atque celerem vitae priuationem excogitat. Nam in medium mare martyrem abducit, anchoraque

eius ceruici deligata in profundu demergit: vine

128쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. ras

teliquiae quidem, inquit, illius, Christianis remaneat . Veruarille quidem in profundum deiectus est, Christianorum autem multitudo quae stabat in litore, misere lamentabatur, lugebat, miserabilique voce pontifice omnes appellabant. Cornelius vero & Phoebus illius discipuli cum eas voces quas res ipsa postulabat, clamore sublato mitterent, nec haberent, quod casum illu consolari posset,C6precemur, inquiunt, omnes uno consensu Deu,ut nobis martyris sui corpus ostendat.Cumisque ipsi precarentur, Deus tum quiddam multo maiore admiratione dignum,quam Moses, perfecit. Discedit enim ac deflectit mare longe lateque stadia circiter viginti. Multitudo terra incedens, id quod etia tuae Christe, potestatis est,saxum offendit quod a tua immensa sapientia factum te nipli specie praebebat,&s eo martyris corpus cum dignitate collocatum, grauemque illa anchoram ad saxum etia posita . Sed Cornelio atque Phoebo patefactu est, ne corpus,quod in profundo prςclare situm esset,iransferrent: req; ut quotannis eo tepore quo martyr e vita excessisset, mare iis qui

accederent, septe continuis diebus cursum suum cohiberet,iransitumque pedibus usque ad corpus permitteret.Id quod & quotannis adhuc acciditi& aduentum eius recordationis quasi terminum quendam, certumque diem obtinet. Hinc cum hetreses sectaeq; omnes a religione nostra alienae, ta

129쪽

i 14 CLEMENT. EPIT.

barbarorum instituta eversa & sublata sunt, quod signa atque miracula quae ibi in martyris memoria edebantur,omnes ad veri cognitione traducerent. Nemini enim eoru qui insanabili aliquo mailo atque morbo oppressi erant, quicquam magis necessarium suit, quam aquςc5munio&aspersio,

ad morbi, quo afflictabatur,depulsionem. Sed ii cquide & huiusmodi sunt,& ita habent: illud vero

longe maius est, satisque in eo est virium ad facie-dam fidem eorum quae comemorauimuS. Cum enim,ut superior oratio declarauit, in maris voragines martyr demersus est, & in aquaru sinus deiectus, mare deorsum fluens longius, &quasi sub pedem secedens , index corporis mirabiliter fuit, patefecitque iter ad ingrediendum ei qui ireyoluisset, magnusque Christianorum numerus tum ad corporis spectaculum Ucitabantur. Postea vero etia maximus dies festus miraculum induxit, aut potius miraculii diei festo causam dedit,quod non semel editum, deinde terminum habuit, sed

uniuscuiusque anni cursu atque ambitu code modo existebat, impiόsque animos & a Dei veri cui tu alienos,ad epulum couocabat. Cum enim haec ita essent, de Christianorum omniu qui Cher nem incolebat, ad diem sestu miraculi concursus feret: ibi etiam Deus miraculum edidit superioribus mirabilius. Vir enim quidam religionis nostrae cum uxore & filio,quo tempore iam miracu-

130쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. las

dum edebatur , una cum reliqua multitudine ad illud martyris corpus visendum prosectus est. Cumque maris profundum pedibus ingressi illi, in te milum quod in alueo situm erat, intrassent, manibusque eo puerum duxissent, sancto illo spectato sepulchro,cum alia multa a sancto postulauerunt,tum filio ea precati sunt omnia, quae aequuest parentes petere. Clim precati essent, ac sepulchrum religiose quasi osculati essent, ipsi quidem

die sesto perfecto, domum redeuntibus omnibus cum multitudine quae eo conuenerat, ad suos re uersi sunt: puer autem insciis ignarssique parentibus, nescio quo modo solus in teplo remansit, hoc etiam diuina quae comprehendi non potest, agete prouidentia,ut maiore in honore eu in haberet, qui di animum & corpus ipsius causa profudisset. Atque aqua quidem ad stra loca remeans, profundum statim occultauit, rursusque mare effectum est: paretes autem paulum a corpore digressi climsilium secum esse non viderent, ad requirendum

eum reuertuntur,Vt eum inuenirent: mare rursus

animaduertunt viam eam quae corpus ferret, statimque tumultuantur, perturbantur, perm uentur, maiore studio ad inuestigandum puerum se conserunt. is autem in sepulchro abditus erat. Postea vero quam multo labore quaesitum no inuenitit,eumque in profundo abditum, sicuti erat, existimant, magna tristique voce filium appella-

SEARCH

MENU NAVIGATION