B. Clementis Romani pontificis De rebus gestis, peregrinationibus, & praedicationibus B. Petri apostolorum principis epitome, siue compendium

발행: 1555년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

sus est autem ad nos cursu quidam, qui Simoni nunciaret, Appionem qui saepissime superior diascederet, una cum Annubione venisse Antiochia Quod cum Simon audiuisset, statim exiit,ut illos exciperet. Pater autem ad Petrum accedens, Si mihi, inquit, per te liceat, cum eo una ibo Appionis& Annubionis saluta dorum causa,qui mecum ab initio aetatis iure amicitiae coniuncti sunt. Cum enim Annubione etia nactus fuero,Clemeti videortu cuiusque & fato disputet, persuadebo. Tum Petrus, Per me, inquit, eas licet, laudoque te qui amici officio fungare, sed assentire mihi, Dei prouidentia ea quae ad persuasionem tuam pertinent, omni ex parte concurrere, quae propriam

conuenientiam efficiat. QAod quidem dixi propter Annubionis aduentu, qui tibi usui fuit. Cum pater ei hoc ita esse, se etiam concedere dixisset, ad Simonem profectus est: cumque Appionem &Annubionem inuenisset, atque salutasset, constadit. Simon porro cum quosdam missu regis adu taturos audisset, qui ipsum quaererent, ac nunci rent Caesarem multos Magos sustulisse de medio, seque missos ab eo qui illum requirerent, cum resciuisset quae ageret,ut de eo etiam supplicium si

meret: Annubionem & Appionem ita conuenit, Facite, ut F ustus cum ad nos venerit, nobiscum cibum capiat. Ego vero unguentum quoddam coparabo, ut a coena dclibutus sorma meam omni-

102쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. s

bus induisse videatur . Cum h c Simon dixisset, Milli quaereret, que fructu sibi ex illa re polliceretur, ipse, Primo, inquit, ij qui me volui, coprehenso eoclesinet me quaerere: qui s manu regia intersectus fuerit, magno in luctu erut eius liberi, qui med serto ad Petru transfugerunt. Appion aute & Annubion priuatim omnia Fausto enunciant, insidiasque exponunt. Faustus qui orationem falsam existimaret, coenatus cum Simone & sodalibus Appione& Annubione a Simone sumit unguentum, delibutoque ore statim Simonis personam& effigiem expressit. Simon autem media nocte surgens, in Iudaeam fugit.Nos vero qui cum Petro eramus, tota nocte colloquentes, prae voluptate& laetitia qua ex sermone habito assecti sumus, peruigilem & insomnem noctem duximus.Cum iam luceret, Petrus me atque fratres intuens, Vereor, inquit, ne quid patri vestro euenerit. Dum haec commemorat, pater adsuit, Petrumque nobiscum de ipso colloquentem offendit.Exanim tum cum vidisset, atque salutasseti cxposuit cur sub dio pernoctasset.Nos vero eum intuentes obis stupuimus,qubd& Simonis speciem cerneremus,& Fausti patris voce exaudiremus. Cumque eum fugeremus, pater miratus est. Petrus autem qui unus naturalem eius Armam intueretur, a nobis

casit quaerere, quamobrem parentem repelleremus,atque eius conspectu fugeremus. Nos atque

103쪽

CLEMENT. EPIT.

mater cum respondisi emus, quod is nobis Simon videretur,qui patris nostri vocem haberet: Petrus, Non est ita, inquit. vobis ea illius vox, in qua praestigiae Magorum nihil possiant,vna nota est: meis autem non fascinatis oculis species etiam qualis sit cernitur: quoniam non cst hic Simon, sed Faustus verus pater vester.Tum in patrem oculis coniectis, Vera, inquit, tua species ac forma eis non

apparet, sed Simonis scelestissimi & nobis maxime inimici. Dum haec Petrus narrat,ingressus est quidam ex praecursoribus, qui Antiochia venerat Petro nunciatum, Simonem Antiochiae cum c set, palam ac publice multa mira, inusitata, monstrsque similia opera edere solitu, nec aliud ei studio fuiste, nisi ut ipsum in omnium odium addu-

. ceret, cum & magum illum,&praestigiatorern, dc sicarium vocaret, quo nomine adeo omnem populum in eundem cocitasset, ut omnes qui ibi es.s ent bestiarum ritu ipsis illius carnibus vesci cuperent. Se vero cum ciuitatem ei valde infesta in aniam aduertisset, ei venisse nunciatum . Quinetiam

a Caesarem isthm esse quendam regium ad praetorem prouinciae, Simonis quaerendi gratia, ipsumque clim illum in Iudaeam fugisse intellexistet, ad eum quaerendum profectum, ut iussit Caesaris de eo supplicium sumeret. Haec cum Petrus audisset, hac ad patrem oratione usus est: Audisti ipse tuis auribus ex praecursoribus qui Antiochia venerui,

104쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. 'ocum dicerent Simonem cum illic esset, grauiter multitudinem in me concitauisse, impostoremq; parricidam, & praeterea magum &praestigiatorealiaque eius generis nominasse. Itaque nunc qua primum imperata mea facito , relictoque apud me Clemente, ipse cum Matthidia uxore, Faustino & Faustiniano liberis, Antiochiam proficiscere. Erunt etiam tecum quidam alij qui meae volutati morem gerere poterunt. Antiochiae cum eris, cum his, quadiu Simonis etiam speciem praefers, palam ac publice fac poenitentiam animique mutationem praedices. Cum perorasset Petrus, Faustus qui ingenij acumine ad intelligendum valerer, Scio, in quit, quorsu m tua omnis spectet oratio. itaque ne labora . Cum enim illuc peruenero, madatum tuum curabo diligenter. Sic pater cum iis quos iusserat Petrus,ex urbe decedens, Antiochiam quae in propinquo erat,venit, in medioque foro stans, ita ad populum verba fecit, Ego ille Simon,ego haec vobis nuncio, meque falsum crime in Petrii iniuria confinxisse profiteor. Non est impostor, non parricida, homicida, non praestigi

tor, nec ea scelera in cum cadunt omnia quae de eo commemoraui. Peto ego a vobis ortinibus,qui

auctor vobis fui, ut euo dissetis & detestaremini, vestrum in illum odium deponite. Dei enim si ij, qui salutis hominum causa visus est, verus est hic

105쪽

ioo CLEMENT. EPIT.ctor sum, ea quae ad salutem vestram conducunt, constituo, moneoque ut ei fidem habeatis, credatisque ei Deo , quem praedicat . quandoquidem

urbs vestra tota corruit & vos una cum ea peritis. Cur autem hac usus sim oratione,vos etia scire volo. Priore enim nocte impium me Dei angeli, ut qui veritatis praeconi hostis essem,grauiter flagris ceciderunt. Hortor igitur vos,vi sit ipse alio in loco in Petrum coner dicere, ne mihi assentiam ini. apud vos enim magum me esse profiteor, impo-storem, praestigiatorem et sed horum omnium me poenitet. possimi enim mihi poenitentia quae a me improbe & scelerate acta sunt, condonari. Haec cum pater publice, quasi ex Simonis persona dixisset, laudibusque Petrum ornasset, omnem Antiochiensium ciuitatem in illius desyderium tra duxit: omnesque eius videdi cupiditate se flagrare dicebant. Nonnulli vero infesto etia in eum animo erant, scilicet, quasi ipse ille Simon esset, propter singulare suum in Petrum amore, manusque iniicere conabantur : atque ille qui ne ab ipsis e tingueretur, pertimesceret, quam primu ad Petrii misit, petens,ut & ad se viuu prodiret,& pero pomtune in urbe quς magno illius de*derio stagraret,

improuisus veniret. Petrus cum eos audisset, conuocata concione pontificem praefecit, multos curauit,& salutari aqua abluit, triduoque Laodiceae praeterea commoratus, Antiochiam propinquam

106쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. Hii

urbem magna cum festinatione contendit. Cum ad urbem peruenisset,eum multitudo omnis confluens latis animis excepit,ut veritatis prς conem& Apostolum. Cum autem orasset, positis supra inanibus, omnes aegros curauit, unum Deum in personis tribus nunclauit, multaque eis de unius principatu tradidit: tum ad diuersorium nos receis pimus . Senex qui Petrum adesse cognouisset, cucurrit, seque in terram deiiciens,illius vestigia sequebatur, petens ut diuino lauacro initiaretur,ut& pristinam animi pulchritudinem , & formam

corporis baptismo reciperet, & sanctorum Christi mysteriorum particeps fieret. Petrus aute cum eum religionis nostrae institutis imbuisset, atque de salute multa locutus esset, tandemque dixisset, Dominum nostrum Iesum Christum Dei filium

is hoc discipulis tradid isse ac praecepisse, Qui creduis disset atque baptizatus suis et, eum silutem ad plurum pro fide qua quisqueesset praeditus, ei

euenturum ut vellet. quando advesperascere coepit, nobis qui cibum ceperamus , post solita precatione , somnus obrepsit. Postridie mane mat rius rursum Petrus surgit, precatusque Deum, nosti patrem accersivit, noblique exponit eo die magno gaudio compleri superos ob senis Fausti baptismum, qui ei diuino munere daretur, nosque secum ducis ad eam urbis partem, quae ad orien tem pertinebat, in qua magna aquae nitidae ac pi

107쪽

ibi CLEMENT. EPIT.

raeerat copia .Ibi cum patrem tantum seorsum adiunxisset, multaq; ei tradidisset quς & ad rudimeta nostrae religionis,& ad Deum,eiusque per ca nem ad nos aduentum pertinent, eum baptizauit Patris,Fiiij,& Spiritus sancti nomine. Postea panem cum accepisset, actis gratiis consecrauit, sacrosanctorumque mysteriorum eum participem fecit. Maxima omnes qui una eramus, laetitia die noctiique Dei nomine affecti sumus, & ex patris

renouatione quam Spiritus sanctus procurauerar, α Petri sermonib',quos audiueramus. Cum Vna aliquandiu ageremus, rerum nostrarum fama apud omnes percrebruit : omnesque admirabatur ea omnia quae nobis acciderant, Deique in nos benignitatem, qua effectum erat, ut inter nos gnosceremus, laudibus efferebant. Cum ea fama in omnes resiones & imperia peruaderet, praetor

Antiochensis cognitis iis: omnibus quae parentibus euenerant,& quod ad Caesaris genus pertinebant, de his omnibus Caesarem certiore facit. Caesar cum ea accepisset, eos quam primum Romam mitti iubet. id quod persectum est Eos enim ciam magno honore magnoque comitatu stipatorum praetor Antiochia ad Tiberium Caesarem mittit. Caesar cum parentes contemplatus esset & cons 'derasset, eis agnitis, obstupuit, pattisque ceruice inplexus,largiter obortis lachrymis fleuit. C hibito sedatoque luctu, concionem ita allocutus

108쪽

DE REB GESTIS B. PETRI. Ioue

est, Gaudete mecum omnes, diemque sistuna incommune agamus Fausti & Matthidiae inuentio-inis, quod cum mortui haberentur,reui prunt, &cum amissi essent, inuenti sunt. Eos deinde conuiuio adhibuit, magnaque vi pecuniae dat adiunctis etiam seruis & ancillis ad famulatum, magna clientela, magnoque honore cumulauit. Hi diu

post Romae vixerunt, ita, ut & Deum colerent, Megentibus sug largirentur, & caeteras virtutςs α-

colerent, quoad in se praeclara senectute eis quae hic sunt, relictis, Christi regnum adepti sunt. In

quo vitae exeplar, certissimumque ad virtv xc e

emplum vitam suam Romanae Rei p. prodideriit. Ego autem Clemens cum fratribus etiam apud Petrum doctorem mansi, qui docedi munς re fungebatur, & multos variis morbis curabat. Postea vero quam ille vicis oppidisque peragratis,Roma quoque peruenisset & apud eos qui constuebant, verba de vero Dei cultu fecisset, multosq; ad Christi fidem deduxisset, baptismi vi ac nomine, Viros& mulieres, ut& mulierum nobiliu clarissimas,& quas Latinus sermo matronas appellat, breui tempore pene uniuersas oratione sua ad baptis. mum & Dei fidem traduceret: tandem aliquando ei etiam hac vita relicta ad magistrum Christum perfecto euangelicae doctrinae cursu migrandum fuit. Quod cum cognitum haberet, reque,Vt crucis supplicio damnaretur,ut magistri de mortis M

109쪽

gloriae socius esset,conuocatis fratribus o mnibus, capta mea manu, cum in media cocione stetisset, ita locutus est: Audite me filij & frarres . mei qu dena cursus sinis prope adest . Is enim etiam iam mihi enunciatus est: Clementem autem hunc V bis pontificem hodie creo, cui etiam sermonum meorum locum atque sedem credo, quod ab initio adhuc comes itineris mihi fuerit,& ita sermones meos omnes audierit, qui cum periculorum calamitatumque mearum particeps extiterit, in fide permanere inuentus est. Eum ego Vnus ex Omnibus planissime scio pium, humanu, castum, continentem,bonum, iustum, patientem, & sorte ad serendam ingratam voluntatem nonnullom,

quibus prima nostrae religionis rudimenta sunt tradita. Itaque ei ligandi atque soluendi permitto potestatem. Ligabit enim quod ligandum est, soluetque omnino quod est soluendum, quippe qui

Ecclesiae canonem probe cognitum habeat. Eum igitur audite,ei parete, cum eum qui veritatis po- tificem ostendat, Christo peccare intelligatis, α parentem huius uniuersitatis Deum concitare,ob eamque causam non vivet. Is ergo qui praeest,m dici locum obtinere debet, non bestiae quaerationis est expers, furorem. Is cum haec diceret,ego in terram me abiicio, multissique verbis magistrum

rogo, quasi sede maxime deprecans. Sed Dei Apostolus, cum prohibuisset, ne hoc a se contederem,

quod

110쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. 1 os

quod ea quae Deus vellet, nemo homo dissipare aut impedire posset,rursus multitudinem in tu es, Et vos,inquit, fratres charissimi, debitu, ut patri, honorem & obedientiam omni ex parte ac semper patri vestro praestare ne desinite Sic enim de vos recte gubernari ac regi poteritis, & pastor hic

erit, non mercenarius, eique grex cur erit.Eumenim qui pastoris & magistri iis in rebus quae ad

Deum pertinent,voluntatem offendit,Dei Spiritum offendere intelligetis, cuius hic sedem & locum tenet: quique eius verba improbat & auersatur,Christum auersatur, lcgisque fines transilire inuenitur. In primis ea quae fidei sunt, salua vobis sunto & stabilia, sicut nullo periculo commoueatur. Deinde vita vestra pura sanctaq; esto,aut expiator. praesectis,corporis puritas & sanctimonia cur esto. Neque enim hac sublata quisquam Deuvidebit. Quod ad pacem & clementia pertinet ac Valet,inter vos omni ratione vendicator. Qilod si sorte inter vos aliquid offensionis incidat, sol vobis ita animo constitutis ne occidito. Date opera, ne proximum iudicetis. Est enim hoc Pharisaeorum, condemnatione dignissimum. Ne vos hospitalitatis,& beneficetiae capiat oblivio. Hoc enim praeceptum est primi magistri & conseruatoris Dei. Iis qui peccant & offendunt, gratiam peccarorum faciuto. Sic enim sine fine dicetis, Dimitte nobis debita nostra. Trutina, mensura, pondus

SEARCH

MENU NAVIGATION