장음표시 사용
121쪽
unus haeresiarcha conllanti tot Conlatarum &Martyrum sententiae iton amplius praeferantui. Quartus idololatra quondam Matthaeus fuit, oriundus e Cia inis, rationis rectae claritatem cum fidei lumine jam olim complexus. A suscepto Baptismo in obsequiis,& amore Patrum Societatis constans viXit ; quin etiam e patria in Europam proficiscentes comitatus redibat, domesticis enarraturus , quam numero locupletem populum , quam augustum dignitate vidisset , conspirantem omnem in condemnanda superstitione. Innocentia hominis ac vivendi methodus ipsis miraculo poterat esse,& vero fuit, Europaeis ; qui omni virtutum, ac politioris vitae genere excultum , & exquisitae bonitatis, ac pietatis vivum exemplar admirabantur; capiebantque eXinde argumentum , quantae essa caciae sit, ad Omnem elegantiam seria & constans in Christianam legem ac mores affectio. His in portum beatitudinis feliciter deducendis strenuam operam illi, qui sacris
de comitatu praeerant, navarunt. Quorum
aeque studium enituit in componendo ad probitatem populo domestico, litibusque animorum quae incautis intercurrebant sedandis; ut Excellentissimo Legato persuasum fuerit, in ea geniorum & nationum varietate, & copia, relinqui sibi nihil, quod emendare vellet, aur' ponet,
122쪽
Pars III. posset, quando singula istorum pia providentia in fines optimos inclinarentur. Interea a praesidijs maritimis, quae coram inspexerat, redux Sullanus pari, qua nuperiis Adrianopolim exiverat pompa, Byzantium intravit. Numerus intra ordinem fuit explicatior, & ultra nuperum populosior. Finitimi Anatoliae accesserant, mille circiter ferrea
ad pectus lorica obarmati. Ductabant hi ante
se triginta tres minores aeneas machinas et
tum sex milliaJanizgarorum, ac Proto-VeZiri, aula successit. Post hos aquariorum turba, di- missas interdum ordinibus quaquainersum obequitantium , qui aridis faucibus, repletos frigida utres in potum aperiebant. Sequebatue Chiauniorum Begus, eo, quod de prosapia Maho meti originem trahat, vexillo viridi, nemini praeterea, quam sic genitis, usurpando,, usus. Hunc Cadi ita vocantur sapientes in lege Alcorani comitabantur , e quorum numero primipili duo Magnum Cancellarium Dessitardar,& Thesaurarium antecedebant. Se quebantur quatuor Uezirij, sacrorum Praeses Musset, & purpuratorum Primas. Equis, &dromedarijs Alcoranum deserentibus succeia sit Sullanus Mehemet Chan, stipatus utrinque binis Silaclitanis, seu familiaribus, acinacem,& penulam Imperatoriam deferentibus. Spa-
123쪽
hy Bassa equitatum ductabat consequentem, quem thesaurus & impedimenta camelis imposita claudebant: Postero ab adventu die in ag- gratulationem de reditu Sullani portus omnes maritimi festo machinarum bellicarum fremitu intonuerunt.
Die tertia, quae erat quartadecima Octo bris, postquam appulerat Sullanus, paucis devectus navigils sua tempe, & viridaria, opposita diversorio Caesarei Legati, invisiit. Remiges candidi, sed rubro verticem contecti re mos praetorianae viginti quatuor agebant. Sub conopeo assidebat Sullanus uno alterove de familiaribus adstante de genibus. Ad numerum impelli remos, & promoveri fluetum sine molestia dexteritas curabat. Ubi tormento rum explosio multiplex adventum Principi indicas let, tubas campestres ac tympana expediri Orator iussit, qui praetervectum eXimia,
qua possent, arte consalutarent. Placuisse obsequium Sullano indubitatum fuit: nam remigari lentius deinceps, & ad oppositum clangentibus littus illico appelli de industria visum ; nec defuerunt distinendae longius Majestati tubicines, quae ultro ad capienda obsequia, quibus delectaretur , se obtulerat' Alias quoque in adverso littore se conspiciendum dedit, pariter cultus; cum triginta octo
124쪽
triremes per rigidiorem coeli inelementiam in hyberna reducerentur, partim Euxino, partim mediterraneo adscriptae ; atque illas ipse suos inter Purpuratos & consuetas machinarum explosiones inspexisset. Primus a reditu Imperatoris Proto-Ve-Zirius Oratorem Caesareum , triremibus submissis, ad alloquium ac palatinas cupedias in vitavit. Deduxerunt Legatum cum binis triremibus frequens lemborum turba. Omnia is
ad fastum, & pompam superbissime composita, & ut dignitate alias, ita in praesens magnificentia superatus, de quo antea, Chaymicanus. In angiportu fixae anchorae & excensio facta est. Cum Oratore VeZirius, ac praeterea Mussit,& magnus Cancellarius mensae accubuerunt , ac finitis epulis pari cum authoritate
ad aedes remissi hospites. Alios quoque Purpuratorum & Procerum alij de eo mitatu , ure occasio ferebat, passim, sed rarius Orator, invisere soliti eranT . Accidit, ut quoniam dignitate apud suos sacratiore praefulget religionis Antistes, eum quoque sibi aliquando invisendum duxerint. Rulam non inelegantem Musset incolit, & capacem pro consuetudine Magnatum. Interius, quod alloquio destinatum erat conclave, ardenti foco instructum fuit, nullis per gyrum G 4 aulaeis:
125쪽
oinatu. Soli ad nudos parietes,ij I; pe pauci ha Tebant codices: juris, ut proclive cogitatu fuit, Otto inanici,aut legum Malio metanarum Digesta,& Codex : Pavimentum tamen conchyliatis instratum peristromatis, una adjectis ex auro & holoserico pulvinaribus superbe allucebat. Ipse majestate , atque arrogantia tumens imperioso supercilio, quan praeseserre gestiebat, aegre expedire per insuetudinem, poterat humanitatem. Anni grandaevum hominem notabat vultus : pilus &mentum profusa jam incanescebant ex corvo :Frontem atra supercilia amplius asperabant' Ad fenestram prior ex adverso Legati consedit supino propior , auspicatus identidem colloquium nutu , &gestu: Affabilitatem
minime nativam vehementius ursit , eamque studuit, qua poterat arte condire, propitiato per vicissitudines potu Chaue, di incensiis aloes per suos frequentari justas. Oblato demum muneri arrisit, & fausti comprecatus sub siparium conclavis, e quo prodierat, sese , & secum scenam ridiculae potestatis', quam spectatoribus exhibuerat, recepit. Quia de Pseudo-Sacrorum Pontifice mentio incidit, addere placuit nonnulla de Moschea per Reginam Matrem noviter erecta , &sub penultimam Od obris, nisi verbo abutimur,
126쪽
Pars III. Iosconsecrata. Sumptu plane regio fiat moles :Triennio ut fama fert millionum duorum impensis aisurrexit. Galatani ex adverso littore aspicit albo lapide per gradus in molem vastam erigitur. Verticis figura corniculata, fenestris pellucida , lunam auro nitentem repraesentat. Cuspides ac tectum omne cupro integitur. Pavimentum recentissimis tapetibus,
diversicoloribus sericeis ex toto instratum, atque ideo nemini calceato patet. Amplitudo aedificij ac nitor dignam patrona Principe majestatem praeseseri. Partem templi dimidiam lapideus ambitus circumit, fultus marmoreis de candido,& atro columnis r latitudinem hae sedecim spithamarum: altitudinem cum base &coronide septem orgiarum obtinent. Huic alter eminentior instat, sub fornice de ferro
confectus. Parietes coctis lateribus constant; porcellanarum in morem coloratis, varietate
immitarum florum rarissima depicti. Machina tota in celsissimam cuppam colligitur , quam fulciunt quaternae moles , in sinus totidem , quasi sacella excurrentes, luce ampla per fenestras immissa clarissimos. Lampades etholo templi suspense tot numerantur , utpluribus vix esse locus videatur: Oleum per Omnes infunditur, atq; ellychnia colores varios repraesentant in decorem affectatae sanctitatis.
127쪽
Certus numerus aedi uorum, & custodum per petuo astissit, quibus aliud negotium non est, quam mundiciem curare, & lumen diu, noctuque. Altare ibi nullum, aut quae hujus vices obiret mensa. Attamen ad ortum solis in angulo parietis quinque grandiores e virgine cera candelae paribus ex orichalco candelabris superimpositae visuntur. Quem in finem hic locus aedis, & hic numerus luminarium designatus sit, nondum liquet: Interrogati super hoc aeditui reposuerunt nihil: sive quod superbe non vellent, sive quod ipsi nescirent. Cathedra in duodecim gradus sublevata speciem nostrarum aedium aliqua praeseseri, ac praeterea vix aliud. A foris Occidente Versus in ampla quadrata area fontana purificationi de more dicata, multis epistomijsalsidue manantibus instructa. Huic pari magnificentia proximum assurgit Mausoleum funeri augustae Walidae olim dedicandum. Portam meridianam viginti quatuor rotundi fornices complectuntur , egenorum subsidio atque hospitalitati distributi : eorum summa & ima plumbo
conteguntur. Humanae certe industriae nobilissimum opus est haec moles, & immortalitate dignum, in quo quantumcunque curiosus Oculus divagetur, semper supererit, quod laudet. At quo ritu, quibus caeremoniis encaenia Moscheae
128쪽
Pars III. Iorscheae peracta sint, penetrare palam non licuit. Ex vicinia enim solus ingressus Sullana Matius, Conjugisque, quae a vertice ad plantam velatae erant, ac reliqui earum comitatus series spectari potuit. Rumore constitit, cantus & preces fuisse actui illi impensas , quibus gesticulationes , & gyrationes corporum more barbarorum orientalium conjunguntur. His daemonum obsequijs Christiana quondam , nunc Malio metana alida condere, dicare, encaeniareque constituit loco verae pietatis abominabilem Maho metis Moscheam, quo profusius suae irreligioni serviat, eamque memoria illaudabili in probrum suae perfidiae mundo con-
Cui attribui debeat profectus iste rerum Malio metanarum quotidianus ; an superstiosae hominum persuasioni magis, quam Orientalis Ecclesiae infelicitati ex quo a Romana Matre sejuncta est, dubitari merito liceare. Certe per annos non admodum multos triuia indigna in una caeterarum principe sede Byzantina irreligiosissimae illic Christianitatis acta sunt notata; ut provocare merito exitium,si quod superest ultro videantur. His ipsis diebus Patriarcha quem nuper nonnulli de comitatu convenerant pulsus ab aemulo fuit. Parthenius is erat, qui quod ante paucos annos
129쪽
exactionibus pecuniarijs a Porta imperatis non lassiceret, hunc vicissim modo pulsum aere tum locupletiorem, & ad Sullani vota promptiorem successorem habuit. At Parthenius ab exilio ditior revertit, & repentino impulsu, adjuvantibus, qui large donabantu Proceribus stravit nuperum supplantatorem, ac solium Patriarchale conscendit. Sed nunc iterum seu infamiae, seu potius resti, aut carceribus perpetuis subtrahens sese, profugus ad Anoliae Legati patrocinium convolavit. Ille autem perPortae Proceres,& potentiam dominantis pecuniae clero praesentatus jussus est esse, quod minime per has artes debebat. Nec alias mos obtinuit Patriarcham legendi, nisi insuia 'fragia aurum vocetur; eX quo principatum Ecclesiis obtinet, qui profusior est. Sumptibus istis ipsa orientalis Ecclesia cooperatur. Creando
quippe Antistiti Primas Metropolites collectam indicit Episcopis, hi Archimandritis, hi
rursus Calogeris , ac demum Clero ; nec plebs Christiana seu Graecos , seu Romanos ritus sequatur immunem se sentiet. Huc matrimonialia , sepulchralia , baptismalia conferuntur. Quod si pecunia desit utensilia miseris , etiam latinis per graecae Ecclesiae exactores eripiuntur , aut si neque ista suppetant liberi Christiani,
130쪽
ni, & Catholici, proh nefas i venales fiunt, vel
Uerum nupero eventu pejus est, quod hoc ipso saeculo currente Patriarcha sacrosancta subsellia , catholicissimis quondam insessa vix Christiano nomine censendi involaverint. Cy rillus Lucaris e Graecia oriundus Hagae Comitis educatus, cum legato ejus gentis Byzantium appulius interveniente argento, S auro
circa annum trigesimum aerae currentis in Antistitem ejus Cathedrae evectus fuit. Fretus
fiducia infamis patrocinij homo nefarius n*n multo post coepit quidquid antiquae religionis fuerat, pessumdare : Confessionem fidei edidit
ad amusssim Calvini placitis respondentemia, nempe ne doctrina vitae dissentiret. Mirabatur Occidens unde Ecclesiae Graecae resolutio tam praeceps, tam scelesta. Nec defuit in Oriente medicina subitaneae pesti. Eam successio res bini Synodo coacta cum extincto Lucari strenue tumularunt : Anno videlicet feculi nono Cyrillus alter Beroensis, & quadragesimo secundo memoratus Parthenius Episcoporum , ac Presbyterorum calculo superinducta nefarie dogmata proscripserundi. Septem praeterea vix anni sunt, ex quo Constantinopolim Hierosolymoru Patriarcha excinxerais edem cum Byzantina commutatu-