장음표시 사용
131쪽
rus. Erat ille Iudaeo patre oriundus : a teneris seu educatione, seu simulatione Christianum hominem professus : studiis liberalibus excultum clerus acceperat, atque ex hieromonacho Sacerdotem fecerat: Metropolita de munia, ac Hierosolymorum Patriarcha effectus ambire Primatum sedis Constantinopolitanae ausus est. Jamque voti compos esse coeperat de latus in urbem : cum mors, vindicias divinas
dixeris, larvam furiae detraxit, nec passus est Christus filiae, quamvis immorigerae , hostem sponsum conciliari, ac privatam iniuriam perfidiae publicae antetulit. Itaque Constantinopoli periturus sub agonem ipsum acciri rogavit urbis Antistitem, Metropolitas, & Episse copos, qui cogi poterant: his assectari petili,
Judaeorum primates. Convenerant evocati:
quando ipse ex Iudaeis oriundum se, religione etiam Judaeum esse, semperq; fuisse contestatus, esst, quidquid eousq; simulasset; mori deniq;
Judaeum sese , velleque a contribulibus more patrio maleolidae gentis tumulari. Ut dicto fidem faceret schediasma propria manu eXaratum a sinu protulit , eadem quae asseverabat confirmans , & idipsum Hebraeorum i primoribus, sciens volensqne consignaUire. Eat nunc,& praeter morem ausit Ecclesia Grae
132쪽
ea tot recentibus portentis infamata vincere tamen velle Latinam fide lDesideratissimum , idemque tristissimum visu Byzantii carceres Christianorum fuere. Binis detinentur potissimum ; quamvis divenditorum passim , ac raptorum numerus ingens captivam per urbem libertatem misere circumferat. Duo illic ergastula sunt ; alterum ad septem turres dicitu , Bainum alterum. Primi de Societate JESU Patres, comitatus universi , ipsiusque adeo Oratoris Caesarei adventum septem turribus nunciavere,statim tertia post triumphalem ap- pulsum die . Ducenti & amplius nobiles &forte idcirco turres ipsis assignatae non ex una gente capti hic attinentur. Brachium mediterranei ab Oratoris diversorio emetiendum ad eos tendentibus fuit. Prima illis salutatio, respiratio a languoribus ; epistolae familiarium allatae resuscitatio a morte: spes libertatisllam ipsa salus erat. Locus hi ς ad extimum ur-..,is murum positus est, ubi veterum Romano-rum industria frequentes quondam ad arcen-clos hostes collocaverat vigilias. Ambitus hic spatiosus extenditur, complectiturque ea, quae diximus munimenta. Illuc ducitur sive vi,sive
dolo selectior hostis, aut sceleratus potentior deprehendatur. Singularis habitatio designa -
133쪽
ta pro illis, qui strangulandi condemnantus :& caeteris separatior, qua Proceres, atque ipsi si fortuna ferat, Sullani hoc supplicii genere tollendi occurrant. Vincti hoc loco nomen illud prae caeteris habent, quod Sullani ipsius metcaptivi existant: nec nisi de unius Imperatoris gratia,vel co mutatione aequali u liberantur, nullo pacto caeteroquin redimibiles. Non cruciantur equi de isthic crudeli feritate, nec habentur ut alij passim ad remos condemnati ; verum carceris perpetui, &spei dissicilioris molestia illis haud dubie ipso remo acerbior est Habent quindecim aspras quotidie in singula capita ad sustentandam vitam aspra nummυm Hungaricum valet) sed quid hoc ad vitam si
mul, & libertatem c Ferreis praeterea compedibus, & angusta specu coarctati tenentur.
Accessus ad ipsos difficillime patet:& contigit, ut clim frequentius e comitatu nonnulli captos inviserent, delatis eoPatribus deSocietate quodam die alloquium omnino denegatum fuerit. Venerant rhajecto sinu nam per conse ias comeantibus plateas , ac praesertim a canibus ante ossicinas gregatim accubantibus obsessas; qui nisi scipionem , aut equi ungulam Obycias, nequaquam assurgent cessuri locum γquando Aga lieentiam Demerdarij, seu carcerum praesecti ad visenda ergastula praerequisi
134쪽
tam uti admitterentur poposcit: frequentio' i rem loci, atque hominum inspe stionem suspei etam reddi: literis opus esse, ut cautela privatorum cum re publica consentiat. Non habentibus quod exhiberent Patribus , recessum.' Aga subito imperat, & in subsistentes iterav' mandatum. Neque adhuc redibant nutibuVcircumspicientes interpretem : cum incitatior ille unum e captivis sententiam expositurum advocat, & vociferatione terrorem movet.
Exciti commode ad clamores ipsi captivi, mi serrimi mortalium , compellebantur. misereri. quoque eorum, qui solatio sibi advenerant,l quibuscum neque de fortunarum , neque dei spiritus consolatione communicare tum pos- .sent, & vero quibus imposterum, heu quot in t annos i forent carituri. Itaque parendum tuiti importunitati, ac vale tum facto, inclinatoque eapite demerendus inposterum Aga, futurus,
ut evenerat postliminio mitior. At Bainum Turci cum non carcer tantummodo, sed palestra & circus est Chrὶstianae tolerantiae. Quidquid horroris &feritatis e eogitari potest, huc sine exceptione referatur, nec deerit fides. Ingressum turris ingens praestar, a soco ad limen usque fumante obscurum. . Vectes erassi, ponderosique, ac multipliees .poriam obsident , ut arietibus expugnare ne-
135쪽
queas. Ad custodiam truculentissimi adstant, quibus nisi conditionis authoritatem , vel off-cij dignitatem, vel gratiam Principis opponas, non admittent. Carceris ambitum murus eminentior complectitur : hujus area in
domicilia dividitur, praesidijs, ossicijsque e
gastuli deputata : quae vero vinculis adstricli obtinent ferarum latebris similiora sunt. Permultiplices has scrobes saepius supra bis mille compinguntur. Ad captandam noctu quietem colla ferro onusta parieti, aut trabibus inseruntur ; manus catenis implicitae, pedes cippo adstricti tenentur : Supino corporis situ abjectis una omnino ferendum est quod naturae molestia, quod loci, temporisque incommoditas ad fastidium, & cruciatum suggerunt. Potiorem miserandae turbae partem ponti Euxini accolae constituunt: hos Tartari vel aperto marte, vel ex insidijs sublatos undecunq; huc in servitutem vendunt. Qui nuper bello capti in hanc praesentis ergastuli fortunam devenere supra octoginta numerabantur.
Impensa ad sustentanda vitam sola illis a stipe per urbis compita ostiatim , vel ab obvijs emendicata, Focos communes habent in patula earceris area; qui, equidem sic provisis, raro firmant; neque ad gustum, sed ad famem ;neque ex toto, sed ex parte; si tamen & istud suppetat, psopulsandam. Duae
136쪽
Duae inibi sacrae aediculae visuntur captivis Sehismaticis altera, altera Catholicis ad consueta pietatis exercitia vocandis : Quae Cain tholicorum dicitur, ea Sancto Antonio Padu-ano inscribitur , centum vix hominum capax: nuditate sua plus, quam ornatu posset, devotionis, & compassionis movet. Signum ad divina audienda, quandoquidem nullus ibi campanarum usus , miseranda compedum, vinculorumque collisorum per ipsosmet captivos compulsatione editur, atque ad sorium benό notum remigantes in mari quamvis longius, εdmonentur, & comparenU.
Confessarius Oratoris a captivis rogatusi suae devotioni, & solatio affictissimorum Sal erificium Missae ibi non semel Deo obtuliti aci simul egestati Saerarij munusculis ad divinarui peragenda opportunis consuluit.Patres Galatensis Residentiae Baino huic, ac septem turribus in Spiritualibus praesertim provident ;alios etiam subinde ex alijsReligiosorum familijs consolatores habent. In pervigilijs solemnitatum, festisque, ac dominicis diebus , nocturnas illic excubias agunt expiandis miserorum conscientijs juvandisq; aegris, aut, si qui adessent, animandis ad luctam moribundis, ac
postea sepeliendis. Quando isti idioma capti
137쪽
vorum non callent absunt quippe pIerumque
qui flavonicam aut germanicam norint signis pro opportunitate temporis ad contritionem , & animi de comissis peccatis dolorenti eliciendum excitant '. Diebus festis an. te auroram Sacrificio audiendo fruuntur omnes, quo sic erecti majori cum .virtutum emo- lumento , & meritoria animi inter haec adversa fortitudine laboriosos postea dies per'. ferant. Atque hoc hyberno tantum tempore nam aestivo soli aegri, languentesque intra ergastulum clauduntur: Ualentes autem transtris adcatenati, seminudi, ad biscoctum panem , & aquam, eamque verminosam , & tepidam , inter omnes caeli injurias, inter flagella, S assidua scuticarum imanium verbera diu noctuque remiges mare percurrunt, nulla solatii divini, aut humani ope recreandi, nisi forte ea, quam communis calamitas, vel igniculus privatus melioris animi singillatim apud , quemque expresserit. Testes oculi has Christi- . anorum injurias , haec tormenta nuper inspexerunt. Si causa poenis corresponderet sem- .per, aliud a martyrio non istud esset, quin imo gravius quiddam; quod productius,& per singula malorum genera excurrant. Caeterum
quo solatio Caesareus Orator cum legatione universa complexus si affictos postea dicetur,
138쪽
cum prius publicae causae eventa,quibus profectio praecipue adlaboraverat praemiserimus. Die decima Novembris habita est altera, eademque postrema Excellentissimi Legati
pud Sullanum, Orientis monarcham, ut UO-cant, audientia. Venia remeandi in Austriam, α confirmatio pactorum postulanda supererant. Procedentis ad Portam solemnitas consimilis fuit Adrianopolitanae. Ex adverso et-jam aula, ut nuper, trimestrem universe militiae solutionem coram oratore Caesareo in ae- misit. Ritus evocandi, convivandi, salutandi ex toto idem servatus. Loci solius alia aliquantum constitutio. Atrium quippe ingens, . muro praealto clausum, in duplicem aream disecedit. Interior, qua Divanum seu locus consilii celebratur, arboribus consita est, Volum
crum praeterea cicuratarum, damularumque intercurrentium domicilium. Convivio exceptis hospitibus,ProceresTurcae ad conclave regium praecessere Oratorem sumptuosissime induti ,& comitatui immixti, neque ullo cincti famulitio. Ad ipsas fores in muratis subsellijs tantisper consedit Legatus, dum quadraginta duo Κafflan mu clamydes superbissime intextae distribuerentur, quibus convestiti te attonis comites in conspectum Sullani, ita pro amicis habendi quorum, idem alaris
139쪽
cultus esset, admitterentur. Primores de comitatu tantum , reliquis in atrio subsistere jussis, & aditum observare , intromissi ad Principem. Ex Patribus Societatis cum Oratore ad Portam profectis, alter duntaxat, qui cana& prolixa cum barba adstabat, manu a Bassa ianitore praehensus, ut subiret pariter Imper torium limen, admonitus est. Dignum omnino arbitratus fuit Bassa,ut Pappas Cadi,seu Sacerdos Judex, sic appellabant ab ossici j &senectutis veneratione, Sullanu videret ; quamvis supra numerum admittendorum , atq; jam ad id ex politica nobilitate designatorum ipse esset.
, Admissi ad ambulacra interioris serraglij ,
panno undique holoserico, auro intexto con vestita, obvios habuerunt ad limen regij con clavis Eunuchos duodecim manibus cancellatis implexisque pedibus assidentes. Ab ingressa passibus plus minus triginta aedicula audientiae , sacrarium Sullani patuit: ab omnieaetero aedificio disereta , thesaurus illic loco mobilis,& per camelos quacunq; Princeps incedat, deportandus: quo factum ut eodem cum apparatu Adrianopoli nuper, quo nunc Byzantij se conspiciesidum dederit. Forma& quantitate, si sacra profanis licet comparare, sacellum aliquod Lauretanum, quale passim visitur, ut plurimum repraesentat. . Temctum
140쪽
Pars III. II se um in conum atargit: lux non admodum Acopiosa per unicam, eamque non amplam senestellam admittitur. Extra hanc opaca reliquorum conclavium, nec aliud conspicitur :sive consulto id fiat ad conciliandam loco, ae Principi majestatem, tanquam de sipario, dccortina responsuri oracula Delphica: sive ad
explicandum vivacius fulgorem, quem adamantes a cyclade & cidari regia , ut in nocte stellae diradiant. Nonnulli eo consilio arrogatam hanc a tenebris authoritate, apud progenitoresSullani antehac insuetam crediderunt; ut cicatrix, quam sub oculo Princeps defert de augusto vultu diminuat nihil. Plagam hanc Ibrahimus pater etiamnum pusioni intulit : furore enim in filium petulantius agentem e canducens barbarus homo accurrerat , u praecpitaret in puteum; sed impactus in voraginis atera parvulus solam hanc paternae immaniatis recordationem in vultu suscepi re, quae cum adolescente succrescens jndecorum caetere illius compositioni naevum promovit. Sidebat medius in throno, thorum verius dixera , ad accubandum expanso, gemmis &unionbus curiosissime distincto, atque in semiiunan pariter ab omni parte affulgentem
fastigiao : nihil hoc situ, quamvis nec genio abludea ab ea, quam depingebat Poeta, quae