Cæsarea legatio, quam mandante augustissimo Rom. Imperatore Leopoldo 1. Ad portam Ottomanticam suscepit, perfecitque excellentissimus dominus, dominus Walterus s.r.i. comes de Leslie, ... atque illustrissimo domino, domino Jacobo s.r.i. comiti de Les

발행: 1668년

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

9O Mora Consantinopoli.

tudine, & artificio sumptuoso a Constantino positum super porphyreticam columnam, cui ipse nomen suum olim indiderat. Non procul inde templum Sophiae, sive a divina Sapientia, ibi adoranda ; ssive a sancta Martyre sic dictum , a Justiniano Caesare conditum assurgit, vetustate venerandum , structura aedificij & forma regium , dignum Majestate, & nomine tanti Fundatoris : nunc indicium primaevae religionis exhibet nullum, &tot inter, quibus coruscat, lampades, tenebras Maho meticae superstitionis misere offusas luget. Porticus Occidentem respiciens quinque ostia e marmore complectitur ; in medio fornicis pictura eminet Iudicij supremi ; adgeniculantis item sanctissimae Matris ; sed laesa plurimum ac deformata. Hic quoque Anno 38 I. habitum fuit Oecumenicum Concilium magno etiam in pretio , ac veneratione existens apud Catholicos. Frontispicio Orientem versus'

magnificentissima cuppa supereminet, futurata vix alibi secunda ; sectis e candido lapidibus asoris fulcitur, e quibus etiam templi universi

structura consistit. Interiores parietes a mo-Dico opere, & elegantia plurimum commendantur. Ara pro Sacrificijs nulla, imago nulla. Cathedra paucorum graduum portae meridionali apponitur. Recte Ecclesiastes, dum Moscheam l

112쪽

Pars III. - 9 Ischeam hospites subirent, ad ducentos ut plurimum viros implicatis inlidentes pedibus faciebat verba, tono aequali, nec admodum clamoso : Sedilia & reclinatoria ab omnibus fanis Maho meticis proscripta exulant: Nefas ibi somno, aut commoditatibus corporis indulgere, cum sacris & divinis opera impendenda est. In centro templi ambitus nobilis caetero correspondet aedificio. Chorus singularis a tergo columnis innititur, qui formam privati oratorij principum Virorum praeseseri,porticibus innexus. Marmor, quo stratum odeum est,tapetibus selectis induitur ; subobscuri tamen anguli storeis conteguntur. Immensam lampadum vim pauciores Κandilgi, seu vigiles observant; ut & decor & mundicies,ardensque lychnus ad majestatem sedi conciliandam conserventur.

Ad sinistrum Sophiae latus passibus serE via

ginti circumstant pediculae, rotundae figurae, marmore candido constructae, Sullanorum Mausolea; non enim fas est, cadaver ullunia Moscheis inferre : In his tot prostlat vacuae tumbae nigro panno velatae, quot proles masculas Sullanus suscepit; & hae a dexteris ; a sinistris Matrum cum Deminea sobole. Illis ac Patri turcicus pileus, ad sexus discretionem superimponitur. Corpora cryptis abdita delitescunt.

113쪽

2 9 Mora Constantinopoli

litescunt. Assidue apud haec Mausolea oratura conductis ad istud comprecandi munus , eKfundatione magnifica, perpetuaque ; quo fit ut ipsi Turcae a mille de amplius annis usurpatam ab Orthodoxa fide piam consuetudinem pro defunctis orandi ,naturae lumine,&ab aliqua legis tam veteris, quam novae concordatione is

haustam servantes, possint esse haereticis nostri temporis argumento, quod bonu,&salutare sit, pro vita functis preces ad Deum fundere. Iuxta Imperatorum sepulchra obscurum antrum e lauditur ; templum fuisse quadrati lapides persuadent: illo ferae belluae stabulantur, leo nae tres cum leone ligneis cancellis septae , leo nec forma nec magnitudine sequat Au-' striacum ad Viennam vulpes itidem ternae, totidemque Iupi destinati in praedam leonum , cum Sullano placuerit. Lyncem, tygridemque staturae mediocris, albis nigrisque maculis variegatam, eodem ergastulo conclusas tum tenuere cum fele Zibetho, per omnia meli, seu

laxo persimili; nisi quod hic longior, taxus

eorpulentior existat. Praeteriri non potuit quin inviseretur aula magni Constantini: Regia haec ad Occiden-dem moenibus adhaeret; nobili & iublimibus 'operibus instructissimo olim colle locata: tribus substructionibus moles assurrexerat: altius nullum

114쪽

Pars III. 93

nullum in tota urbe domicilium. Palatij coronis superstes marmore inciso elaborata te

elum fulcit, ventis & imbribus pervium. Vastae & eminentes praeter sacrae antiquitatis aedilitatem e pario lapide fenestrae liquido demonstrant, cujus palati j ornamenta fuerint, cujus aulae etiamnum ruinae sint. Propylaeum decem columnae magnitudinis & artificij dignitate conspicuae sustinent: ejus in angulo

desolatus, & ruderibus scatens puteus moeret. Pergula C centro prominens universae urbis conspectum explicat. Columnis constat auro passim i 'litis, cujus radios color viridis etiamnum animat. Grandiora lapidum fragmenta, cum primis fabricae ornamentis, ac fulcris caeteris in Moscheas translata sunt: sola tantae molis vestigia, atque ex ungue cadaver nunc restat. Muro extimo meridiem versus inserintum parieti visitur Oratoriolum hominibus recipiendis sex opportunum : Angustia loci persuadet privatae illud pietati Constantini socrum fuisse. Squallet turpiter haec Imperatorij operis majestas nunc inter arbusta, atque hederas , S sive caeli injurias, sive immanita tem barbarorum, sive Christianorum incuriam accuses, non absimilem cum tempore rebus caeteris, utcunque storeant, internecionem minatur.

115쪽

94 Mora Consantinoposi

In descensu clivi defluentis in Euxini brachium porta perampla, sed obstructa muro conspicitur : fama fert limitem hunc fuisse aulae magni Constantini. Ad dextrum portae latus adstat Angelus a candido & eleganti marmore essigiatus, statura celsior, ac virilem praeseserens, & insertus muro. Ad laevam Dei- para visitur proportione priori consimilis, atque ab Angelo consalutatam referens. Rarum profecto, & ob indubiam antiquitatem peridoneum confutandis divorum contemptoribus argumentum, etiamnum a tanto fidei Orthodoxae excidio superstes.

Ad radicem clivi aedes S. Georgil, Basilianorum, occurrit. Solis istis Religiosis, sed Schismaticis sua domicilia Byzantii salva sunt. Tria millia imperialium quotannis coguntur pendere , ut municipit jus obtineant; & contra Patriarcham loci pro Hierosolymitano , cui subjacent se tueantur. Inspecta quae vim

digna occurrerant: primas tamen ubique egestas tenebat, sed humanitate inhospites con- comitata ; qui vicissim in gaZophylacium,moti indisentia, sese liberales infuderunt.. Ipso, quo Caesareus Orator Byzantium feliciter appulerat, die, Patres Societatis I Esu

Galatae commorantes, mari trajecto, amicissimum hospitem salutaverant. Habent ij Perse

116쪽

Pars II L . 9 sc nomen eum Galata illi loco prope continuocomune Residentiam ac templum,nunc Catholicorum unicum: nam fortuito inccdio reliqua omnia cum vasta oppidi parte in cineres anno superiori redacta fuerunt: nec licet sine aeger-xime impetranda venia,& praecipue sumptibus ad eam ipsa concedenda praeviis, nec nisi copiosis, collapsas,praesertim fac ras aedes reparare. Grata Patrum ossicia perhumaniter acceperat

Legatus, & vicissim invisendis illis festum Sanctorum Cosmae, &Damiani designavit: quo ipso privatam eorundem de confirmata eo die per II postolicam sedem Societate , celebritatem praesentia sua & in sede sacra modis musicis adaugeret. Amplissimae istud gratiae praestitum in se monimentum ultro ipsi confessi sunt quod unos sese praeter Sullanum, ac PrΟ-to-VeZirium, itemque Oratorem Anglicanum dignatus fuerit primos inter invisere ; ac plurimum solati j , caeteroquin destitutis ab humana, licique sociorum alibi, ac Christianitatis

reliquae consortione conferre. Latini & Graeci idiomatis ibi duntaxat rudimenta tenerae aetati explicantur; nec altius per civilem pOtentiam prohibitis licet. Diversarum nati O- num linguis quantum industria sua Patres, tam emoria adolescentes perfecerant, salutatus

fuit Legatus. Inde ad divina digressus , icin

117쪽

s 6 Mora Constantinopoli

tum odeo intulisse videbatur ; adeo sepra temporum antea, & loci conditionem auguste omnia sacris mysteriis consonabant. Dive tit denique etiam in triclinium, & religiosae frugalitatis cupedia pastus hilariter , munifiacentiae suae documentum levamini necessitatum domesticarum praeterea valefaciens sub ministravit. Eosdem non multo post per Confessiarium pari benevolentiae significatione solatus est, cui tum ipsi confidenter enarranda Oratori ad providendum , si quod remedium allucere posset , sua pericula, pressuras , con temptus, egestatem,persecutiones, exactiones iniquas, quotidiana vitae, sortunarumque di scrimina,& quae his confinia sunt, copiose enu merarunt ; quibus postea pro rerum statu ac possibilitate, quantum licuit, fuit provisum. C. eterum pietatis Christianae nullam Constantinopoli partem suis in aedibus omitti Excellentissimus Orator passus est. Nequidquam timide disuadentibus quibusdam, quosmiiuditimor, supra Dei amorem incitabat, voluissolemnioribus Dominicae, ac Festorum diebus consueto Missae Sacrificio publicam ad omnes

de comitatu explanationem recurrentis ea tu

ce Evangelij subiungi. Improbare nemo, quin&comprobare coepta ipsi infideles sunt animassiversi. Erat pulchrum ad domesticos exem

118쪽

Pars III. 9r

plum, illustrissimos de comitatu identidem Sacrificanti assistere, & Angelicum obire ministet ' rium : alios alia fervoris Catholici opera, suaeque perfectionis adminicula constantius frequentare : alios pro studio vocationis suae, alienos a Religione Orthodoxa lacessere qua argumentis, qua solicitationibus , ut & manus p dederint nonnulli, & confirmati sint imbecil-s, Iiores. Per eos quoque dies a Porta , & Gu-x, bernatore diploma impetratum est; quo ad- a ducti ab Austria Patres , quorum unus Persi r= dem , bini in Chinas meditabantur, amplissi-z: ma cum facultate, libertateque per Imperium is, Sullani coeptum iter promovere jubebantur. a Valuit tantum Oratoris Caesarei apud Chayt micanum auctoritas, pro eisdem soliciti; ut . Baiiam ille designaverit, quo cum ad extima

4 Persit e proficiscerentur; qui non minore cum, humanitate, ut in suam Caravanam, ita ad omae nem commoditatem gratuito conferendam illi eosdem invitavit. erum uni ipsorum taniit tummodo frui licuit hac opportunitate: alter, a quippe iter ingressus , aegritudine adversum is mota nequidem in annum sequentem, cum ten-lb rasset,progredi potuit, Rex portu ipso soluit in

b, caelum. Alter eadem ex causa sinistram pro-i sectionem expertus in Provinciam,unde venerat, remeavit.

119쪽

uS Mora Consantinopol

Communi huic cum divinis consensui adscribi debuit, quod multis passiin perfuncti terrarum , undaruntque periculis, ac praesertim

in centro suspecti hostis , quia toties reconciliati,prospere satis universa publice, privatimque sine graviore cujusquam nocumento evenerint. Transfretaverat Peram versus Marchio Dura ZZius , terram a Genuensibus sibi conterraneis quondam possessam. Dum inde reverteret cum sociis , ac Sacerdote de comitatu, tam atroci ex inopinato tempestare circumfusa fuit cymba, qua vehebatur, ut spei, vitaeque, aut nihil, aut parum superesse videretur. Nam praeter copiosum , & vehementistiamum imbrem grando inusitata tanto impetu deferebatur in remiges, ut visum, manuumque omnem prope usum eriperet; Navicula non tam turbati aeris, marisque indomitis furoribus, quam divinae voluntati committebatur; Nec prudentum judicio, nisi actum erat de singulis , nisii bonitas divina in futura tempora navigantes etiamnum reservasset. Huc atque illuc sine lege , non tamen sine providenti Omnipotentis rapiebantur. Navigium in

gna ex parte imbribus , dc fluctibus repletum, nutabat partes in omnes. Ab hoc tamen discrimine, ipsis, qui Honge prospectabant, stu

pentibus,ejecti sunt in littus ; sed & hic e scylla

120쪽

pars In os

in charybdim. Declives enim per urbem plateae, tantam' effuderant ab illa mare versus' aquarum vim ; ut cingulo tenus adversus novos fluctus in vicina mapalia enitendum reducibus fuerit, dum concussi grandine , imbribus compluti, &lassi viribus, ubi detumue

rant torrentes, ad comitatum reverterent.

Inter demortuos Byzantii e comitatu prae sertim quaternos, non una eademq; singulis ad portum aeternitatis profectio fuit. Prior Ca- sparus Κinigsreiner Ingolstadiensis , Musicus praestantissimus, Catholicis parentibus editus, Catholica inter Sacramenta vitam finiit: Alter Ioannes cetZ praeclarae indolis adolescens ex Philosophiae curriculo ad cursu aeternitatis modico itineris peregrini intervallo praemi

evocatus ; & ipse a vocis amoenitate laudatus :nempe ambo musicam, ut bene speratur, quam addidicerant in terris , apud superos ad perfectionem coeli concentuum producturi. Tertius Hieronymus Faber Norimbergensis a Luthero , cui a teneris assueverat, avocari nonia voluit, dum valeret ; causatus amicorum assiduam & malignam domi societatem , quorum affectibus , terroribusque, ut compedibus tenebatur in errore. Necessitas phrygem sapere,&mors seria tractare docuit; nempe a quibus solis frequenter eisicitur, ut caduca aeternis, αG a unus

SEARCH

MENU NAVIGATION